« »
 
[]« 2 costa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 593c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COSTA2
2. COSTA, Alia, sed incerta mihi notione. Anastasius in S. Silvestro PP. :
Fecit... Angelos 4. ex argento, qui sunt in pedibus quinis, Costas cum crucibus tenentes.
Hinc forte
Costula. Capitolinus in Maximino juniore :
Reticulum de prasinis undecim, dextrocherium cum Costula de hyacinthis quatuor.
Vide ibi Salmasium pag. 255. An ejusdem esset notionis, cujus est in sequentibus exemplis, ubi
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Costa, Latus, Gallis Costé. Anonymus apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 146. de Craticula S. Laurentii :
Hæc vero fuerunt capita virgarum, quæ per transversum jacuerant Costis exterioribus infixa.
Rymer. tom. 7. pag. 160. col. 1 :
Ad dexteram vero Costam dictæ aulæ tenebant principalem mensam Barones quinque portuum, et ad alias mensas inferiores, in eadem Costa... et ad mensas in sinistra parte ejusdem aulæ, Vicecomites, etc.
Vide Costis et Ottonem Frisingensem Episc. lib. 1. de Gestis Friderici I. Imp. in Prologo.
P. Carpentier, 1766.
Vetus inscriptio in Diar. Ital. Montefalc. pag. 264. In Costa fecit, id est, a latere monumenti. Aliæ habent, in coxa, hoc est, in angulo, secundum Fabret. Unde Costéer, ad latus positum esse, vulgo Côtoyer. Charta ann. 1359. in Reg. 87. Chartoph. reg. ch. 216 :
Une petite place, que les religieux Carmes de Rouen ont, faisant le bout de leur église et Costéant leur dite église prez de la rue de grant pont.
Ibid. ch. 217 :
Une vuide place.... Costéant d'un costé iceulx religieux, et d'autre costé en la rue de l'aumosne. Costéer
vero, Consanguineus, in Assis. cap. 273 :
Ma feme, laquel ne n'a heirs prochains ne Costéers, ne lontains, à qui le fiè puisse ne doie escher.
[]