3. DOMINICUM, Proprietas, Domanium, quod ad Dominum spectat, quo Dominus ad propriam alendam
familiam fruitur. Unde JC. Anglis
Dominicum definitur,
quod quis habet ad
mensam, sicut sunt prædia, quæ
Bordlandes iidem vocant. Ita Bract. lib. 4.
tract. 3. cap. 9. § 5. cui concinit Fleta lib. 5. cap. 5. § 18. et seq.
Est,
inquit,
Dominicum proprie terra ad mensam assignata
. Tabular. Veteris villæ :
Ego Guigo de Chobar dedi Abbatiæ Veteris
villæ Dominicum meum de Plaisicio. Post longum vero tempus accepi Crucem ab Abbate,
etc.
Res Dominica, Dominicæ possessiones
, id est Principis, in leg. 8. Cod.
Theod. de Lustrali aur. (13, 1.) leg. 2. de His, qui condit. (12, 19.) leg. ult. de Jure
fisci. (10, 1.)
Dominicum, Cowello, est tota illa terra intra manerium, quod
dominus feudi, aut in manibus suis retinet, aut saltem ad annos, aut voluntatem suam juxta
consuetudinem manerii aliis locat. Pactum inter Ludov. Franc. et Henricum Angl. Reges apud
Rogerum Hoved. pag. 571 :
Terram illius... et homines sicut sua propria et Dominica
fideliter custodiet.
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 74. § 1 :
Dicitur
purpræstura, quando aliquid super Dominum Regem injuste occupatur, ut in Dominicis
Regis, in viis publicis astopatis, etc.
Vide lib. 2. cap. 69. § 3. Charta
Willelmi Rotomag. Archiep. apud Rad. de Diceto :
Maximam partem Dominici nostri
occupans.
Matthæus Westmonast. ann. 1154 :
Revocavit in jus proprium
Dominica sua, quæ pater suus illi dederat.
Vide Sugerium de Admin. sua cap. 10.
Beslium in Comitib. Pictav. pag.
425. 491. Monast. Angl. tom. 1. pag. 148.
tom. 2. pag. 25. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Demoigne
et
Demoyne. Charta ann. 1255. ex Chartul. Campan. fol. 208. col. 1 :
Ne
porront retenir... nos homes, ne les homes de nos fiés, qui tiennent de nos en Demoigne.
Ne nos, ne nostre home, qui tiennent ausinc de nos an Demoigne ne porront ausiques
retenir les lor homes.
Alia ann. 1256. ibid. fol. 465 :
Vinz livrées de
terre que il (Thibaut comte de Champagne)
tient en som Demoyne et ransoures
et as apartenances.
Dominicum Proprium, in Capitulis Caroli M. lib. 4. cap. 34. Rhabanus ad Otgarium :
Proprietas
Dominicalis, quæ Domino Imperatori ex paterna successione hæreditario jure
pervenit.
Dominicum dicitur etiam respectu servorum, quod scilicet ad Dominum eorum spectat, ut in
Lege Alemann. tit. 22. in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 6. et in Lege Longob. lib. 2.
tit. 51. § 15. Lothar. 1. cap. 52. e
Capitul. Ludov. Pii ann. 829 :
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed
in terra Dominica resident.
Bracton. loco citato :
Dominicum dicitur ad differentiam quod tenetur in servitio.
Dominicum Antiquum, apud Anglos, continet omnes illas terras, quæ ad Regem spectabant tempore Edwardi
Confessoris, aut Willelmi Nothi, seu quæ tenebantur a Maneriis, descriptis in libro, quem
Domesday appellant ; ejusmodi enim tenementa
Antiquum Dominicum dicuntur,
et eorum possessores seu tenentes extra maneria, a quibus dependent, implacitari possunt,
eoque nomine ab omni teloneo liberi et immunes sunt. Antiqua vero dominia, quæ in Manu
Regis sunt, Franca feuda sunt, et secundum communem Legem implacitantur. Rastallus, et
Cowellus lib. 2. Instit. Jur. Angl. tit. 3. § 25.
Dominicum, Fiscus dominicus. Capitul. 3. ann. 813. cap. 2 :
Qui hominem francum
occiderit, solidos 600. componat ad opus Dominicum.
Et cap. 3 :
Qui
hominem ingenuum occiderit, solidos 200. componat, et exinde in Dominico tertiam partem
componat,
id est, fisco inferat. Ita ibi non semel.
L. Henschel, 1840–1850.
Donicum pro
Dominicum, in chart. ann. 791. ap. Neugart. Cod. Alem. num. 113. tom.
1. pag. 101 :
In Donico arare
.
Dominicale, Idem quod
Dominicum, Dominium,
proprium, proprietas, Gall.
Seigneurie,
domaine,
proprieté. Will.
