« »
 
[]« 1 hala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 158b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HALA1
1. HALA, Domus, domicilium, aula, palatium : sed proprie locus contectus hallis, id est, ramalibus siccis, unde etymon. Nam vix probem sententiam Goropii Bekani lib. 2. Francic. pag. 46. qui a voce prisca Germanica, hal, deducit, quod est conservare, quod iis in locis conserventur merces. Ut et Barthii, qui in lib. 42. Advers. cap. 6. a Græco, ἅλς, sal deducit, quod in hallis sal asservetur et distrahatur. Et quidem Kiliano :
Halle, vetus German. Salina, Locus in quo sal coquitur. Hinc urbes eas ubi sal conficitur Germani Halas communiter appellant.
Anglo Saxonib. healle, aulam et palatium pariter sonat. Germ. templum. Vide Grimm. Mythol. Germ. pag. 56. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 859. Maxime vero ita appellant nostri aulas majores et publicas, in quibus Communiæ congregantur pro communibus negotiis, ubi etiam mercatores merces suas venum exponunt : unde eidem Kiliano :
Halle, Taberna, domus mercium, forum rerum venalium.
Halle, in Consuetudine S. Severi tit. 16. art. 6. et alibi passim. Rigordus in Philippo Aug. ann. 1183 :
Duas magnas domos, quas vulgo Halas vocant, ædificari fecit, in quibus tempore pluviali omnes mercatores mundissime venderent, et in nocte ab incursu latronum tute custodirent.
Adde Nangium eodem anno. Charta Communiæ Royensis in Picardia :
Hæc est voluntas nostra, ut in foro constituatur Hala ad vendenda ibi mercimonia.
Charta ann. 1218. ex Archivo Ecclesiæ de Colonanciis :
Dedi ob remedium animæ meæ dictæ ecclesiæ de Colonanciis decem solidos de singulis annis ad Natale Domini in Hala de Monte-mirabili percipiendos.
Instrum. ann. 1239. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1011 :
Et in pecunia quæ [] nobis singulis annis debetur in Hala Brugensi, in qua panni venduntur die S. Donatiani, quæ est pridie Idus Octobris, assignavimus capiendas.
Occurrit etiam in Instrum. ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 98. et in Charta ann. 1421. apud Rymer. tom. 10. pag. 71. Hale occurrit in Lit. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 649 :
Ayons fait convenir et assembler pardevant nous en le Hale de Tournay les jurés, eschevins, massars et autres officiers de la dicte ville.
Ita et tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 374. et 377. Hinc Hallepiguaille, qui Halas seu domos diripit, in Lit. remiss. ann. 1378. ex Reg. 113. Chartoph. reg. ch. 304 :
Lequel Estienne les appella harpaille, ribaudaille et Hallepiguaille, en disant pluseurs autres injures.
Tenir Halle, Conventum habere, apud Robertum Gaguinum in Poemate le Passetemps d'oisiveté :
Se j'ay tenu Halle de neant,
Vous en estes trop consentant, etc.
Vide Hallus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hala, apud Atrebatenses locus in quo jus olim dicebant urbis Scabini. Chartularium V. S. Vedasti Atrebat. pag. 30 :
Ivit ad Scabinas... in Halam et quæsivit ab eis si eum judicaverant.
Halla, pro quavis domo. Domesdei tit. Chent :
In Newcerce hundredo, ipse Hugo (de Montfort) tenet unam terram, quam Azor Rot tenuit de R. E. (Rege Edwardo) sine Halla.
Vide Hasla.
Hallagium, Tributum, quod exsolvitur pro licentia exponendi merces in Halla. Charta Willelmi Comitis Pontivi apud Ægidium Bry in Hist. Perticensi pag. 117 :
Sint quieti et liberi de teloneo,... Hallagio, havagio, bosselagio, reparatione viarum, etc.
Regestum 2. des Mestiers, in Camera Computor. Paris. :
Quiconques ameine moruë à Paris, l'acheteur doit 5. sols de coustume, et 16. den. de congié et de Hallage.