« »
 
[]« 1 crosum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 627a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROSUM1
1. CROSUM, Caverna, excavatio, lacuna, Gallice Creux, Ravin. Hist. Dalph. tom. 1. pag. 41. col. 1. in Inquisit. ann. 1323 :
Item quod dictus Castellanus minatus fuit valde palam et publice Guigonem Radulfi, qui facit Crosum argenteriæ de Brandis, quod ipsum Guigonem Radulfi et ejus fidejussores, pignoraret de quingentis libris, quas habuerat a Domino Præfecto dictæ argenteriæ, ex eo quia dictum opus non faciebat.
Ordinatio Raimundi Anderii, de abevratoriis parvi Rhodani, ann. 1223. e MS. D. Brunet fol. 67. v°. :
Quoddam abevratorium habeat in latitudine duas cannas, sit de cetero ad Crosum de Vatona inter terram Domus militie et terram uxoris Bertrandi.
Eadem notione Crossum habetur in Transactione Florentii Domini de Masalguis cum incolis ejusdem loci anno 1438. ex Archivo Præsidis de Mazaugues. Vide Crota 2. Crotum et Cuma 4.