Tyrius lib. 12. cap. 7 :
De propriis Dominicalibus certa eis pro victu et amictu
beneficia... contulerunt.
Lib. 19. cap. 11 :
Res ad Dominicalia Principis
pertinentes.
Traditiones Fuldenses lib. 1. ex
Instr. ann. 867. :
Trado unam capturam, quæ contigua est cella
illa, quæ vocatur... cum Dominicali, aliisque ædificiis, areis, campis, etc.
Adelbertus Eydenhemensis pag. 353 :
Quidam Walterus Dominicale, quod in Titinheim
situm est, in recompensationem accepit.
Chronicon Trudonense lib. 3. extremo :
Inter quæ constat, eum tam gravi damno Ecclesiæ nostræ dedisse, quidquid nunc de
Remhrode videntur extra Dominicalia nostra esse. Dominicalia Apostolici,
seu
Papæ, apud Radevicum lib. 2. cap. 29. Occurrit præterea apud Leonem Ostiensem lib. 1.
Chron. Cassin. cap. 16. 51. Petrum Diac. lib. 4. cap. 18. etc.
Donnecale, pro
Dominicale. Tabul. Casaur. ann. 1060 :
Et ipsa mea Donnecalia
et feora de terris et vineis, et meos debitales de Cantalupo.
P. Carpentier, 1766.
Dominicalis Terra, Quæ ad
Dominicum seu domanium pertinet. Charta ann. 1124.
inter Instr. tom. 5. Gall. Christ. col. 445 :
Hæc autem sunt beneficia et prædia ad
prædictam ecclesiam pertinentia : decima ejusdem villæ cum familia et Dominicali terra,
in agris, vineis, etc.
Jura abb. Metloc. sec. XII. in Diario
rei Diplom. tom. 2. pag. 119 :
De Dominicali terra habemus 4. carruales, 2.
arantur ex nostro aratro et alia 2. cum familia.
Vide Haltaus. Glossar.
German. col. 1582.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominicales Pasturæ, apud Thomam
Madox Formul. Anglic. pag. 148.
Dominicare, Possidere proprietario jure. Charta Caroli M. in Chron. Laurishamensi ann. 776 :
Tam quod videtur possidere vel Dominicare, quam quod adhuc ex munere Regum vel
Reginarum, seu quod pro collata populi, vel de comparato, vel de quolibet adtractu
augmentare... potuerint.
Alia notione vide suo loco.
Dominicatum, Idem quod
Dominicum. Charta
Ludovici II. Imp. pro Ecclesia Volaterrana :
Ita de rebus seu familiis Episcopi
ipsius tanquam Dominicatis nostris per idoneos et credentes homines inquisitionem fieri
jubemus.
Burchardus Wormaciensis Ep. in Lege Familiæ, cap. 14 :
Et si
quis nupserit ex Dominicato Episcopi,..... sin autem ex beneficio in Dominicatum
Episcopi nupserit, rebus suis respondeat domino beneficii.
Vide
Donicatus.
Dominicatio, Dominium, possessio. Tabularium Ecclesiæ Viennensis ann. 877. fol. 53 :
Ut
quidquid ex prædictis rebus collectum fuerit, in eorum jure et Dominicatione pervenire
debeat.
Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 37 :
Quæ quidem in
præfata villa... conquæsivi de meo jure, in jus et Dominicationem servorum Dei ad jam
dicto cœnobio transfero in futurum possidenda.
Privilegium Caroli Simplicis pro Monasterio Elnonensi
ann. 906. ex Chartulario Monasterii S. Amandi :
In perpetuum firmum esse volumus,
ut jam dicta villa Diptiacus, quam eis ad præsens concedimus, cum omnibus ad eam
pertinentibus illorum Dominicationi in ævum subdatur.
Adde
Chron. Besuense pag. 616.
Indominicatio, Eadem notione. Gesta Abbatum Lobiensium pag. 601 :
Vendidit et
Indominicationes Ecclesiæ, etc.
Dominicatura, Dominium, proprium, proprietas : Prædium dominicum,
Domenjadura, in Foris
Beneharn. rubr.
de Captions, art. 10. ubi interdum sumitur hæc vox vernacula pro
æde, in qua in prædiis suis inhabitant viri nobiles, ut auctor est Marca lib. 6. Hist.
Beneh. cap. 24. n. 10. ut
Domaine in Consuetudine Aurelianensi cap. 1. art. 84. 97.
Tabular. Burguliense cap. 97 :
Medietatem de Curti Carlona, quantum in
Dominicaturam tenere videbar. Ideo autem dico de dominio, quia sunt in curti casamenta,
quæ mihi retinui, sicuti cujusdam Militis, qui tantundem in omnibus, quantum ego in
curti ipsa de me tenebat.
