« »
 
[]« Decius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 028a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECIUS
DECIUS, Talus, Taxillus, Gallis . Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Est talus, Decius : talus, postrema pedis pars.
Et cap. 19 :
Cum bene respondet Decius, compello jocose,
Compello tumidum cur sic agit impetuose.
Ubi Metullinus, Je l'envis. Edictum S. Ludovici Regis. Fr. apud Nangium :
Scholas etiam Deciorum prohibemus omnino, ita ut tenentes eas districte puniantur. Fabrica vero Deciorum prohibeatur ubique.
Jacobus de Vitriaco in Hist. Occident. cap. 10 :
Ea quæ turpiter in Ecclesiis lucrabantur, in tabernis et ludis Deciorum, in Comessationibus... turpius expendebant.
Summula Raymundi de Vita et honestate Clericorum :
... Nec sunt hi lusores vetitorum
Ludorum, velut est aleæ, globi, Deciorum.
Pseudo-Ovidius lib. 1. de Vetula :
Cum Decius sit sex laterum, sex et numerorum
Simplicium, tribus in Deciis sunt octo decemque,
Quorum non nisi tres possunt Deciis superesse, etc.
Occurrit præterea in Statutis Massil. lib. 5. cap. 10. apud Gervasium Dorobern. pag. 1522. Guillel. Neubrigensem lib. 3. cap. 23. in Vita B. Joan. Montismirabilis, in Statutis Synod. Odonis Episcop. Paris. in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 38. et in Epist. Jo. Episc. Acconensis ad Honorium III. PP. tom. 8. Spicilegii Acheriani, et in Præceptis Synodalib. Petri de Collemedio Archiep. Rotomag. pag. 231. in Statut. Ordin. Præmonstrat. dist. 4. cap. 15. decis. 5. cap. 11. etc.
Deyciers appellabant nostri Deciorum artifices 1. Regest. Artificum Paris f. 225. 226 :
Deyciers, assavoir faiseurs de Dez à tables, et d'eschecs d'or et d'yvoire, etc.
Deiciers infra Carpenterio.
De vocis etymo variæ sunt sententiæ, Turnebus ad Orat. Ciceronis pag. 125. Edit. 1576. existimat ejusmodi nostrates tesseras Datos appellari, quod qui in scrupis calculum promoverat, Dare dicebatur. Ovidius :
Tu male jactato, tu male jacta Dato.
Et Ausonius :
Narrantem fido per singula puncta recursu,
  Quæ Data per longas, quæ revocata moras.
Albertus Acarisius a digitis Dados dictos vult :
Dadi sono, tali da Latini detti, con cui si giuoca a trargli con le mani, detti Dadi da diti che piu s'adoprano in tal giuoco, che ne gli altri
 ; Certe Dez, etiamnum digitalia appellamus. Alii putant vocem esse puram putam Gallicam : quippe Cambrobritannis etiam hodie Dis, est cubus, alea, tessera.
Ego vero longe aliter sentio, si recte vel male, aliorum esto judicium. Quippe ludum Deciorum dictum puto ex veteri Gallico, Jus de Dé, id est, judicium Dei, seu sortes per tesseras aleatorias jactæ : unde postmodum Jeu de Dé effictum ; vix enim jeu a jocus deduxerim : nam cum id nominis solis fere taxillorum vel chartarum ludis tribuatur, in quibus ut plurimum damnum, vel lucrum sorte decernitur, ad modum probabile est ita appellatas aleas, et alearum sortes, atque inde cæteros quos dicimus ludos. Porro Juis, judicia Dei appellari in voce Juisium pluribus ostendimus : autem pro Deo usurpatum docemur ex vet. Poëtis nostratibus. Le Roman de Huës de Tabarie MS. : []
Che dit li Rois, Par le grant Dé.
MS. :
Ains scai à escient qu'ils auront plus bouté,
Que n'en ot S. Thomas, qui fut occis pour Dé.
Le Chariot de Nismes :
Bonne chanson plest vous à escouter,
Del meillor homme qui ains creust en Dé,
C'est de Guillaume le Marquis au cort nez.
Philippus Mouskes MS. :
Et a son fil a remandé
Qu'il ot par la grace de Dé, etc.
Sed et crebrius Dex, et Diex, pro Deus usurpatum reperire est, unde efformata vox Decius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Menagius in suo Dictionario Etymologiarum Gall. improbata Cangii nostri conjectura, Turnebi sententiam amplectitur, laudatque alteram Domini de Caseneuve, quæ fere eodem redit, ab adverbio Datatim nostrum Dez derivando, ex eo quod sibi datatim taxillos præbeant, qui iis ludunt. Plautus in Curculione :
Tum isti qui ludunt Datatim, servi scurrarum in via,
Et Datores et factores omnes subdam sub solum.
Major est Dati quam Datatim cum vocabulo Dez analogia.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Decius, Dez pour jouer. Aliud Provinc. Lat. Cod. 7657 : Dat, Prov. Decius, tallus, taxillus, texera. Deicier, Deciorum opifex, in Lib. 1. Statut. artif. Paris. ex Cam. Comput. fol. 225. v° :
Quiconques veult estre Deicier a Paris, c'est assavoir faiseur de dez à table et à eschés d'or et d'ivoire, de cor et de toute autre maniere d'estoffe et de mestail, estre le puet.
Deciorum ludum seu aleatorium sub annuo censu tenebat carnifex Tornacensis, ut discimus ex Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 309. bis. :
Pierre Damaulx exécuteur de justice et Jacques du Rosoy cirurgien, qui avoient pris à cense la secque table, brelengh et jeu de Dees de la ville de Tournay, etc.
Vide infra in Ludus et Ribaldi.
Dadus, Eadem notione, Italis et Hispanis Dado, Gallis , Occitanis Dat. Constitutiones Neapol. lib. 3. tit. 57 :
Qui ad Dados sic ex quadam consuetudine ludunt.
Mox :
Qui aleas et Dados tenent, ut ea prædictis ludentibus accommodent, inter infames habentur.
Vide Ægidii Menagii et Octavii Ferrarii Origines linguæ Italicæ.