« »
 
[]« Diaconicum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 096b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIACONICUM
DIACONICUM, Διαϰονιϰόν, Ecclesiæ Secretarium, sic dictum, quod Diaconorum curæ incumberet. Glossæ MSS. ad Concil. Laodicense cap. 21. In Diaconico, id est, sacrario. Lex 30. Cod. Th. de Hæretic. (16, 5.) :
Cuncti hæretici procul dubio noverint omnia sibi loca hujus urbis adimenda esse, sive sub Ecclesiarum nomine teneantur, sive quæ Diaconica appellantur, vel etiam Decanica.
Vide Vitam S. Auxentii Archimandritæ num. 3. Theosterictum in Vita S. Nicetæ Hegumeni num. 18. et quæ observavimus in Descript. ædis S. Sophiæ n. 84. quibus addo, Diaconicon etiam Græcis vocari librum Ecclesiasticum, quo omnia, quæ ad Diaconi munus obeundum requiruntur in agenda re divina, et eorum singula officia uno veluti fasce continentur, ut monet Allatius, Dissert. 1. de Libr. Ecclesiast. Græcor. qui putat, illud idem esse quod Βιϐλίον τῆς Διαϰονίας appellatur a Joanne Euchaitarum Episcopo. Dicuntur etiam διαϰονιϰά, preces quædam, quæ a Diaconis decantantur, et εἰρηνιϰά, id est, pacifica vocantur, de quibus Liturgia Præsanctificat. Vide Decanicum, et Glossar. med. Græcit. col. 296.