« »
 
[]« 1 cucullus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 643a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUCULLUS1
1. CUCULLUS, Cuculla, Cucullio.Cucullus, Vestis nota Scriptoribus Latinis, qua scilicet caput operiebatur. Gall. Cucule, alias etiam, Coules, Goules vel Gules. Armoricane Cougoul Operimentum capitis est et humerorum.Glossar. Lat. Gall. ex Cod. 7679 : Cucullus, Gall. Cheveteau. Vetus Scholiastes Juvenalis
Cucullum esse ait galerum fuscum et horridum ardeliunculum, quales sunt latrunculorum.
Nocturni Cuculli, apud eumdem Juvenalem Sat. 6. qui nocturnales Sidonio lib. 7. Epist. 16. Cucullus talaris, apud Guibertum lib. 2. Hist. Hier. cap. 8.
Cuculla, femin. gen. dicitur præterea id genus vestis aliquot Scriptoribus, sed ævi inferioris, S. Ambrosio Serm. ult. S. Hieronymo de Testamento Hilarionis, Paulino in Epist. ad Citherium, Ennodio, et aliis : sed præsertim iis, qui monachicam vestem faciunt. Vita S. Deicoli Abb. Lutrens. num. 9. de eodem Sancto :
Succinctus Cuculla non Cucullo.
Cucullarum monachicarum forma varia fuit pro temporum ratione. Cassianus de Habitu Monachi lib. 1. cap. 4 :
Cucullis perparvis usque ad cervicis humerorumque demissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus.
Additio 1. Capit. cap. 2 :
Ut mensura Cucullæ duobus consistat cubitis.
Ardo in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ num. 40 :
In habitu quoque dissimiles fecerat multorum consuetudo : siquidem nonnullis usque ad talos Cucullæ pendebant. Quamobrem vir Dei uniformem cunctis tenendum Monachis instituit modum, ut non amplius a duobus cubitis excederet mensura, vel usque ad genua pertingere possent.
Guidonis Disciplina Farfensis cap. 4. de vestimentorum mensura :
Cuculla quæ nostro singulariter convenit Ordini, quod vestimentum antiquitus vocabatur Colobium, id est Tunica sine manicis, tantum debet habere latitudinis, ut ambobus convenienter aptetur cubitis ; longitudinis vero tantum antea, quod ad callum pedis usque pertingat : et sit apta corpori, ut sit ex omni parte rotunda. Capellum ipsius præter limbum integrum virilis pedis ex omni parte quadratam debet continere mensuram : apertura superior habeat cubitum usque ad pollicis summum, inferior cubitum, integram et trium digitorum ; in ante appareat latitudo Cucullæ cum capitio.
Vide Menardum in caput 62. Concordiæ Regularum, et Smaragdum in Regulæ caput. 55. Apologia Henrici IV. Imp. pag. 230 :
Cuculla est tunica talaris, et cucullata atque manicata, habens speciem Crucis per quatuor partes extensæ, etc.
Cucullam, autem, et Casulam, et Capam vocitatam apud Monachos constat. Papias : Cuculla per diminutivum dicitur a Casula, quasi minor cella. Infra : Cucullus, genus vestis monachalis, quam Capam dicimus. Theodemarus in Epist. ad Carolum Magn. :
Cucullam nos esse dicimus, quam alio nomine Casulam vocamus. Et inde est, quod in hieme villosam, in æstate puram aut vetustam Beatus Pater habendam instituit, quia scilicet hoc genus indumenti solet vilius intexi. Illud autem indumentum, quod a Gallicanis Monachis Cuculla dicitur, nos Capam vocamus.
Ut Capa caput tegebat, [] ita et Cuculla. Ugutio : Cucullus vel Cuculla, vestis caputiata, et lata, humeros tamen et caput tegens instar capucii. Papias : Cucullus, generis masculini, velamen nigrum vel venetum capitis est. M. Justinus Lippiensis in Lippiflorio :
Vestis longa tegit corpus, caput ampla Cuculla.
Poëta seu Grammaticus ævi infimi MS. post Vocabularium W. Britonis :
Dic Monachi cullam vestem fore, sive Cucullam.
Vestis lata tegens caput, armos, esto Cucullus.
Gregorius Turon. lib. 7. Hist. cap. 39 :
Dum obtecto capite fugere niteretur, extracto quidam gladio, caput ejus cum Cucullo decidit.
Vide Addit. 1. ad Capit. Caroli M. cap. 35.
Nec desunt, qui Cucullam cum Flocco confundunt. Gloss. Lat. Gall. : Cuculla, Froc ou Coule de Moine. At Clemens V. in Concilio Viennensi discrimen inter utramque vestem statuit :
Cucullæ nomine habitum longum et amplum, sed manicas non habentem : nomine vero Flocci habitum longum, qui longas et amplas habet manicas, nos intelligere declaramus.
Cucullam et Froccum pariter distinguit S. Wilhelmus Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 70 :
Ergo cum ad lectum venerit, si est Frocco et Cuculla indutus, Froccum plicat et super tabulam, vel si opus habet, sub capitale ponit... Postea pedibus æqualiter levatis, et in lectum collocatis, Cucullam non prius exuit, quam coopertorium sub cubitos trahat. Tunc quidem eam exutam, sive sit cum pellicio, sive non, complicat, et ad caput ponit ; vel si tale frigus habet, super se extendit, capitio tamen ad caput verso.
