« 1 domus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS1
« 2 domus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS2
2. DOMUS. Domus culta, Prædium domo ad commanendum colonis apta instructum : nos
Ferme, vocamus. Anastasius in Zacharia PP :
Hic Domum cultam Lauretum noviter ordinavit, adjiciens et massam Fontelanam.Ibidem :
Hic massas, quæ vocantur Antons et Formias suo studio jure B. Petri acquisivit, quas et Domos cultas statuit.Stephanus PP. in Epist. ad Pipinum :
Omnes Domos cultas B. Petri igni combusserunt.
Domoculta unica voce. Vita Ludovici Pii Imper. ann. 815 :
Prædia omnia, quæ illi Domocultas appellant, et noviter ab eodem Apostolico instituta erant,... diripere conati sunt.
Domus Cultilis, Charta Ludovici Imper. Lotharii F. ann. 14. in Tabular. Casauriensi :
Id est, curtem unam, Domum cultilem juris nostri, quam habere vel possidere visi sumus.Occurrit in alia Henrici I. Imp. apud Baronium ann. 1014. n. 9. et apud Ughellum tom. 3. pag. 32. 416. tom. 4. pag. 625.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domocoltilis, Leges Ludovici II. Imper. Additam. 2. cap. 9. apud Muratorium to. 1. part. 2. pag. 160.
col. 2 : Statuimus de decimis... si est in sua proprietate, habeat, sicut in Capitulare constitutum est, ipsam decimam de suo Domo-coltile rebus in eadem Ecclesia concedimus.
P. , 1766.
Domuicoltilis. Charta ann. 1033. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 15 :
Una cum rebus, Domuicoltile, sive casis massariciis ; ... vel per ceteris locis, ubicumque esse videntur ad ipsis cortes et castris, seu capellis et casis massariciis et rebus, Domuicoltiles pertinentibus in integrum, etc.
« 3 domus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS3
3. DOMUS, Bona, facultates. Charta ann. 1160. apud Murator. in Antiq. Estens. pag. 297 :
Welfo Dei gratia dux Spoleti, marchio Tusciæ, princeps Sardiniæ, dominus Domus comitissæ Matildis, etc.Alia ann. 1166. ibid. pag. 299 :
Ego Welfo... totius substantiæ comitissæ Matildis dominus, etc.Vide Substantia 5.
« 4 domus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS4
4. DOMUS, Curia suprema, parlamentum. Joan. de Cardalhaco Orat. in exequiis Clem.
VI. PP. et exaltat. Innoc. VI. ejusd. success. :
Ipsenuncupatur in Ch. ann. 1307. Chron. Joan. Whethamst. pag. 324 :(Innocentius)est dominus magnæ experientiæ in temporalibus et ecclesiasticis, quia fuit in Domo Franciæ bene per quindecim annos. Curia Franciæ
Cujus tractatus in temporibus inferant quamplures billas suas in Domum inferiorem inter Communes.Et pag. 325 :
Ut procuraret primo provisionem congruam billæ dictæ infra Domum illam consui, deinde ipsam apportari ad Domum superiorem, ut ibidem tam per dominum regem, qnam eciam per singulos dominos alios approbari.
« 5 domus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS5
5. DOMUS, Ipsius vasa et utensilia. Charta ann. 1187. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 95 :
Quod si ipse aut aliquis successorum ejus alibi ad habitandum voluerint transmigrare, Domos suas licebit eis ausportare.
« 6 domus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS6
6. DOMUS, Tumulus honorarius, pegma funebre, vulgo Catafalque. Testam. Alis de
Britan. ann. 1369 :
Ne viel pas que entour mon corps l'en face Meson, ne carrie, ne roubans, ne cointize quelle que soit.
« 7 domus » (par L. , 1840–1850), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 177b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMUS7
7. DOMUS, Idem quod Curtis, Prædium. Vide Mœser. Hist. Osnabr.
sect. 4. § 7. not. d. et supra Domus 2.
