«
6 decanus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 020a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECANUS6
6. DECANUS.
Decani,
Procuratores villarum itidem dicuntur in Monasteriis,
apud Udalricum lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 46. et lib. 3. cap. 5. ubi ita :
Ejus autem (Prioris Majoris)
suffraganei ad temporalia sunt illi
fratres, qui sunt villarum provisores, et quos pro more nostro Decanos appellamus,
etc.
Quæ verba hausit a Bernardo Mon. in iisd. Consuetud. MSS. cap. 3. Hoc etiam nomine nuncupati sunt Villici seu Coloni, qui
Monachorum villas et prædia tenebant. Codex MSS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 72.
verso col. 1 :
Walateus Decanus ejusdem villæ solvit inter utrasque festivitates
porcellos 11.
et fol. 123. col. 1 :
Regenulfus Colonus et Decanus...
habet de terra arabili bunaria viii.
Villæ ipsæ,
seu Obedientiæ, quibus præsunt,
Decaniæ ibidem dicuntur, et in Statutis Clun. in Bibl. Clun. pag. 1473. eaque appellatio
pro cellis, prædiis, et
Grangiis monasticis maxime in Hispania obtinuit. Acta consecrationis Ecclesiæ Gissonensis ann. 1099. in
Appendice Marcæ Hispan. col. 1210 :
Et insuper donamus nos ipsam Decaniam de
Balagario usque ad castrum de Puig alt ; quod ascendit de rivo meritario, et vadit in
latus usque ad episcopatum Ausonensem.
Charta Ferdinandi
Garciæ Regis, apud Antonium
de Yepez in Chronico Ord. S. Bened. tom. 1 :
Damus vobis Monasterium proprium fundatum in honore S. Vincentii, etc... et
insuper damus vobis illud cum suis Decaniis, scilicet Monasterium fundatum in honore S.
Mametis, quod est inter villa Alara et Eveia, etc.
Alia Sanctii Regis Navarræ
æræ 1214. apud eumdem tom. 3 :
Dono vobis libertatem et concedo, ut ab hac die
inantea nullus homo sit ausus domus vestras, vel Deganias, vel cabanias, quas modo in
regno meo habetis... molestare, intrare, frangere... præsumat.
Infra :
Et
domos vestras, et Deganias, et collazos, atque omnia quæcumque nunc
possidetis, etc.
Charta alia æræ 1153. tom. 4 :
Iste Prior ordinavit
familias, et Decanias, unamquamque suo servitio congruam, ad honorem et excellentiam
Clericorum, intra tam dignam deservientium aulam, etc.
Alia Bermundi II. Reg.
æræ 1035. apud eumdem tom. 5. pag. 439 :
Et omnes hereditates, quas testavit amica
nostra Domina Teresia ad Palumbario quæ in Ambas mixtas, etiam Decanias et Ecclesias,
quas fuisse ædificatas et factas, cum ganato et homines de Palumbario.
Mox :
Mandat jussio nostra, ut ibi serviat, sicut et sancto Laurentio, cum omnes suas
cuintiones, et Deganias cunctas, alteras Deganias quæ sunt in Bubalo, in Linia,
etc.
Adde pag. 444. b. 468. b. Sandovallium in Episcopis Pampilon. fol. 35. 74.
Codex Irminonis Abb. Sangerman. f. 45. col. 1 :
Habet in Villamilt mansum
indominicatum cum casa et aliis casticiis sufficienter. Habet ibi culturas inter majores
et minores inter totas tres, Decanias xxi. habentes bunnar.
cccclvi. quæ possunt seminari de modiis frumenti md.
Et f.
123. col. 1 :
De Decanaria Ragenulfi. Ragenulfus colonus et Decanus... habet de
terra arabili bunaria viii.
Paulo alia notione
intelligendus Baraterius lib. de Feudis tit. 4. § penult. :
Si quis pro villicaria,
et, ut ita dicam, pro Decania, vel aliis quibuscumque angariis.... feodum
acceperit.
Ubi
Decania species est Beneficii laici, seu villicaturæ, ab
Ecclesia dependentis ; dicitur etiam
Decanatus, Eadem notione. Charta Hugonis Abb. B. Dionysii ann. 1230. ex Tabul. ejusd. Mon. :
Simon filius defuncti Girardi, dicti Decani, quondam servientis Monasterii S.
Dionysii recognovit, quod venerabilis Odo ejusdem Monasterii Abbas concesserat dicto
Simoni de mera gratia Decanatum, quem præfatus Girardus pater quondam ipsius Simonis
tenuerat, hoc modo videlicet quod idem Simon eumdem Decanatum teneret, et haberet,
quamdiu Abbati B. Dionysii, quicumque fuerit, videbitur quod bene ac fideliter serviat
Monasterio, et residentiam faciat in terra Monasterii apud S. Dionysium. Etiam idem
Simon recognovit coram nobis, quod in prædicto Decanatu nihil hæreditario jure
reclamaret, fide data in manu nostra firmavit.
Alia ann. 1332. ibid. :
Recognoverunt se vendidisse Ecclesiæ S. Dionysii in Franciam totam Sergenteriam
suam de Morenciaco villa quæ vocatur Decanatus pro 40. libris Paris. etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Decani vilatici et
villarum passim in Polypt. Irminonis. Guerardo sunt : Ministri
rurales, præpositi culturæ villæ vel definitæ alicujus agrorum quantitatis, operas
laboresque rusticorum dirigentes, ac jurisdictionem quamdam inferiorem exercentes in
colonos aliosque agrorum cultores.
Decania, Certa quantitas agrorum excolendorum,
jurisdictioni decani subjecta.
Decanus junior, ap. Irminon. Brev. 9. sect. 58. et
210. Guerard. pag. 85. et 105. Uti apud Longobardus
decani et
saltarii jungi
solent, ita
Decanus et forestarius, ap. Irminon. Brev. 13. sect. 99. pag. 149. Vide
Cancian. Barbar. Leg. tom. 4. pag. 219. Capitul. de villis cap. 10. et supra in
Decanus 3.
Decanus Claustri, quidam Hermanus subscribit compositioni factæ pro Abbatia S. Basilii diœcesis
Basiliensis ann. 1220. tom. 8. Spicilegii Acheriani.