« »
 
[]« 1 cornuta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 571c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORNUTA1
1. CORNUTA. Æneas Sylvius in Oratione ad Fredericum III. Regem Rom. ann. 1447. apud Baluz. Miscell. tom. 7 :
Cibaria in Cornuta feruntur clausa.
Et paulo post :
Cornutarum nomine nihil aliud intelligas, quam cistas ligneas depictas et armis cujuslibet Cardinalis ornatas.
Iis utuntur tempore Conclavis ad cibaria Cardinalibus deferenda. Hujusmodi cistæ Cornutæ dicuntur a binis cornibus seu ansis in extremitatibus positis, per quas hasta transagitur, ut commodius ferri possint. Idem Æneas lib. 2. Hist. Concilii Basileensis :
Cibaria comparabant quæ horis indictis in lignea capsa depicta, quam Cornutam appellant, usque ad Conclavis ostium deferebant.
Cerem. Rom. 1. 4 :
Prælati custodes Cornutam aperiant ; fercula et omnia quæ intus sunt, diligenter perscrutentur, ne quid litterarum insit.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. MS. ann. 1379 :
Item quatuor magnæ Cornutæ de cadriga. Item tres parvæ Cornutæ.
Vide supra Cornuda.