« »
 
[]« Monachi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 451b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MONACHI
MONACHI, ex Gr. Μοναχοί, appellabantur, qui strictioris vitæ Christianæ intuitu, in solitudines recedebant, vitato omni hominum consortio. Gloss. Gr. MSS. Regiæ : Μοναχός, ὁ μόνῳ ζῶν Θεῷ. Rutilius Numatian. lib. 1. Itinerar. :
Ipsi se Monachos Graio cognomine dicunt,
  Quod soli nullo vivere teste volunt.
S. Hieronymus Epist. 1 :
Interpretare vocabulum Monachi, hoc est, nomen tuum : quid facis in turba qui solus es ?
Epist. 4. de Vita Monachorum :
Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur ?
Epist. 13 :
Si cupis esse, quod diceris, Monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quæ utique non sunt solorum habitacula, sed multorum ?
Quo spectat Epigramma ex Antholog. lib. 1. pag. 189 :
Εἰ μοναχοί, τί τοσοίδε ; τοσοίδε δέ, πῶς πάλι μοῦνοι ;
Ὦ πληθὺς μοναχῶν ψευσαμένη μονάδα.
Canones Hibernici lib. 38. cap. 1 :
Monachus Græce, Latine unalis, sive quod solus in eremo vitam solitariam ducat, sive quod sine impedimento mundiali mundum habitet : sive quod in hac vita solus, etsi inter multos habitet, versetur.
Geraldus in Vita S. Stephani fundatoris Ordinis Grandimont. cap. 3 :
Monachorum (ait idem Sanctus) nomine non utimur, qui nomen sanctitatis, vel singularitatis sortiti sunt vocabulum : quorum illi specialiter Monachi dicuntur, qui sui curam agunt, nec aliud cogitant, nisi tantummodo de Deo.
Monachismum in urbes primum invectum a sancto Athanasio, auctor est Hieronymus ad Principiam Epist. 16.
Triplex autem Monachorum genus statuit Cassianus Collat. 18. cap. 4. et 5. primum
Cœnobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris judicio gubernantur :
alterum
Anachoretarum, qui prius in Cœnobiis instituti, jamque in actuali conversatione perfecti solitudinis elegere secreta : tertium denique Sarabaitarum, de quibus omnibus agimus suis locis.
Quartum addit S. Benedictus in Regula sua cap. 1 :
Quartum vero genus monachorum quod nominatur Gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, semper vagi, et nunquam stabiles, et propriis voluptatibus, et gulæ illecebris servientes, et per omnia deteriores Sarabaitis.
De iis præterea occurrit mentio in Capitul. 2. Caroli M. ann. 789. De Vitæ Monasticæ laude ac præconio hæc habet præ cæteris Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 9 :
Quid olim erat vita Monachorum, nisi puritas innocentiæ, semita justitiæ, vivendi forma, via paradisi ? Hæc enim est Angelorum socia, Apostolorum assecla, Martyrum lætitia, Confessorum gloria, Virginum corona.
Mitto reliqua, ut et quæ in hanc rem habent ipsi heterodoxi Scriptores, quorum loci congesti leguntur in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 1047.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachos Clericorum nomine interdum apud Veteres designatos fuisse, probat Præceptum Caroli Calvi ann. 873. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 197 :
Sunt autem ipsæ res sitæ per diversa loca in comitatu Cenomanico, id est, quæ dicitur Chanon, quam S. Domnolus Clericis S. Vincentii atque Laurentii pretiosorum Martyrum tradidit.
Eamdem donationem referunt Acta Episcoporum Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 99. ubi loco Clericis, habent Monachis[]  :
Alia vero pars de suo Episcopo erat, cujus vocabulum est Canon, quam et per licentiam canonicorum suorum Monachis in Ecclesia S. Vincentii, et S. Laurentii ..... dedit.
Voce Monachus, nullius familiæ nota adjecta, Benedictinum, intellectum semper apud veteres, uti apud Græcos Basilianum, observat Seldenus ad Eadmerum pag. 115.
Monachi Laici, in lib. Miraculor. S. Winnoci Abbat. cap. 25. et apud Lanfrancum in Statut. Ord. S. Benedicti cap. 1. sect. 4. qui Fratres laici dicuntur sect. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachus Miles, Idem qui Advocatus. Vide in Miles.
