« »
 
[]« Dianaticus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 099c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIANATICUS
DIANATICUS, Dianæ cultui addictus. Sermo S. Max. Taurin. apud Murator. tom. 4. Anecd. edit. Patav. pag. 99 :
Cum maturius vigilaveris et videris saucium vino rusticum, scire debes quoniam, sicut dicunt, aut Dianaticus aut aruspex est ; insanum enim numen insanum solet habere pontificem : talis enim sacerdos parat se vino ad plagas Deæ suæ, ut dum est ebrius, pœnam suam miser iste non sentiat..... Nam ut paulisper describamus habitum vatis hujusce, est ei adulterinis criniculis hirsutum caput, nuda habens pectora, pallio crura semicincta, et more gladiatorum paratus ad pugnam ferrum gestat in manibus, nisi quod gladiatore pejor est, quia ille adversus alterum dimicare cogitur, iste contra se pugnare compellitur.