« »
 
[]« 3 crocia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 624b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROCIA3
3. CROCIA, Canonicorum regularium vestis. Modus vivendi in Conc. Basil. apud Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 244. art. 18 :
Canonici regulares pro veste exteriori portent Crociam, mantellum vel redundellum.
Vide Crocea 1. ubi nihil emendandum esse rursum confirmatur ex Ceremon. Rom. Ms. fol. 4. v°. in quo ita legitur :
Est autem Crocia genus clamidis longæ ad terram usque, a parte anteriori aperta a summo ad imum, circa collare rugosa, etc.