« Crucibulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 629a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUCIBULUM
CRUCIBULUM, Ugutioni,
Lucerna, ad quam vigilamus, quod Cruciet bolum, id est, bolum sepit. Risum contine. Gloss. Lat. Gall. :
Crucibolum, Lumiere de nuit.Catholicon Armoricum :
Creuseul, Gall. Croissol. Lumiere de nuit, Crucibolum, vel Crucibolus.Vitæ Abbatum S. Albani pag. 70 :
Legebantur autem eadem voce 12. de B. Virgine lectiones, quas corde tenus sine candela bajuli transcurrere consueverunt, cum suis quæ sequuntur responsoriis, tenui tamen lumine Cruciboli per vitrum diaphanum translucente.Vita B. Colettæ num. 74 :
De nocte proferenti sæpius extinguebat candelam, Crucibulum et oleum effundebat.Apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2. pag. 345 :
Monasterio igitur Kemperlegiensi, quod villicus suus Kemperlegiensis debet, hoc est... Ad solempnitatem de dedicatione S. Michaelis in Monte Gargano duo ferrea Crucibola annuatim.Quidam a Cruca, Gallis Cruche, German. Cruyke, deducunt : malim ego, quod ejusmodi lucernæ in formam Crucis effictæ quadrimyxæ sint. Hinc forte nostri Picardi, Cracets vocant, quasi Crucets ; vel certe quod uncis ferreis ad parietes appendantur, quos Crochets vulgo dicimus. Sed et Crucivolo Itali appellant vas fictile, in quo metalla funduntur, nostri Creuset, quod ejusdem formæ est ac materiæ, ex quibus est vas illud, in quo infunditur oleum ad lucernas istas. Nam et Rulandus in Lexico Alchymiæ, Crucibulum dixit
vas esse fusorium, ex terra igni contumacissima factum, acutiore et basi et tereti, in ampliorem capacitatem, forma triangulari, vel rotunda desinente, ad fundenda et eliquanda mineralia et metalla formatum. Sic Geber Arabs lib. de Investigatione magisterii :
Ponatur veneris stratum super stratum de sale communi optime mundato in Crucibulo.Vide Stephan. Skinnerum in Etymologico Anglico, verbo Crucible. Meminit Saxo Grammaticus lib. 8. nescio cujus
Frosti, cognomento Crucibulum.
P. , 1766.
◊ Italis Crociuolo.
Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120 : Crucibolum, Gallice Crusset, a verbo Crucio et bolus, quod est morsus, quia Crucibolus cruciat per morsus studentem.Glossar. Lat. Gal. ex Cod. reg. 7692 :
Crucibolum, Crastier.Aliud Gall. Lat. ex Cod. 7684 :
Crucibolum, Crasset, lumière de nuit. Croisieu et Croisuel, eadem quoque notione. Lit. remiss. ann. 1456. in Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 340 :
Après que icelle Marguerite eut alumé ung chareil ou Croisieu, etc.Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1 :
Ki à Croisuel toute nuit velle,Pour chest il faus qui s'emervelle,Se decheant vent les escolesPour querre le maule as roissoles.
P. , 1766.
◊ Alia porro vocum
Crasset et Crastier origo, alia Crucibuli vel Gallicarum Croissel,
Croisieu et Croisuel : has adinventas cum Cangio facile putaverim, quod ejusmodi
lucernæ in formam Crucis effictæ quadrimyxæ sint, potius quam a Cruca, Gallis
Cruche, Germanis Krug : illas vero, quod Crassa seu adeps in iis
lucernis olei vice accenderetur. Vide supra Crassa 2.Crucibolus, Scyphus. Charta Witlasii Regis Merciorum apud Ingulphum pag. 857 :
Scyphum meum deauratum, et per totam partem exteriorem vinitoribus ad dracones pugnantibus cælatum, quem Crucibolum meum solitus sum vocare, quia signum Crucis per transversum scyphi imprimitur interius, cum quatuor angulis simili impressione protuberantibus, etc.Crusiboli Witlasii meminit rursum infra Ingulphus pag. 870. Hinc forte Germanis Krauz est genus poculi, ut est in Turcograph. Crusii pag. 490.