« »
 
[]« 2 cota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 596c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTA2
2. COTA, Tugurium, latibulum, a Saxon. Cote, spelunca, latibulum. Cambro-Brit. ex Johanne Davies, Cwt. Hinc rusticorum mansiunculæ, quæ nostris Bordariæ, ita appellatæ sunt, a qua voce sequentes deducuntur. Vide Haultaus. Glossar. col. 1125. vocibus Kot et sequentibus, Mœser. Histor. Osnabr. sect. 1. § 2. not. b. et § 38. not. a. supra Cossatus.
P. Carpentier, 1766.
Cotin, eodem intellectu, in Poem. de Vacces MS. :
A un pastour s'accompaingna,
En son Cotin o lui entra.
Cotagium, Tenementum villanum, rusticum, villenagium, Borderie. Tabul. S. Dionysii ann. 1236 :
Super quodam censu, quem ipsi dicebant esse Cotagium, etc.
Ingulphus et Charta Witlasii Regis Mercior. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 167 :
Tres bovatas terræ, unam mansionem, et tria Cotagia.
Vetus Charta tom. 1. ejusdem Monastici pag. 306 :
Istos servos meos et omnia bona et catalla eorum, cum omnibus Cotagiis meis situatis in Orientali parte fluminis, etc.
Charta alia pag. 427 :
Et dicunt quod prædicta 34. messuagia valent per annum ultra reditum resolutum 11. sol. 3. den. et non plus, quia non sunt nisi Cotagia.
Vide tom. 2. pag. 196. 279. 293. 401. 461. Edw. Cokum ad Littlet. sect. 69. et Dugdalum in Antiquitat. Warwic. pag. 665. Lobinellum in Hist. Britan. tom. 2. pag. 162. Codicem MS. reddituum Episcopatus Autissiod. Testamentum Rotherami Episc. Eborac. ann. 1498. in Libro nigro Scaccarii pag. 672. Cotage, in Charta Gallica tom. 1. Monast. Anglic. pag. 903.
Cotagius Census, in Charta ann. 1233. apud Gallandum de Franco alodio pag. 89. Cens cottier, apud Philippum de Bellomanerio cap. 23. Idem qui Surcens, nempe census qui præter rectum censum prædio imponitur. Vide Census crescens.
Cotarius, Cottarius, Coterius, Cotæ habitator, Bordarius, mansionarius, nostris. Domesdei tit. Midlesex. :
S. Petrus. Unus Cotarius de 5. acris qui reddunt per annum 40. sol. pro horis suis.
Alibi, ex Monast. Anglic. tom. 3 pag. 305 :
Ibidem 12. bordi, et 16. Cottarii, 11. servi, etc.
Apud Seldenum in Præfat ad Eadmeri Histor. pag. 15 :
Hic subscribitur inquisitio terrarum, etc. Deinde quo modo vocatur mansio, quis tenuit eam tempore Reg. Edwardi, quis modo tenet, quot hidæ, quot carrucatæ in dominio, quot hominum, quot villani, quot Cottarii, quot servi, quot liberi homines, quot sochemani, etc.
Charta Alexandri Conventrensis Episc. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 266 :
Decimam 8. acrarum, quas Cotarii dicti Prioris tenebant.
Charta Aliciæ Comitissæ Augi, ibidem pag. 976 :
Ipsos nativos cum omni sequela sua... et 6. Coterios in Hoton, videlicet Rogerum qui tenet 2. Coterios, Willelmum, etc.
Consuetudines Brageraci art. 99 :
Item si Cotarius de dictis fructibus accipiat, sive sint de vineis, sive de hortis, sive de die, sive de nocte, eo quia tenetur eos custodire, ut supra dictum est, puniatur... De inventione vero et perceptione dictorum fructuum contra dictum Cotarium, stabitur et credetur Domino seu Dominis fundorum per suum juramentum, et nuncio [] suo cum una alia persona.
Vide Coterius, Custos agrorum, hortorum, etc. Vide tom. 2. Monast. Angl. pag. 480. et Knyghton. ann. 1340. Kennettum in Glossar. ad calcem Antiquitat. Ambrosden. Testamentum J. de Nevill, apud Madox Formul. Anglic. pag. 428 :
Omnibus tenentibus meis, videlicet Husbandis, Cotiers et Bond.
Tenans Cottiers, in Consuetud. Ambianensi art. 42. 43. Pontivensi art. 72. 93. Monstroliensi art. 5. 8. Fulliensi art. 1. Audomarensi art. 18. Hommes Cottiers, in Artesiensi art. 1. Bononiensi art. 46. 52. 55. Cameracensi tit. 5. art. 2. etc. Vide Coteria.
Cotlanda, Cotlandum, Idem quod Cotagium, Terra cotalis, ex Cot et Land, terra Ch. Roberti de Albineio tom. 1. Monastici Anglic. pag. 325 :
Item una virgata terræ, cum dimidia unius Cotlandi tota, sicut fuerat Walteri.
Alia tom. 2. pag. 128 :
Vendiderunt... scilicet unam waram, et 2. Cotlandas cum dominio et prato quod ei in matrimonio dederamus.
Infra scribitur Cotelanda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cothlanda, apud Thomam Madox Formularis Anglicani pag. 277 :
Pro una virgata terræ et una Cothlanda, quas idem Radulphus et Robertus tenuerunt de præfato Willelmo de Buckingham.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cotselda. Chartular. SS. Trinit. Cadom. fol. 49 :
Semer pro una Cotselda quaque hebdomada duobus diebus debet operari, Robertus pro una Cotselda ejusdem servitii est.
Et fol. 50 :
Hernaldus pro una Cotselda, sicut alius Cotseldus.
Cotsethlanda. Liber Ramesiensis sect. 265 :
Dedit prædictus Abbas prædicto Hugoni... unam Cotsethlandam cum libero servitio.
Et mox :
Et insuper 60. sterlingorum solid. Cotsethlandam.
Cotseti, Cotarii. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 30 :
Willani vero vel Cotseti, vel Perdingi, vel qui sunt hujusmodi viles vel inopes personæ, non sunt inter Legum judices numerandi.
Adde cap. 81. Vide Coscez et Cossatus.
Cotmanni, Cotarum possessores, qui alias Cotarii, Gens de cote. Domesdei apud Spelman. : 8 bordarii et Cotmanni cum 2. carucis. Vide Coterelli.