Monachi Sæculares, qui strictiorem regulam non amplectebantur, dicti Orderici Vitalis ævo, uti testatur lib. 8. pag. 716. Herimannus de Restauratione S. Martini Tornacensis cap. 67 :
Postea vero cognovit a Monachis juxta urbem habitantibus, quos populares sive sæculares quidam nominant, non ex toto antiquorum instituta posse servari.
Contra
Monachi Regulares, in Concilio Lemovicino ann. 1031. sess. 2. dicuntur,
qui illicita nolentes, non suo, sed alieno imperio vivunt : quibus omnia in medium conferuntur communia, nec aliquid habent, quod Abbas non dederit, aut permiserit.
Capitula Monachorum ad Augiam direct. in Appendice ad Capitular. col. 1380 :
Ne, dum Regulares Monachi venerint, qui jussu imperiali tota cœnobia gentis nostræ, ubi opus fuerit, regulariter instruere debebunt, etc.
Monachi, albi, nigri, grisei, etc. Vide Ordo.
Monachi ad Succurrendum dicuntur, qui dum extrema agunt, vel urgente mortis periculo, monachicam vestem induunt, quo fratrum ac monachorum suffragiorum, seu orationum fiant participes, eoque ipso animæ suæ saluti consulant, ac succurrant, quomodo hac voce utitur Inquisitio de Presbyteris apud Reginonem cap. 87 :
Similiter ordinem baptismi ad succurrendum infirmis.
Quo spectant orationes, quæ describuntur in lib. 1. Sacrament. Eccl. Roman. cap. 73. et 74 :
Cum expoliatur infirmus et fons benedicitur.
Deinde :
Benedictio aquæ ad succurrendum.
Et cap. 26 :
Ad succurrendum benedictio olei exorcizati.
Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 22. et ex eo Udalricus lib. 2. cap. 28 :
Si quis infirmus, et, ut aiunt, ad succurrendum benedictionem acceperit, etc.
Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 632 :
Si quis ad succurrendum metu mortis se loco prænominato dederit, illic recipietur.
Statut. Ord. de Sempringham, c. de susceptis in morte, id est, qui monachicum habitum induunt morituri :
In domo vero qua suscipitur, scribetur in martyrologio, et in brevibus mortuorum scribetur ad succurrendum, si habitum habuerit.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 22 :
De his vero qui in infirmitate constituti habitum religionis exposcunt, quid fieri oporteat, in dispositione Abbatis relinquimus. Sicut enim tales nec omnino recipiendos esse, nec omnes repellendos, sive nostræ possibilitatis, sive salutis illorum respectu dicere audemus, ita quoque qui magis suscipiendi sint, vel non suscipiendi, determinare non possumus : maxime cum quorundam festinatam susceptionem, quorundam dilationem non solum Ecclesiis, sed ipsis etiam magis utilem fuisse viderimus : hoc tamen summopere observandum [] est, ut ii qui in infirmitate converti volunt, si eis pro aliqua dispensatione pro voto non annuitur, consilio tamen et auxilio quomodo possibile est, et eis expedit ad salutem, adjuventur.
Vide in hanc sententiam Thomam Cantiprat. lib. 2. de Apib. cap. 51. n. 8. 9. Charta Prioratus S. Ægidii de Medunta :
Odo Ruffini filius maxima ægritudine vexatus, suscepit habitum monachicum,... et Monachus ad succurrendum effectus est.
Tabularium Conchensis Monasterii in Ruthensis Ch. 82 :
Et his omnibus Militibus supradictis concesserunt Dom. G. Abbas et Conventus, et promiserunt habitum religionis illis extremis morbis se daturos, etc.
Nomocanon nuper editus a V. Cl. Joann. Baptist. Cotelerio cap. 445 :
Ἐάν τις ἀσθενῶν ἐπιζητεῖ τό ἅγιον σχῆμα, χρὴ διδόναι αὐτῷ ἀνυπερθέτως, ϰαὶ αὐτὸν μὴ ϰωλύειν. Καλόν ἐστιν οἴϰειν μετὰ ὀλίγων συνετῶν.
Tabul. Celsinianense :
Quod si in vita Monachi non fuerint, ad succurrendum recipiantur.
