![[]](img/image.png)
1. DEFALCATIO, Detractio, deductio. Acta SS. Aprilis tom. 2. pag. 718. de S. Wernhero puero :
Tota pecunia absque ulla Defalcatione.Statuta Joannis Episcopi Leodiensis ann. 1287. inter Anecdota Marteniana tom. 4. col. 860 :
Item, committimus Decanis, quod inquirant de Ecclesiis Defalcatis, et nobis referant, quod Ecclesiæ sunt Defalcatæ, et per quos et in quibus : et nos omnes Defalcationes Ecclesiarum minus legitime factas revocamus, et præcipimus sub pœna excommunicationis omnibus qui bona Ecclesiarum habent per Defalcationem minus legitime factam, quod ea Ecclesiis a quibus sunt Defalcata restituant, et de receptis satisfaciant eidem infra quatuor menses a tempore præsentis Concilii : alioquin omnes dicta bona sic Defalcata detinentes, si sint personæ Ecclesiasticæ vel Religiosæ suspendimus a divinis ; si laicæ sint, eas excommunicamus.Hoc in loco Defalcatio est Usurpatio rerum Ecclesiæ ratione debiti.