« »
 
[]« Diaconia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 095c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIACONIA
DIACONIA, Collatio eleemosynarum, quæ colligebantur et distribuebantur in pauperes Christianos, quemadmodum S. Paulus 2. ad Corinth. cap. 8. et 9. διαϰονίαν usurpat. Cassianus Collat. 18. cap. 7 :
Cum Diaconiam nostris fratribus deferremus,
id est, eleemosynas a fidelibus collatas. Qua etiam notione accipi debere Diaconiam censent viri docti apud eumdem Scriptorem Collat. 21. cap. 1. 8. et 9. quod alii pro ipsa œconomia et dispensatione Monasterii ibi intelligi putant ; Dispensationem etenim Latina voce idem munus appellat lib. 5. cap. 40. Præterea
Diaconiæ, dicuntur loca, in quibus per Diaconos regionarios pauperes viduæ, pupilli, senes propriæ regionis alebantur : publicæ quodammodo pauperum hospitales domus, quæ oratoria et sacella adjuncta habebant, in quibus a Diacono egenis necessaria subministrabantur. Erant enim Diaconi isti, ut verbis utar Cujacii ad Nov. 3. ἀγαπῶν Ministri, id est, mensarum, quæ apponebantur egenis, viduis, orphanis : quæ convivia agitabantur domi, non in templo, adhibitis precibus divinis. Vide Diaconites.
Erant autem ejusmodi hospitales domus Romæ in regionibus omnibus, quarum usu præcipuo exolescente, ipsisque dirutis ædibus, Diaconiæ nomen ipsis sacellis et oratoriis mansit, a quibus earum præfecti, Diaconi Cardinales urbis Romæ postea dicti sunt. Anastasius in Stephano III. pag. 81 :
Nam et foris muros hujus civitatis Romanæ secus Basilicam B. Petri Apostoli duo fecit Xenodochia, in quibus plura contulit bona, quæ et sociavit venerabilibus Diaconiis illic foris existentibus perenniter permanere, id est, Diaconiæ S. Dei genitricis, et B. Silvestri duæ, etc.
In Hadriano I :
Hic coangelicus vir... constituit Diaconias tres foris portam Beatorum Apostolorum Principis... ubi et dona plurima mobilia atque immobilia pro remedio animæ suæ obtulit, et constituit, ut per unamquamque hebdomadam quintæ feriæ die cum psallentio a Diaconia... usque ad balneum pergerent, et ibidem dispensatione per ordinem pauperibus consolari, atque eleemosynam fieri.
Infra :
Idem egregius Præsul... Diaconias constituit, in quibus et multa bona fecit per suam sempiternam memoriam, concedens eis agros, vineas, oliveta, servos, ancillas, et peculia diversa atque res mobiles, ut de reditu eorum crebris exactionibus Diaconiæ proficientes, pauperes Christi reficerentur.
De Diaconiis istis intelligendus etiam videtur Ado Viennensis in Chronico :
Symmachus Papa inter multa Ecclesiarum opera, quæ vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, ad Beatum Petrum, et Beatum Paulum, et Beatum Laurentium pauperibus habitacula construxit.
Clerici vero seu Diaconi, qui Diaconiis præerant, Dispensatores Diaconiarum interdum dicuntur, quod videlicet eleemosynam pauperibus distribuerent, quas Diaconiarum appellatione donari monuimus, uti habetur in Concilio Rom. ann. 595. Unde Diaconiam exhibere et Diaconiæ exhibitionem, dixit Gregorius M. PP. lib. 9. Epist. 24. Anastasius in Hadriano :
Item Diaconiam SS. Sergii et Bacchi ejusdem Diaconiæ dispensator, propter metum templi, quod situm super eam videbatur, evertens, etc.
Epitaphium Theodimi Subdiaconi Neapoli in Ecclesia [] S. Andreæ, ad Nidum dicta :
Hic in pace membra sunt posita Theodimi Subdiac. Reg. et Rect. Sce. Sed. Apost. et Disp. hujus Diac. Beati Andreæ. Pater Diaconiæ,
in Ordine Romano statim initio. Ita etiam in Diurno Romano cap. 7. tit. 17 :
Dispensator, qui fuerit in eadem venerabili Diaconia.
Verum postmodum non ipsæ duntaxat domus hospitales Diaconiæ nuncupatæ, sed præsertim quæ ipsis adjuncta erant oratoria : de quibus intelligendus Anastasius, cum ait, vela Tyria, stauracina, vestes, coronas, seu pharos, vasa Ecclesiastica, et alia ejusmodi, quæ templa ipsa spectant, Diaconiis elargitos summos Pontifices pag. 89. 110. 113. 117. 119. 130. 136. 137. etc. Meminit Synodus Romana sub Leone IV. PP. cap. 39. apud Holstenium. Titulorum, vel Diaconiarum Ecclesiæ.
Hæ porro Diaconiæ Romæ præ cæteris recensentur ab Anastasio in Vitis PP. Edit. Reg. :
Diaconia S. Mariæ, pag. 81.
Diaconia S. Silvestri, pag. 81.
<table>
<row>
<cell>Diaconia S. Mariæ in Atriano, (al. Adrianio) pag. 136.