Alibi :
Pro hoc itaque dono supra dicti Monachi Celsinienses eundem Geraldum Monachum fecerunt ad succurrendum et honeste sepelierunt.
Necrolog. Corbeiense :
vi. Id. Febr. Johannes presbiter de Hamel Monachus ad succurrendum, qui dedit nobis xiii. jornalia terræ in territorio de Bousencourt.
Quod si conjugii nexu illigati essent, Monachi ad succurrendum fieri non poterant absque uxoris consensu, ut est in Epist. 11. Alexandri II. PP. ad Landulfum. Bromptonus ann. 1088 :
Hoc anno Rogerus de Belleme illustris Comes Salopiæ obiit, qui cum decubaret, ad succurrendum animæ suæ Monachus factus est, Adelissa Comitissa consentiente. Miserat namque Reginaldum Priorem Salopiæ Cluniacum pro tunica S. Hugonis Abbatis induenda.
Statuta Ordin. Cartus. ann. 1368. 1. part. cap. 4. § 36 :
Domus associatæ non tenentur nisi ad brevem solum pro illis qui recipiuntur in habitu ordinis metu mortis, nisi permanserint in ordine anno uno post habitum sic susceptum.
Part. 3. cap. 3. § 8 :
Donati et præbendarii senes, debiles, et infirmi, sicut indui possunt ad succurrendum, etc.
Susceptum demum habitum monasticum, si pristinam valetudinem rursum consequerentur, dimittere haud fas erat : quare, ut id ratum magis esset, recuperata sanitate iterum more solemni professionem emittebant. Dialogus inter Cluniac. et Cisterc. Mon. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1606 :
Deinde cum per misericordiam Dei convaluissem de infirmitate mea, eduxerunt me de infirmaria, et statuerunt me ante altare, et fecerunt me litteras professorias legere secundo.
S. Wilhelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 76 :
Si vero ad monasterium allatus de infirmitate convaluerit, post Primam vel alio tempore post Tertiam in cellam Novitiorum per infirmarium in capitulum pro petitione facienda per magistrum ducitur ; sed quamvis monastica benedictione adjutus sit, tamen capitulo carebit, etiamsi a domno Abbate consecratus sit... quousque cum aliis, qui benedicendi sunt, professionem faciat.
Quod si habitum dimitterent, pro apostatis habebantur, nisi a voti religione summi Pontificis dispensatio intercederet. Gesta Dominor. Ambasiensium :
Burchardus de Monthesauro morbo coactus Monachus efficitur, qui convalescens Monachum exuit, et Romæ ante Papam quod ignorans effectus esset Monachus, nec se ordini acquievisse, jurando affirmavit, qui cum rediret in Lombardia, quamdam Marchisiam duxit uxorem, etc.
Denique si uxor conjugi in extremis habitum [] Monachi postulanti consensum præstitisset, eodem ad pristinam sanitatem reverso, datum semel consensum convellere non poterat. Exstat in eam rem Epistola Marbodi Episcopi Redonensis in tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 295. Vide præterea Balsamonem ad Can. 2. Pseudo-Synodi Photianæ. Ejusmodi Monachorum ad succurrendum crebra est mentio in Monasticis Necrologiis. Martyrolog. Corbeiense Nevelonis nomine inscriptum 5.
Id. Jan. O. Valterus Monachus et laicus N. C
. (i. noster Conversus) ad succurrendum 7. Kal. Febr. :
Garnerus S. et Mon. N. ad succur.
Apud Louvetum in Stemmatibus Belvacensib. pag. 418. quidam Miles Canonicus ad succurrendum dicitur in Necrologio Belvacensi. Ita Canonicus ad succurrendum, passim in Necrologio S. Victoris Parisiensis :
2. Idus Julii Natalis conversus ad succurrendum... Robertus de coquina frater noster familiaris ad succurrendum. Droco Meldensis Canonicus, et noster ad succurrendum Conversus.
Idem Necrolog. 2. Kalend. Septembr. :
Anniversar. Haimonis Militis Conversi ad succurrendum. 8.
Id. Decembr. :
Guillelmus Chapitre Conversus noster. Soror ad succurrendum.