L. , 1840–1850.
Domus Animarum, Nosodochium, hospitale egenorum. Vide Haltausii Gloss. Germ. voce
Seel-hauss, col. 1669.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Altaris, f. Ciborium, seu Umbraculum excelsum et concameratum, et præaltis quatuor
columnis suffultum, quo totum altare tegebatur. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium,
Spicil. Acher. tom. 6. pag. 579 : Cujus altaris tabulam, quia nulla erat, fecit argenteam, Domum ipsam altaris et laquear ipsius optime pinxit.
P. , 1766.
Domus Ad Balma, Ecclesia, quæ vulgo nuncupatur La Ste. Baume. Charta ann. circ.
1050. ex Tabul. S. Vict. Massil. : Vinea ista habet ab occidente Domum, quæ dicitur ad Balma.
P. , 1766.
Domus Bassa, Humilis, vel Cohors, Gall. Bassecour. Charta ann. 1358. inter Probat.
domus pag. 157 : Item unum palatium magnum cum columbari et cella et curia et una Domo bassa, et casolare.
P. , 1766.
Domus Boveria, Prædium rusticum. Charta ann. 1388. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 88 :
Unam Domum boveriam seu grangiam, sitam in parrochia de Vessieres, cum uno furno, uno molendino, etc.
Domus Capitanea. Vide Caput mansi.
L. , 1840–1850.
Domus Cartarum, Archivum. Gesta Abbat. Fontanell. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 296 : In medio autem porticus, quæ ante dormitorium sita videtur Domum Cartarum constituit.
Domus Dei, Templum, Ecclesia. Optatus lib. 3 :
Quando nec sepultura in Domo Dei exhiberi concessa est.Zeno Veron. Serm. de Psalm. 126 :
Conventus Ecclesiarum, sive templi, quos ad secretam Sacramentorum Religionem ædificiorum septa concludunt, consuetudo nostra vel Domum Dei solita est nuncupare, vel Templum. Οἶϰος τοῦ Οεοῦ,in Concilio Laodiceno can. 6. 28. et in Concilio Gangr. can. 5. Adde Carthaginense IV. can. 91. 92. Forojul. can. 1. Meldense ann. 845. can. 35. etc.
Domus Dei, ipsa Ecclesia et religio Christiana. Lucifer Calaritanus lib. 1. pro S. Athanasio
pag. 22 :
Maxentius, Nero, et cuncti illi persecutores Domus Dei, etc.Infra pag. 67 :
Noli, Constanti, cum Arianis pugnare contra Domum Dei.Rursum :
Domus etenim Dei est Ecclesia, in qua est inhabitans Dominus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus nude etiam aliquando dicta est Ecclesia. Jacobus Cardinal. in Vita S. Petri
Cælestini : Translatio S. Floriani Martyris, Maii tom. 7. pag. 575. col. 2 :Deducunt, quoad alta Domus plateasque subintrant.Ast sacer interna præstolans parte theatri,Hinc cœtus processit iter, longamque per aulamEgreditur, qua parte Domus fastigia parvumExtendunt scalæ spatium, quod sedibus instat.
Istud est corpus gloriosissimi Martyris S. Floriani, quod inventum fait in altari sub suo nomine intitulato die xiv. Martii mccccxxv, quod certificatur per tabellam suprascriptam, repertam in fundo cassæ, in qua corpus reconditum erat, in præsentia venerabilis viri Archipresbyteri, et Sacristæ Domus, et D. Abbatis et omnium Monachorum, etc.Italis, Domo, ut et Germanis, Dom, Ecclesia principalis appellatur. Domus S. Petri, Ecclesia Cathedralis Trevirensis sub nomine S. Petri consecrata apud Evervinum in Vita B. Symeonis Monachi ; simili modo Domus S. Petri, pro Cathedrali Coloniensi, apud Conradum Mon. in Vita B. Wolphelmi Abb. cap. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus S. Benedicti, Ecclesia sub nomine S. Benedicti Deo consecrata, in vetusto
Ordine Officii divini ante Pascha, quem exhibet Mabillonius Analect. tom. 4. pag.
