![[]](img/image.png)
3. CROCIA, Canonicorum regularium vestis. Modus vivendi in Conc. Basil. apud Marten. tom. 8.
Ampl. Collect. col. 244. art. 18 :
Canonici regulares pro veste exteriori portent Crociam, mantellum vel redundellum.Vide Crocea 1. ubi nihil emendandum esse rursum confirmatur ex Ceremon. Rom. Ms. fol. 4. v°. in quo ita legitur :
Est autem Crocia genus clamidis longæ ad terram usque, a parte anteriori aperta a summo ad imum, circa collare rugosa, etc.