« »
 
CREDULITAS 1, CREDULITAS 2, CREDULITAS 3, CREDULITAS 4.
[]« 1 credulitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 613b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDULITAS1
1. CREDULITAS, Professio fidei Christianæ, vel potius fides ipsa : Gall. Croyance. S. Cyprianus Epist. 78 :
Dum non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fide facis crescere, et de sæculo homines ad Credulitatem accedere.
Sedulius lib. 1. Paschalis operis cap. 22 :
Hæc est vera fides et firma Credulitas.
Ratherius Veron. in Synodica ad Presbyteros :
Fides autem, id est, Credulitas Dei, etc.
Adde eumdem in Itinerario pag. 271. Anastasius in S. Urbano PP. :
Hic sua traditione multos convertit ad baptismum et Credulitatem.
Idem in sancto Victore :
Christiana confessione Credulitatis clarificata.
Vita MS. [] S. Arnulphi Archiep. Turon. :
Discedens enim confundebatur iniquitas, et gaudens augebatur in Christo Credulitas.
Occurrit in Concilio Eliberitano can. 42. 44. apud Salvianum lib. 3. de Gubern. Dei, Nicolaum I. PP. in Resp. ad Bulgaros cap. 1. Gennadium de Script. Eccl. in Pastore Episcopo, Petrum Chrysologum serm. 159. Valerianum Cemeleniensem Epist. ad Monachos, Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 45. lib. 9. cap. 15. Theodulphum de Ordine Baptismi cap. 7. et 8. Odon. Cluniac. in Credulitate, Othlonum lib. 2. Vitæ S. Bonifacii Mog. cap. 10. in Capitulari Gregorii Magni PP. apud Canisium tom. 1. Antiq. lect. in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 1. apud Aimoinum lib. 1. Hist. Fr. cap. 16. lib. 3. cap. 41. Saxonem Grammat. lib. 14. Alanum lib. 6. Anticlaud. cap. 1. Stephanum Eddium in S. Wilfrido cap. 17. etc.
Credulitas. Apud Leibradum Episcop. Lugd. lib. de Baptismo, cap. 5. inscribitur de Credulitate ; et in veteri Expositione Officiorum divinorum, ad calcem libri Joan. Abrincensis de Offic. Eccl. pag. 397. idem est quod Symbolum Apostolorum :
Oratio Dominica et Credulitas et preces quæ sequuntur pro minimis dicuntur peccatis.
[]« 2 credulitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDULITAS2
2. CREDULITAS, Fides data, interposita. Charta ann. 1227. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 322 :
Ego Trencavellus D. G. vicecomes Biterrensis..... mitto in bajulia et custodia ac protectione et in bona fide et Credulitate tui D. Rogerii Bernardi D. G. comitis Fuxensis... villam de Limoso, de, etc.
Vide supra Credentia 4.
[]« 3 credulitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDULITAS3
3. CREDULITAS, Mutuum, Gall. Prêt, creditum. Charta fundat. priorat. Uldon. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 563 :
Si qui vero panem et vinum, aut aliquid hujusmodi vendiderint, consilio prioris et cum bonis vadimoniis Credulitatem ei facient.
Vide Credentia 6.
[]« 4 credulitas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 613c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDULITAS4
4. CREDULITAS, Opinio, sententia, consilium, Charta ann. 1382. ex Bibl. reg. :
Johannes de Basnalen, miles nuntius...... litteras Richardo regi Angliæ flexis genibus præsentavit, .... quibus litteris per ipsum regem visis et inspectis, dixit idem rex, quod continebatur in ipsis litteris quædam Credulitas dicenda ipsi regi ex parte dicti ducis (Britanniæ).