« »
 
[]« Deonarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 066b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEONARII
DEONARII, Hæreticorum secta ex Manichæis seu Paulicianis. Historia Vezeliacensis lib. 4. pag. 644 :
Eo tempore deprehensi sunt apud Vizeliacum quidam hæretici, qui dicuntur Deonarii, seu Poplicani.
Et mox :
Convicti sunt quod solam divinitatis essentiam ore confitentes, omnia penitus Ecclesiæ Catholicæ Sacramenta evacuarent.
Ii forte quos Deistas dicimus, qui omni religione posthabita, solum Deum colunt. Vide Populicani.