Concilium Helenense ann. 1065 :
Nullus
violenter infringat Dominicaturas Canonicorum, vel Monasteriorum, neque aliquid rapiat
inde.
Charta anni 1086. ex Tabulario S. Florentii :
Quidquid de Dominicatura patris sui in Ecclesia illa reclamabant concesseram,
et quidquid de casamento suo erat.
Charta Roberti Hierosolymitani Comitis
Flandriæ ann. 1105. apud Miræum tom. 1. pag. 273. col. 1 :
Et ex Dominicatura mea
duas
partes decimarum eidem Ecclesiæ... tradidi.
Charta anni 1144.
ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 149 :
Monachi habeant totum decimum
suarum Dominicaturarum.
Sugerius de Administrat. sua cap.
4 :
Hoc insequenti incremento Dominicaturam, Deo auxiliante, augmentari
elaboravimus.
Adde cap. 15. 23. Monachus Vallis Sarnaii in Hist. Albig. cap.
43 :
Volebat quod..... omnes Dominicaturas et proprietates suas haberet integras et
inlæsas.
Charta Roberti Claromont. Episcop. ann. 1208. apud Justellum :
Acquiretis Castrum Mauduni, et pertinentia feodi, vel Dominicaturam.
Adde
Vitam B. Oldegarii Episc. Barcinonensis n. 19. 27. Concil. Audomarense ann. 1099. cap. 2.
Probationes Hist. Duc. Burgund. Duchesnii pag. 23. 24. Bibl. Cluniac. pag. 1455. Marcam in
Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 10. n. 3. Catellum in Hist. Tolos. pag. 279. Marcam Hispan. col. 884. et 974. 1558. D.
Brussel
de Feudorum usu tom. 2. pag. 38. Gall. Christ. tom. 4. Intrum. col. 138. Histor. Mediani
Monast. pag. 269. etc.
Dominicatus, Eadem notione. Senator lib. 3. Var. 25 :
Siliquatici titulum, quem fide
Dominicatus jure dederamus.
Capitula Caroli C. tit. 32. cap. 5 :
Ipsi
alodes in nostrum Dominicatum recipiantur.
Hincmar. Opusc. 60 :
Tenuit
Domnus Rex Carolus Remense Episcopium in suo Dominicatu.
Charta anni 1158. apud
Gallandium :
De terris, quæ ad ipsius Dominicatum pertinerent.
Alia ann.
1088. ex Tabulario S. Cypriani Pictav. :
Concesserunt pariter omnes Ecclesias, quæ
ex feodo ipsorum erant... ut non alibi, nisi Ecclesiæ S. Romani darentur, et quicquid ex
casamentis eorum, excepto Dominicatu acquirere potuissent.
Charta Zuenteboldi
Regis apud Chappeavillum :
Largimur Ecclesiæ... villam nostri Dominicatus, sitam in
pago Leuga, etc.
Alia Caroli Crassi Imp. apud eumdem :
Mancipia... de
quocunque nostro fisco sint, aut ex Dominicato, aut ex beneficiato... adjicimus.
Acta Episcop. Rotomagensium pag. 438 :
Todiniacum, qui in Dominicatu Archiepiscopi
erat cum omnibus appendiciis suis fratri suo... dedit, etc.
Adde Hemereum in
Aug. Viromand. pag. 100. 156. Beslium in Comit. Pictav. pag. 269. etc.
Indominicatus, Eadem notione, in Capitul. Caroli Calvi tit. 32. § 3. ap. Tusiac. an. 865. in Charta
ejusdem Caroli, apud Buzelinum pag. 341. in Gestis Abbatum Lobiens. pag. 634. etc.
Dominicatus, adject. de eo, quod est in
Dominico. Charta Caroli C. ann. 845. apud
Beslium in Episc. Pict. :
In villa Bediasiaco Casam Dominicatam. Agri
Dominicati,
in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 147. 278. In Capitulari Wormatiensi ann.
829. cap. 10. etc.
Dominicatus mansus, in
Præcepto Ludovici Imp. ann. 836. apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col. 96.
Dominicatum beneficium, in Actis SS. April. tom. 3. pag. 821.
Dominicæ terræ, et
Dominicatus, in iisd. Capitul. Caroli M. cap. 150. 301. dicuntur. Guerardo
Dominicatus est Ad
dominum pertinens ipsique proficiens, non colonis vel aliis quibuslibet subjectis jure
beneficii, ususfructus, locationisve concessus. Vide Indicem Generalem Polypt. Irminon.
vocibus
Dominicata Cultura,
Terra,
Vinea,
Casa et Dominicatus
Mansus et eumdem virum doctissimum in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 22.
Confer supra
Absus.
Donnicatus, et
Domnicatus, Eadem notione, in Chartis Italicis apud Ughellum tom. 1.
pag. 339. 340. 341. parte 2. pag. 336. tom. 3. pag. 47. 290. 291. Hieron. Rubeum in Hist.
