« »
 
[]« Deambulatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 014a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEAMBULATORIUM
DEAMBULATORIUM, Quod proprie dicitur Lobium, quod fit juxta domos ad spatiandum. Joan. de Janua. Occurrit apud Capitolinum in Gordiano III.
Deambulatoria Claustrorum
, apud Guibertum Abbat. de Combustione Monasterii Gemblac. ann. 1137.
Deambulatoria Ecclesiarum
, porticus Ecclesiæ corpus ambientes. Vita S. Geraldi Abbat. Grandis-Silvæ n. 12 :
Purgavit templum, composuit sedilibus, et ornavit desuper columnalia cum basibus, chorum purgavit et cryptam, et Deambulatoria aptavit, inibi locatis decenter altariis.
Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 3 :
Deambulatoria siquidem rursum per totum in circuitu ipsius Ecclesiæ fecit, in quibus et altaria quinque nobiliter construxit atque sacravit.
Vide in Nebula et in Destraria.
Deambulacrum, eidem Januensi.