« »
 
[]« 1 curiales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 670a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIALES1
1. CURIALES, iidem et Decuriones, ait Isidorus lib. 10. cap. 4 :
Et dicti Curiales, quia civilia munera procurant.
Senator lib. 9. Epist. 2 :
Curiales quibus a provida gubernatione nomen est.
Gloss. Græc. Lat. : Βουλευτής, Decurio, Curialis. Πολιτιϰοὶ διϰασταί, in Novellis Justiniani. Salvianus lib. 3 :
Quanquam non solum injuria contemnamus Deum, qua contemni a servis suis Curiales solent.
Infra :
Quid aliud est Curialium, quam iniquitas ?
Idem lib. 5 :
Quæ enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia atque vici, ut non quot Curiales fuerint, tot tyranni sint ?
Vide Curia 4. Maxime vero
Curiales dicuntur, qui Curialium oneribus et præstationibus obnoxii sunt et adscripti, apud Jurisconsultos. Vide Edictum Theodorici cap. 27. 52. 69. 113. 126. et Legem Wisigoth. lib. 5. tit. 4. § 19. Πραγματευόμενοι, in Concilio Calchedon. Act. 13 :
Ἐποίησαν ἀυτὴν τὴν πόλιν, ϰαὶ λαϐὼν ἀπὸ Νιϰαίας πραγματευομένους ϰατέστησεν ἐϰεῖ.
Ubi Interpres Curiales vertit.
Curiales dicuntur etiam Homines Curiæ, Hommes de Cour, in Consuetudine Belloquercensi. Charta anni 1275. in Tabulario S. Flori Arvern. :
Si vero aliquis de prædicta familia nostra... tale crimen committeret, per quod cognitum Curiam nostram debere decapitari vel puniri, judicatus hujusmodi per Curiales nostros traderetur Curialibus vestris ad ipsius judicati sententiam exequendam.
Statuta Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1302. art. 3. pro reformatione Regni :
Et volumus, quod in Parlamento et Curia per Curiales nostros tractentur.
Vide Ægid. Aureæ Vallis Monachum cap. 26. Litteræ Petri Ducis Borbonii ann. 1345. confirmatæ Litteris Johannis Franc. Regis ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 159 :
Item, concedimus quod Bavilus seu alii Curiales dicti Castri (S. Genesii) et ejus mandamenti, non possint nec debeant procedere contra aliquam personam dicti mandamenti ad inquestam, nisi prius facta de crimine legitima informatione.
Ubi Curiales sunt Ballivi Consiliarii seu Assessores. Enumeratio jurium Comitis Biterr. in Civitate Albiensi ann. 1252 :
Cum dictus Episcopus et cives Albienses nuper citati fuerint ad parendum juri in curia vestra, idem Episcopus confœderavit se juramento interposito cum quibusdam civibus Albiensibus, qui detinent possessiones et bona faiditorum et de hæresi condemnatorum et alia jura dictum Regem pertinentia, ut omnes insimul [] se deffenderent contra Curiales domini Regis, qui peterent præmissa ab ipsis.
Vide Curialis 3.
Curiali Jure feudum possidere dicitur, qui illud possidet sine homagio, ut Ministeriales. Vide Jus feudale Saxonum cap. 32. § 2. et Jus Curiæ supra in Curia 4.