Ravennat. pag. 308. etc. Vide
Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 46. et 47.
Vinea Dominicata Regis, in Chr. Farfensi apud
Murat. tom. 2. part. 2. col. 604.
Dominicarius, Idem quod Dominicus. Tabularium Abbatiæ Bellilocensis in Lemovicib. chart. 25 :
Cum casa mea Dominicaria, ubi ego ipse visus sum manere.
Occurrit in
eodem tabulario non semel. Placitum anni 878. inter
Instrum. novæ Hist. Occitanæ tom. 1. col. 135 :
Aliam medietatem similiter
Fulcrada obtineat, et illas duas Ecclesias Dominicarias.
Indominicatus, adjective,
Dominicus.
Villæ Indominicatæ, in Edicto Pistensi cap.
5. 8.
Mansus Indominicatus, apud Hincmarum Laudun. tom. 2. Operum Hincm. Rem. pag.
611. et Hemereum in Regesto pag. 33. 36. Charta
Ludovici II. ann. 876. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 271 :
De terra
Indominicata modiatas quinquaginta, habet ibi de terra apsa modiatas
sexaginta.
Ubi quia
Indominicata terra opponitur
absæ, hoc est,
incultæ, statim eadem esse videtur quæ culta ; non quod is sit nativus hujusce vocis
sensus, sed quia terra quæ ad Dominum pertinet cultior atque feracior esse
debeat.
Alodus Indominicatus, in veteri Notitia, apud Beslium in Episcopis Pictav. pag. 45.
Terra,
curtis Indominicata, in Charta Chrodegangi Episc. Metensis apud
Meurissium pag. 167. in Chronico Normanniæ ann. 1141. et in Chron. Laurisham. pag. 68.
Charta Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Parisiens. :
Sive sint Indominicati,
sive sint in beneficium quibuslibet dati :
ubi
Indominicata opponuntur
beneficiis. Ita Chartæ variæ apud Sajulianum in Matiscone pag. 237. 242. Beslium
in Comitib. Pictav. pag. 202. 231. 267. et alios,
Indominicate Possidere, quod dicimus
en propre et en Domaine, in Charta Stephani Episcopi Metensis
apud Meurissium pag. 416.
Dominicus, adject. Proprius. Capitul. ann. 829. et Additio 5. Capitul. cap. 301.
De
liberis hominibus,
qui proprium non habent,
sed in terra Dominica
resident,
etc. Charta Richardi Regis Angl. apud Hovedenum pag. 662 :
De
terris suis, quas haberet in Anglia, seu Dominicis, seu feodis, etc.
Charta Edw.
III. Regis. Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 258 :
Et quod idem Abbas et Canonici
haberent porcos suos proprios, sive Dominicos, tempore pannagii liberos et quietos.
Omnes Dominicæ res monachorum Becci ad victum vel
vestitum pertinentes
, in Tabulario Beccensi.
In jure Dominico, in Charta Ottonis Comitis Viromandensis apud Hemereum ann. 1025.
Domus Dominica, Gall.
Maison Seigneuriale, apud Sugerium de Administr. sua
cap. 10. 16.
Possessiones Dominicæ, propriæ, apud S. Anselmum lib. 4. Epist. 75.
Vide Radulfum de Diceto in Abbrev. Hist. ann. 912. et Beslium in Comitib. Pictav. pag.
210. 496. Hanc loquendi formulam expresserunt Franci nostri per vocem adjectivam
Demaine, quam a
Dominicus effictam constat. Robertus
Bourron in
Hist. Merlini MS. :
Il feront alaitier leur enfant d'une autre femme, et chelui
nourriront come leur fil Demaine.
Historia Abbatum Brekenotensium in Anglia :
Si prist le Roy Jean les terres et les chataux le avant dit Willaume de Breuse
par sa volenté Demaine.
Histor. Prioratus Wigmorensis in Agro
Herefordensi :
A force li convint en refut demorer en ses Chatels Demeine pour
doute de ly.
Ibidem :
Les lettres par sa autorité Demeine furent
ensellées.
Alio loco :
Et donk returna-il à sa terre Demeine.
Occurrit ibi pluries ; præterea in Stabilim. S. Ludov. lib. 2. cap. 29. apud Littleton.
sect. 56. 88. 123. 172. 212. 268. 334. 360. 381. 383. 667. et apud Villharduinum n. 119.
Adde, quæ adnotamus ad eumdem Villhard. sed et
Demanios, hac notione habet Bulla
Innocentii III. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. Sacr. pag. 784 :
A Demaniis vero
hominibus ipsius Episcopi a nobis non tenentibus, istud tamen habebimus, etc.
Occurrit ibi semel ac iterum, et tom. 9. pag. 45. 99.