Hic observare est Monachos in lecto jacentes cucullam exuisse ; at secus in Monasterio Palatiolo, ut satis indicat Andreas ejusd. loci Abbas in Vita S. Walfridi num. 12 :
Præterea frater quidam, qui suæ negligentiæ usu ducebatur, et nocturnis vel meridianis temporibus extra Cucullam illicite jacere præsumsit, eique per visum apparens (B. Walfridus) fortiter increpavit, et ubi suam haberet Cucullam inquirebat. Et dum ipse per somnium ubique quasi angustians Cucullam quæreret, ab eo ferula quam tenebat manibus cæditur, et sic fortiter, ac si nervis ab aliquo cæderetur.
In Actis S. Bernardi Abbatis Clarevallensis lib. 2. cap. 8. id de Eugenio PP. III. ejus discipulo observatur, quod Pontifex factus nunquam sine Cuculla ibat. Jam vidimus ex Cassiano Monachos Cucullis usos fuisse diebus ac noctibus. Vide Haeftenum pag. 474. et in voce Culla.
Cuculla Memorialis, Cuculla, quam deferre jubebantur Canonici Regulares, qui Ordinem regularem Canonicorum, sine Abbatis licentia deseruerant, et monasticum susceperant : ii enim in Choro ultimi sedere, in memoriam (unde adjectivum) et pœnam desertionis jubebantur. Quippe id erat contra Sanctiones Ecclesiasticas. Concilium Aquisgran. :
Ne Canonici Cucullas Monachorum induant.
Ratherius Veron. in Apologet. de Clericis in Abbatiam introductis :
Cocullum nemo illorum portet.
Urbanus II. PP. can. 2. 19. qu. 3 :
Præcipimus, ut redeat, et deinceps memorialem Cucullam deferat, et ultimus in choro maneat.
Perperam editum Cellulam, apud Steph. Tornac. Epist. 1. ubi hic canon laudatur. Innocentius III. PP. lib. 2. Epist. 12. de Canonico, qui habitu Regularium Canonicorum rejecto, sine Abbatis sui licentia monasticum susceperat Ordinem :
Ad Ecclesiam redire [] priorem..... compellas, ubi et memorialem eum Cucullam deferre facias, et ultimum in choro manere.
Et in Cap. Intelleximus. de ætate et qualit. ord. :
Ultimus in Choro manendo Cucullam ad memoriam delaturus.
Narratio de ejusmodi Canonico, qui cucullam induerat :
Nuper te, frater Rigranne, Canonicum dimisi, et modo Cucullatum video,
in Appendice ad Capitul. n. 88. Vocem memorialis eadem notione usurpat Vita S. Theodardi, Archiepiscopi Narbon. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 752. ubi memorialis conditio dicitur, quæ in memoriam rei alicujus imposita dicitur.
Cuculla Ecclesiastica, qua in sacris Liturgiis utuntur Diaconi et Sacerdotes Monachi, in Statutis antiq. Ord. Cartusiensis 1. part. cap. 37. § 27. cap. 43. § 6. cap. 46. § 1. Statut. ann. 1368. 3. part. cap. 5. § 20.
Coculla, in Capit. Theodori Cantuar. Archiep. cap. 2 :
Septem dies velat caput Coculla sua.
Vide ejusd. Pœnitentiale cap. 3. et superius vocem Capitra.
Cucullumpedo, et Pedocucullum, in Notis Tyronis pag. 157.
Cucullare, Idem quod Monachizare, Cuculla obtegere, ϰουϰουλλόννειν apud Demetrium Zenum in Batrachom. Liber de Fundat. Monast. Gozecensis pag. 230 :
Laicus erat, se tonsuraverat, se Cucullaverat.
Will. Westmonast. ann. 1254 :
Loco eorum, qui recesserant, indignos Cucullavit.
Hinc
Cucullati appellati S. Æmilianus Confessor, et Petrus Abælardus ab aliquot Scriptoribus, uti observatum ad Alexiadem pag. 349. i. Monachi. Certe ita usurpat Petrus Cellensis lib. 7. Epist. 14.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cucullarius, Idem qui Cucullatus, in Vita S. Adalberti tom. 5. Junii pag. 103. inter Acta SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 637. et tom. 3. Annal. Bened. pag. 648. Hujus tomi pag. 339. Notkerus sese ipse dicit Cucullariorum S. Galli novissimum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cucullata Congregatio, Ordo Monasticus. Charta Agnetis Comitissæ Pictav. pro Ecclesia Collegiata S. Nicolai ann. circiter 1060 :
Si quis... Canonicis expulsis Cucullatam Congregationem, dico autem monachos, inducere maluerit... perpetuo anathemati subjaceat.
Cucullio. Gloss. Lat. Græc. : Cuculio, σϰεοπαστόν, ubi Casaubonus reponit σϰέπαστρον, id est, quo caput tegitur.
Cucullio Viatoribus, Cucullus, quo peregre proficiscentes utebantur. Capitolinus in Heliogab. :
Qui nocte vagabantur obtecto capite Cucullione viatorio.
Cucullio Mulionicus, Quo muliones utebantur, apud Lampridium in Heliogab.