Idem Necrolog. :
3. Id. Octobr. Simon le Daubeur, laicus frater noster ad succurrendum, et Margareta uxor ejus, soror nostra ad succurrendum. Conversus et familiaris ad succurrendum,
ibid. 7. Id. Novemb.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Qua ratione vero Monachus ad succurrendum quis efficiebatur, docet Dialogus inter Cluniac. et Cisterc. Monach. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1606 :
Puniente et miserante Deo, tam gravem ægritudinem incidi, quod a perito et sapienti medico desperatus fui. Venit ad me visitandum quidam monachus, qui postea factus est Abbas : qui videns me dixit, homo, mortuus estis : quare non facitis vos portari ad monasterium ?... Vix respondi, dicens, meus monachatus nullus esset, nec Deo acceptus, qui in extremis jaceo. Et ille, nolite, inquit, diffidere, ecce promitto vobis in vera fide, me pro vobis rationem Deo redditurum, si feceritis quod dixi. Qua promissione audita, cœpi confidere in ea, et dixi, date fidem ponendo manum vestram in manum meam. Ita factum est ; portatus sum ad Monasterium. Monachi in infirmaria assistentes lecto meo, dixerunt mihi : vos debetis D. Abbatem rogare, ut faciat vos monachum. Rogavi, scriptæ sunt mihi litteræ continentes professionem monachi. Tunc ego qui non potui me vertere de latere in aliud latus, vix legens litteras, promisi magna fortium opera, scilicet conversionem, et obedientiam, et stabilitatem, secundum Regulam S. Benedicti, quam penitus ignorabam absque omni conditione.
Neque tamen prædictos istos omnes revera Monachicum habitum induisse ausim asserere, cum existimem, ita postmodum, ac ut plurimum etiam sic dictos, qui societatis monachicæ seu fraternitatis participes fiebant, eoque nomine inscribebantur Martyrologio. Quippe Necrologium S. Martini Laudunensis hæc de Joann. Briennensi (non Comneno) Imp. CP. habet :
16. Kal. Maii Commemoratio Jo. Imper. hujus Eccl. Fratris ad succurrendum,
quem saltem non induisse vestem monachicam in eo Monasterio constat, cum CPoli obierit. Consule quæ de hisce ad succurrendum Monachis attigere viri pereruditi, Lucas Acherius ad Guibertum pag. 634. et Joan. Mabillonius in Præfat. ad 3. tom. [] SS. Ordinis S. Benedicti num. 21. Vide Angelica vestis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alia iterum Monachorum species, eorum scilicet qui in monachicam fraternitatem adscripti, non in orationum modo, sed et in rerum temporalium participationem admittebantur. Ii monasticam vestem aliquando induturos se profitentes monachorum privilegiis et munitatibus gaudebant, adeo ut eorum causis, prout suis, patrocinarentur monachi. Unde ab iis distinguendi videntur, qui nude in fratres assumti, licet interdum monachi appellati, tamen non nisi orationum suffragiorumque monachorum participes erant. Vide Fraternitas. Liber Usuum Eccl. S. Victoris Paris. in Bibl. S. Germani Autissiodor. :
In hoc loco quorumdam consuetudinem (quæ utrum imitatione aut omnino reprehensione digna sit, judicare nolumus) prætereundum esse non puto. Siquidem quædam monasteria hanc consuetudinem tenent, ut sæculares in suam societatem, ac fraternitatem omnino, sicut oportet, statim ingressuros, per investituram communionis, tam corporaliter, quam spiritualiter suscipiant : et post talem plenariam susceptionem, sine præfixo termino conversionis, quantum libuerit, in sæculo permanere sinunt. Hoc tamen in ejusmodi hominum tali susceptione indubitanter periculosum esse consideramus, quod sæpe tales non voto religionis, sed defensionis suæ causa in societate religiosorum adscripti volunt videri, non ut ipsi ad religionem conversi, meliores fiant, sed ut in nequitita persistentes, sub patrocinio et tutela ecclesiarum maneant tutiores. Propter quod sæpe gravem maculam atque infamiam puritati religionis inferunt, dum eos qui in religione constituti sunt, ad patrocinandas causas turpes, et ignominias pro sua defensione, quasi ex debito compellunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachellus, in Gestis S. Anselmi tom. 2. Aprilis pag. 927 :
Abjecto Mona. chellorum testimonio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monacholus, Monachulus. Testamentum Herlemundi Episc. tom. 3. Analect. pag. 218 :
Ut ipsi Monacholi vel pauperes ibidem conversantes substantiam minime habebant, etc.
