« »
 
CRUSTUM 1, CRUSTUM 2.
[]« 1 crustum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 632b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUSTUM1
1. CRUSTUM, Crustulum. Joan. de Janua : Crustum, vel Crustulum, pro fragmento panis. Ita Servius ad 3. Georgic. et 7. Æneid.
Crustum de his, quæ comedi possunt
, dici ait. Gloss. Græc. Lat. : Κάπυρον, Crustum, Καπύριον, Crustulum. Καπύρια de panibus dici annotat Athenæus. Anonymus in Gloss. Bibl. MSS. ex Bibl. reg. : Crustum vel crustulum pro fragmento panis, et pro quolibet edulio. Spartianus in Adriano meminit tetrapharmaci,
quod erat de fasiano, sumine, perna, et Crustulo.
Perna crustulata
apud eumdem in Ælio Vero. Vide S. Hieronym. Epistol. 12. initio, præter Horatium et alios. At longe aliud est
[]« 2 crustum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 632b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUSTUM2
2. CRUSTUM, in Charta Eadredi Regis Angl. pag. 210 :
Duas patenas argenteas, auro decenter ornatas, cum 2. urceolis pretiosissimis, et Crusto aureo, columnis de liciis 96. a Rege Henrico Ecclesiæ donata in sua extorsit.
Et apud Matth. Paris ann. 1252 :
Auri sititor, talenta, vel Crusta, vel jocalia emunxit.
Eadem videntur hoc loco Crusta aurea, quæ Crustæ dicuntur Scriptoribus Latinis, seu emblemata vasorum. Vide supra Crusta.