« »
 
[]« 3 cortis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 589a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORTIS3
3. CORTIS, Curtis, Tentorium Principis, vel Ducis exercitus. Jornandes de rebus Geticis, ubi describit Attilæ tentoria :
Videres Triclinia ambitu prolixiore distenta, porticus in omni decore dispositas. Area vero Curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsam regiam aulam ostenderet.
Anastasius in Histor. Eccl. :
Aulam incendit quæ dicebatur Cortis Crummi.
Ubi Theophanes :
Ἐπύρωσε δὲ ϰαὶ τὸ τοῦλδον, χρήματά τε ϰαὶ ἱππους, ϰαὶ τὴν ϰόρτην, μετὰ πάσης βασιλιϰῆς ὑπουργίας.
Eadem habet Cedrenus. Ita hanc vocem usurpant ex Græcis, Leo in Tacticis cap. 11. §. 21. Constantinus Porphyrogen. in Basilio cap. 15. (ubi vim vocis non percepit Interpres Allatius ;) Codinus de Offic. cap. 5. n. 52. et in Orig. Constantinop. ubi de Columna Fori, pag. 23. Edit. Regiæ. Vide Glossar. med. Græc. in Κόρτη. Hinc
Cortinarii, qui et Cortelini, Qui Cortem seu tentorium Principis observabant et servabant, qui inter ἀτίμους, et εὐτελεῖς reponuntur a Constantino lib. 1. de Themat. cap. 5. et in Glossis Basilic. : Κορτελίνων, τῶν εὐτελῶν. Κορτελῖνοι, εὐτελεῖς, θυρωροὶ τοῦ πραιτωρίου. Nam his locis eosdem esse cum Cortinariis (quidquid dicat Meursius) ex Codino de Offic. cap. 5. num. 52. satis constat : si quidem, ut Cortinarii, ministrabant ad tabernaculum Imperatoris, et in symbolum vilissimæ conditionis, ex veteribus tabernaculi pannis vestes confectas habebant. Cortinariorum meminit Pachymeres lib. 4. cap. 29. Cortalini autem videntur dicti primitus Cohortales, de quibus supra. Liber niger Scaccarii pag. 356 :
Cortinarius in domo comedet, et quando faciebat cortinas portare, habebat liberationem ad 1. hominem ad 1. sumar.
Hic Cortinarius Hearnio non magis videtur signare custodem cortis, quam curatorem cortinarum seu aulæorum ipsi corti lectoque regio necessariorum.
L. Henschel, 1840–1850.
Comes Curtis, Κόμης ϰόρτης, uti scribit Cangius in Glossar. med. Græcit. apud Byzantinos, Cui tentoriorum cura [] incumbebat, seu potius imperatoris, vel ducis exercitus in tentorio versantis custodia, qui Cortalinis præerat. Liutprand. Antapodoseos lib. 2. pag. 295 :
Adelbertos Comis Curtis, macrospathis, gundopistis.
Lib. 6. cap. 2 :
Constantinus... per Andream quendam qui ab officio Comis Curtis dicebatur, literas Berengario dirigit.
Pertzius interpretatur Præfectum prætorio.