Acta S. Innocentii Episcopi tom. 3. Junii pag. 862 :
Domno Carileffo et suis Monachulis per scripturam tradidit.
P. Carpentier, 1766.
Monachus junior. Consuet. Mss. S. Crucis Burdeg. ante ann. 1305 :
ille qui capitulat, debet se induere sacris vestibus, et debet incensare omnia altaria ecclesiæ, et clericus sacristæ debet eum sociare cum naveta, ubi est incensum, et Monachulus vel juvenilis sustinere cappam.
Cerem. vet. Ms. eccl. Carnot. :
In medio chori responsorium Constitues cantet puer noster cum Monaculo.
Acad. Hispan. in Diction. Monacillo est Parvus minister altaris, cerifer. Vide in Monachi.
Monacha, Sanctimonialis, Monialis. Anastasius in S. Leone pag. 27 :
Hic constituit ut Monacha non acciperet velaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit in virginitate sexaginta annorum.
Tabul. Vosiense fol. 18 :
Notum sit cunctis hominibus quia Bernardus Vicarius de Aient dedit Deo et S. Petro Vosiensi pro matre sua, quam Monacham fieri fecit in monasterio Vosiensi, bordariam, etc.
Vide Diaconissa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachina, diminut. a Monacha. Acta vener. Mariæ Bagnesiæ tom. 6. Maii pag. 135 :
In vasculo vini albi, quod ipsi servabant reverendæ matres monasterii Angelorum, vulgo dictæ Monachinæ. Et vere Monachinæ seu monachulæ, quia [] pauperes spiritu, sed multa pace ac gratia Dei divites.
Monachare, Monachum agere, vel facere. Zacharias PP. in Epist. ad Anglos apud W. Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontif. :
Ut prius probentur laïci, quam Monachentur.
S. Bernardus Epist. 261 :
Unus de Militibus templi voluit Monachari in ordine nostro.
Chartular. S. Amantii Inculism. :
Petrus Jordanus filius Bernardi Jordani Monachavit se in Ecclesia S. Amantii, et donavit eidem Ecclesiæ, etc.
Tabular. Conchense in Ruthenis :
Et si utilis fuerit, faciet illum ordinare ad presbyterum. Et quando voluerit, faciat illum Monachare in monasterio.
Charta ann. 1156. in majori Chartular. S. Vict. Massil. pag. 150 :
Gaufridus Vicecomes Massiliæ donavit S. Victori quartam partem de sex furnis pro hereditaria possessione duorum suorum filiorum quos tradidit Monachandos.
Adde Joan. Sarisberiensem Epist. 291. Speculum Saxonicum lib. 1. art. 25. lib. 2. art. 22. Vitam S. Willelmi Abbat. Roschild. n. 4. Will. Malmesbur. lib. 2. de Gest. Pontif. pag. 238. Christianum in Vita S. Geraldi Abbatis Grandis-Silvæ n. 27. etc. Μανδρεύειν, eodem sensu dixit Nicetas Choniates in Isaacio lib. 3. num. 1.
Monachizare, Eadem notione. Charta Rodulphi Episc. Leodiensis ann. 1178. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 913 :
Item domna Rengardis de Morellimanso cum quodam filio suo in ecclesia Walciodorensi Monachisato.
Vita S. Findani Confess. cap. 1 :
Tunc senior ejus in proprio Monasterio, quod Rinungia vocatur, eum Monachizari fecit, etc.
Florentius Wigorniensis ann. 991 :
Clericos Wigorniensis Ecclesiæ monachilem habitum suscipere renuentes de Monasterio expulit, consentientes vero..... Monachizavit.
Et ann. 1078 :
Ante suum obitum Monachizatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachile Cingulum Profiteri, Monasticæ vitæ nomen dare. Translatio S. Sebastiani sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 385 :
Licet enim Monachile cingulum in agonia spiritualis militiæ professus sim, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachismum Profiteri, Eadem notione. Charta ann. 1163. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1302 :
Beccensem bibliothecam centum et quadraginta voluminibus adauxit, bona spe ductus quod brevi eo loci Monachismum profiteretur.
