« 1 cufa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 645a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUFA1
1. CUFA, Gloss. Lat. Græc. :
Cufa, ϰαμάρια.Est autem ϰαμάριον, cerebri pars superior, in cameræ formam efficta. Atque inde forte Cofiarum etymon petendum, ejusmodi scilicet capitis tegumenti, quod vulgo Coiffe dicimus, quod supremam capitis partem, seu cerebrum tegat : quomodo Cervellerium appellarunt nostri eam Capitis armaturam, quæ caput et cerebrum tegit. Vide Cuphia, et Cervellerium. At Salmasius ad Hist. Aug. pag. 390. pro ϰαμάρια, restituendum ϰαμασία censet. Janus in Supplemento Antiquarii habet, Cufa, ϰαμαρία, Fornix.