<lb></lb>
Diaconia S. Mariæ in caput Porticus, pag. 136. 143.
<lb></lb>
Diaconia S. Silvestri juxta Hospitale S. Gregorii, pag. 114. </cell>
<cell rend="middle">} Extra Portam S. Petri hæ tres Diaconiæ ab Hadriano I. PP. institutæ.</cell>
</row>
</table>
Diaconia S. Hadriani Mart. ab eodem Hadriano PP. instituta, pag. 117. 120. 130. b. 137. 162.
Diaconia SS. Sergii et Bacchi, pag. 119. 137.
Diaconia S. Mariæ, quæ dicitur Antiqua, pag. 81. 130. 139.
Diaconia B. Archangeli, pag. 130. 137. b.
Diaconia S. Theodori Mart. pag. 130. b. 137. b. 162.
Diaconia S. Georgii, pag. 130. 162. 166.
Diaconia S. Mariæ in via Lata, pag. 130. 136. b. 163.
Diaconia S. Agathæ, pag. 130. 137. 145.
Diaconia S. Mariæ, quæ dicitur Dominica, pag. 133. d. 136.
Diaconia S. Mariæ ad Cosmedin, pag. 136. 143. 209.
Diaconia S. Mariæ in Cyro, pag. 130. 136. 163.
Diaconia S. Luciæ, pag. 137. 165.
Diaconia SS. Nerei et Achillei, pag. 137.
Diaconia S. Bonifacii, pag. 137.
Diaconia SS. Cosmæ et Damiani, pag. 137.
Diaconia S. Eustachii, pag. 137.
Diaconia B. Viti Martyris, pag. 137.
Diaconia S. Martini, pag. 137.
Diaconiæ ad septem solia, Baron. ann. 1084. n. 5. meminit. Sunt autem hodie 14. Diaconiæ, quæ Cardinalibus Diaconis attribuuntur. Vide Frisonum in Apparatu ad Galliam Purpuratam cap. 9.
Nec Romæ duntaxat Diaconiæ extiterunt, sed et in provinciis ex instituto Gaii PP. in cujus Epistola Decret. cap. 6. hæc leguntur :
Et regiones sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quæ populosæ fuerint, Diaconibus dividantur.
Supposititia est hæc Epistola, unde alia quærenda est institutio Diaconiarum in provinciis. Testamentum B. Remigii apud Flodoardum lib. 1. cap. 18. quo sanctam et venerabilem Ecclesiam Remorum hæredem instituit :
Simili modo sanctissima hæres mea, quæcunque tibi a propinquis et amicis meis in quocunque solo et territorio collata sunt, sicuti disposuero in Ptochiis, Cœnobiis, [] Martyriis, Diaconiis, Xenodochiis, omnibusque Matriculis, sub tua ditione degentibus, etc.
Idem Testamentum, apud Miræum tom. 1. pag. 3. col. 1 :
Ecclesiæ quam pro eodem signo infra urbem ædificavi, solidos duos. Diaconiæ infra urbem quæ dicitur, ad Apostolos, solidos duos.
Diaconiæ B. Andreæ Neapoli meminit Epitaphium Theodimi Subdiaconi mox allatum, ut et Greg. M. PP. lib. 8. Ep. 20. Sed et Inscriptio Græca, quæ exstat in æde SS. Joannis et Pauli in eadem urbe :
Θεοδῶρος ϓπατος ϰαὶ Δοὺξ ἀπὸ θεμελίων τὸν ναὸν οἰϰοδομήσας, ϰαὶ τὴν Διαϰονίαν ἐϰ νεῶν ἀνύσας ἐν ἰνδιϰτ. τετάρτῃ τῆς βασιλείας ἄσοντος (f. Λέοντος) ϰαὶ Κωνσταντίνου τῶν θεοφίλων ϰαὶ τῶν βασιλέων σεμνῶς βιώσας ἐν πίστει ϰαὶ τρόπῳ ἕϰτῳ μηνὸς Ὀϰτωϐρίου ἔνθαδε βιώσας Χριστῷ ἔτη δθʹ.
Joannes Diaconus in Agnello secundo Episcopo Neapolitano :
Hic construxit intus civitatem Neapolis Basilicam Sancto Januario Martyri, in cujus honore Diaconiam ejus nomine nuncupatam instituit, ac fratribus Christi cellulas ordinavit de redditibus Episcopi, etc.
De Diaconia Pisaurensi agit idem Gregorius lib. 4. Epist. 24. Vide Diurnum Roman. cap. 7. tit. 17. 20. Porphyrogenitum in Basilico cap. 62. et Antonium Caracciolum in Sacris Eccles. Neapol. Monum. cap. 20. sect. 22. et Benedictum Falconem in Neapoli.
At, si Baronio fides, erant eæ tantum in locis, in quibus Ecclesia Romana patrimonia possidebat : quod firmatur ex Epistola Adriani PP. ad Carol. M. tom. 3. Hist. Franc. num. 86 :
Emisit nobis Stephanus Neapolitanus Episcopus per suos apices Diaconiam juris sanctæ nostræ Ecclesiæ sibi concedi.
Diaconicæ Epistolæ, apud Euseb. lib. 6. cap. 38. et Georgium Syncellum pag. 375.