Demonachare, Monachum degradare. Continuator Aimoini lib. 5. cap. 51 :
Quemdam etiam eorum nomine Isaac in Monasterio quondam timore mortis tonsuratum, Demonachatum patibulo affixit.
Utitur etiam Sugerius in Ludovico VI.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachatio, Monasticæ vitæ professio. Testamentum ann. 1202. ex Schedis Pr. de Mazaugues :
Guidonem filium meum volo esse monachum Cluniaci.... et si ante Monachationem decesserit, etc.
Vide Cicatio. MS. :
A plusors de sez homes descouvri son courage,
Qu'il vout prendre à Jumeges ordre de Mongniage.
Ibidem :
A Fescamp puiz moingne devint,
Le Moingnage ama et tint.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachatus, Eadem notione. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 295 :
Sciatis quod Willelmus filius Durandi Nani veniens in præsentiam meam propositum se habere asseruit ad Monachatum transeundi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachatus, Cella seu obedientia monastica ab Abbatia dependens. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 22 : []
Bartholomeus pistor dedit Monachis S. Vincentii unum arpennum vineæ in Monachatu suo perpetualiter possidendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachatus Plenarius, Cibi et potus integra portio, quæ monachis quotidie datur, idem quod Præbenda. Charta ann. 1482. in Tabular. Cartusiæ de Bello-Larico :
Bartholomeus habet Monachatum plenarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachitas, Idem quod Monachatio. Charta ann. 1086. in Tabular. S. Florentii :
Et insuper adolescentem clericum, nomine Hubertum, ad Monachitatem rogatu illorum susceperunt.
Monachia, pro Monachismus, apud Guibertum lib. 1. de Vita sua cap. 9. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachia, Cella seu obedientia ab Abbatia dependens. Capitulum gener. S. Victoris Massil. MS. :
Item statuimus quod nullus Prior sine monacho socio morari præsumat, et nisi in locis ubi duo monachi vel plures resident, Monachia de cætero assignetur : nec ubi unus monachus tunc cum corpore moratur, ipse Prior cum monacho non audeat de Monachia ad invicem concordare.
P. Carpentier, 1766.
Idem quod prioratus seu præpositura. Charta ann. 1152. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 613 :
Concessimus... abbatiam fundari,... eo tamen tenore retento, quod si in monachiam ordo ipsius abbatiæ mutaretur, nulli nisi nobis ipsa daretur.
Alia ejusd. ann. ibid. col. 616 :
Et si aliqua rationalis causa exegerit, ut domus ad Prioratum redeat, eorum propria cella sit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachia Sempiterna. Sic possessiones Monachorum vocabant, quæ ipsis jure morticinii concessæ erant. Charta an. circ. 854. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 56 :
Requisivit Salomon Princeps Britanniæ Ratfrid, quare fregisset securitatem suam super Conwoion Abbatem et monachos S. Salvatoris in illa perturbatione post mortem Erispoe ? Quia supradictus Ratfrid et fratres ejus in supradicta perturbatione venerunt ad monasterium Roton, dicentes se esse hæredes in Bain, et nisi Conwoion Abbas et sui monachi redderent eis suam hæreditatem in Bain, totam Abbatiam S. Salvatoris incenderent et prædarent. Tunc supradictus Abbas et ejus monachi inviti dederunt eis quod quærebant, id est octo partes in Bain et iv. partes et dimidium in Siz... Sed postquam Salomon totum dominium Britanniæ obtinuit et hoc audivit, valde ei displicuit. Deinde jussit Ratfrid venire ad se, et interrogavit cur Monachiam sempiternam S. Salvatoris per vim et tyrannidem teneret.
Tabular. Rothon. :
Vurhasoin dat monasteriolum suum situm in pago Broverec super fluvium Ult in Monachia sempiterna, tradens illud per suam crucem quæ de collo suo pendebat, super altare S. Salvatoris.
Vide Abbatia sempiterna.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachicalis, Monasticus. Charta apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 550 :
Si vero Monachicalem habitum accipi sibi coisum (l. concessum) fuerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Monachilis, Eadem notione. Vita S. Idinneti in Chartul. Landeven. :
Et ad sanctum Similianum Abbatem venit, Monachilem habitum de manu ejus accepit.