![[]](img/image.png)
1. CULMUS. Culmosubnixa, connixa, hoc est, traditione culmi vel
stipulæ roborata et confirmata. Traditiones Fuldenses lib. 1. tradit.
5. et lib. 1. trad. 16. 21. 28. 42. 43 :
Firmissimam habeatis potestatem Culmo subnixam.Alibi :
Hoc sit actum coram testibus subterpositis Culmo subnixum.Tradit. 11 :
Firmissimamque habeatis potestatem stipulatione subnixam.Unde liquet, Culmum et stipulationem idem sonare. Est autem Culmus idem quod stipula. Gl. Lat. Græc. :
Culmus, ϰαλάμη, στάχυς.Will. Brito in Vocab. MS. :
Stipula sunt folia seu vaginæ, quibus Culmus ambitur, atque fulcitur, ne pondere fruges * cûetr.f. curventur. Vide Stipulatio.