« 1 custodia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 679a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUSTODIA01
1. CUSTODIA. Custodiæ, Vigiliæ, excubiæ Latinis Scriptoribus. Decretio Chlotarii II.
Regis cap. 1 :
Decretum est, ut quia in vigilias constitutas nocturnos fures non caperent, eo quod per diversas intercedente conludio scelera prætermissa Custodias exercerent, Centenas fieri.Infra :
Capitale tamen qui perdiderit, a Centena illa accipiat absque dubio, hoc est, de secunda et vel tertia Custodia.
◊ Sumitur etiam pro ea obligatione, qua tenentur vassalli
excubias facere in castris dominorum, quas vulgo Gardes vocant. Regestum
Castri Lidi in Andibus fol. 22 :
Hi sunt homines, qui debent Custodiam apud Castrum Lidi, Dominus Montis aurei per duos menses, etc.Fol. 26 :
Hi sunt, qui debent Garde apud Castrum Lidi. Alainnus de Semblençai duos menses, etc.Fol. 37 :
Comes habet in terra de Corcillon hostem, Custodiam, talliatam, etc.Regestum Campaniæ apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 124 :
Lucans de Triaus et Gervasius de Vienna debent facere continuum estagium in castro sanctæ Menoldis ab instanti festo S. Remigii, quod est anno Incarnationis Dominicæ m°. cc°. primo, in duos annos completos. Et deinceps unusquisque eorum faciet in eodem castro singulis annis sex septimanas de Custodia. Ego autem Blanca Comitissa (Campaniæ) dedi unicuique illorum sexaginta libras pro domibus faciendis.Pag. 125 :
Heres Galteri Chasce feneratoris, tres menses Custodiæ ; et quoniam Custodiam fecit, Comes dabit ei centum solidos.Vide Warda.
Custodia Terræ. Vetus inquesta in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 163 :
Hugo de Bolcio tenet Custodiam terræ suæ, unde debet duos menses de Custodia.Infra :
Unde debet exercitum et equitationem ad custum domini, et unum mensem de Custodia ad suum.Vide Stagium.
Custodia, Idem qui Circa, Circator, qui vigilias circa Monasterium noctu obit. Vita
S. Aicadri Abbatis Gemeticensis cap. 28 :
Quadam nocte ille pastor egregius vigilias divinas super gregem dominicum faciens, fratribus omnibus præter Custodias soporatis, vidit, etc.Ne Prior Claustralis faciat Custodias, prohibetur in Capitulo Generali S. Victoris Massil. ann. 1312. ex Archivo ejusdem.