« »
 
[]« 4 domesticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMESTICUS4
4. DOMESTICUS, Dignitas Ecclesiastica, qui in Ecclesia post Protopsalten, cantui præerat, et cantus Ecclesiasticos incipiebat. Bini erant, unus in dextro Choro, alter in sinistro, dicunturque Joanni Episc. Citri ἐπιστάται τῶν μελῳδιων et ἀρχῳδοί. Ejusmodi Domesticorum meminerunt Constantinus de Adm. Imp. cap. 50. pag. 189. Scylitzes pag. 639. Joannes Cantacuzen. lib. 1. Hist. cap. 41. pag. 123. Codinus de Offic. cap. 6. n. 3. Euchologium Gr. pag. 272. 278. Balsamon in Quæsit. etc. Vide Glossar. med. Græcit. col. 321. Alii vero apud occidentales Domestici ecclesiæ. Papyr. Ravenn. ap. Maium tom. 5. Classic. Auctor. pag. 362 :
Sacerdotes, clerum, [] tonsos, sanctimoniales feminas, actores ecclesiasticos, domesticos, aut commendatos ecclesiæ diverso sexu, stauraphoros, etc.
Forte præpositi inferioribus ecclesiæ ministris et familiæ, quibus domus ecclesiasticæ cura erat. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 898 :
Inter hæc magistri de Domo, qui vocantur Domestici, debent habere præparatum vas magnum, plenum aqua calida juxta fontes, in qua prædicti cardinales, quum exeunt de fonte, debent lavari in eodem vase.