« Deambulatorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 014a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEAMBULATORIUM
DEAMBULATORIUM,
Quod proprie dicitur Lobium, quod fit juxta domos ad spatiandum. Joan. de Janua. Occurrit apud Capitolinum in Gordiano III.
Deambulatoria Claustrorum, apud Guibertum Abbat. de Combustione Monasterii Gemblac. ann. 1137.
Deambulatoria Ecclesiarum, porticus Ecclesiæ corpus ambientes. Vita S. Geraldi Abbat. Grandis-Silvæ n. 12 :
Purgavit templum, composuit sedilibus, et ornavit desuper columnalia cum basibus, chorum purgavit et cryptam, et Deambulatoria aptavit, inibi locatis decenter altariis.Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 3 :
Deambulatoria siquidem rursum per totum in circuitu ipsius Ecclesiæ fecit, in quibus et altaria quinque nobiliter construxit atque sacravit.Vide in Nebula et in Destraria.
Deambulacrum, eidem Januensi.