« »
 
[]« Cornicularius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNICULARIUS
CORNICULARIUS, Officium ac munus, cujus frequens mentio in Notitia Imperii, et apud alios Scriptores. Cornicularius Præfecti Prætorio, in Inscriptionibus apud Gruterum 350. 1. 475. 1. Cornicularii Præfecturæ, in leg. 8. Cod. Theod. de Divers. offic. (8, 7.) Vide Acta SS. Valeriani, Tiburtii, etc. n. 14. Cornicularius Secretarii Prætoriani, apud Senatorem lib. 11. Epist. 36. Cornicularii cujuscumque provincialis officii, in leg. 32. Cod. Theod. de Erogat. milit. annon. (7, 4.) Cornicularius Consulis, in veteri Inscript. Vide in Adjutores, Cornicularii legionum, in Inscript. apud Joffredum in Nicia pag. 19. et Gruter. 17. num. 9. 545. 5. Cornicularius Sub-præfecti Vigilum, Gruter. 523. 4.
Salmasius ad Solinum Cornicularios dictos ait a Corniculo, seu apice galeæ, qui ϰεραία Græcis nuncupatur, eosdemque esse qui ϰεραιοῦχοι, Hesychio : quasi vero Corniculariorum munus fuerit militia. Quin potius constat Cornicularios fuisse Exceptores et Commentarienses : iis enim accensentur a Firmico lib. 3. cap. 6 :
Erunt... Exceptores earum sententiarum quæ de hominum capitibus proferuntur, aut Cornicularii, aut Commentarienses.
Unde recte a Corniculis appellatos censent viri docti, id est, atramentariis : quam appellationis rationem attigit Senator lib. 11. Epist. 36. ubi de Corniculario :
Præfuit enim Cornibus Secretarii Prætoriani, unde ei nomen derivatum.
Eorum autem munus fuit ad Cornua Secretarii stare, et ministrare judici agenti, loquenti, scribenti, rescribenti, cujusmodi fuit Caniclinorum apud Byzantinos. Horum munus annuum erat, ut colligitur ex leg. 8. Cod. Theod. de Divers. offic. De eorum dignitate vide quæ annotant Jacobus Gotofredus ad leg. 10. Cod. Theod. de Cohortalibus, (8, 4.) ex Symmacho lib. 10. Epist. 56. eodem Senatore lib. 11. Epist. 18. 19. et Juretus ad eumdem Symmachum.
Corniculo Merere, apud Suetonium. Post transactos Corniculos, id est, post exactum Cornicularii munus, in leg. 8. Cod. Theod. de Divers. offic. (8, 7.) Vide Inscript. Gruteri 431. 9. et Eckeardum Junior. de Casibus S. Galli cap. 10. pag. 81.