![[]](img/image.png)
CONVERSORIA, Idem quod Hala, forum frumentarium, sic fortasse dictum, vel quod
locus sit contectus, vel quia ibi conversantur mercatores. Chartul. Thenol. fol. 62. r° :
Apud Landousis percipimus singulis annis in Conversoria dictæ villæ sexdecim galetos bladi.