454.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Dei, Gall. Hôtel-Dieu, Nosodochium vel Nosocomium, ubi recipiuntur et aluntur
pauperes ægroti. Index MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constant. fol. 6 : Domus Dei Constantiensis percipit duas partes garbarum.Litteræ Caroli VI. Franc. Regis ann. 1385. adv. Cardinales, qui fere omnia regni obtinebant beneficia in Anecdotis Martenianis tom. 1. col. 1615 :
Volumus..... quod statim atque aliquem Episcopum regni nostri, vel Abbatem seu Priorem, aut Orphanotrophum, seu Domus Dei vel hospitalis administratorem... ab hac luce migrare continget, dictus Præpositus Parisiensis, aut Senescallus, vel Ballivus seu ejus Locumtenens, in cujus Præpositura, Senescallia, aut Baillivia bona ex decessu talis decedentis relicta reperta fuerint, illa realiter et de facto ad manum nostram apponat, si per Executores aut hæredes ipsius Episcopi mortui, aut per Religiosos Conventuum Monasteriorum, aut Fratres hospitalium vel Domorum Dei, requisitus fuerit, aut si, etc. Si hospitale, sive Domus Dei,apud Rymerum tom. 10. pag. 111. col. 1. Charta Johannis Domini de Doyaco pro Monialibus infirmariis B. M. de Fontanis ann. 1249. ex Archivo ejus Ecclesiæ :
Juxta nemus Domus Dei de Rameia, quod olim bonæ memoriæ Dominus Matthæus de Doyaco Miles avunculus meus religiosis Monialibus Infirmariis Ecclesiæ B. M. de Fontanis... in puram dedit eleemosinam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Domestica, Propria, tit. 37. Capitul. Caroli Calvi cap. 12.Domus Episcopi. Vide Episcopium.
Domus Ecclesiæ. Gregor. Turon. Hist. lib. 2.
cap. 23 :
Præparato epulo, jussitVide Episcopium.(presbyter)cunctos cives in Domo ecclesiæ invitari.
Domus Fidei, ipsa Ecclesia et religio Christiana. S. August. Epist. 75 :
Quoniam ipse in Domo Fidei justius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur, ubi docetur.Hinc Domestici fidei, qui ex Ecclesia et in Ecclesia sunt, Fideles. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Fortis, id est, Munita. Occurrit pluries in Regesto 87. Chartophylacii Regii. Vide
Fortis Domus.P. , 1766.
Domus Inædifficata, Locus domui ædificandæ aptus. Stat. Montispessul. ann. 1204 : Item ponitur quod si emitur Domus inædifficata, datur quinta pars pretii domino pro consilio..... Quicumque comparat Domum vel solum forte inædifficatum in Montipessulano, etc.
P. , 1766.
Domus Justitiæ, Ubi jus dicitur. Pactum inter Roger. episc. et cives
Camerac. ann. 1185. ex Tabul. Camerac. : Ceterum si memorati stalli vel bigæ suo pro forefacto capiantur, ad Domum justitiæ deferentur ; sed nisi per præpositos non reddentur.
P. , 1766.
Domus Karitatis, vulgo Maison de charité, In qua erga pauperes charitatis officia
exercentur. Libert. castri de Cutsiaco ann. 1333. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 54 :
Bernardus Giraudi, Alguerius Salas, etc. electi per sindicos universitatis hominum castri de Cutsiaco, congregati in Domo karitatis communis universitatis prædictæ, ubi moris est infra castrum congregari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Librationis Avenione, Domus in qua pauperibus quotidie distribuebatur panis, ob cujus panis
figuram prædicta domus Pignota etiam dicta est. Memoratur in Instrumento anni 1335.
ex Histor. Delphinali quam consule tom. 2. pag. 294.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Necessaria, Latrina, seu Locus ad necessariam ventris exonerationem accommodatus.
Antiquæ Consuetud. Canonicor. Regular. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1224 :
Intrantes vero Domum necessariam, quantum possunt abscondant vultus suos in capitiis suis. Domus necessaria in longum septemin Charta Iterii Domini de Tociaco pro Monaster. de Rupibus ann. 1211.(habebat tesias)in latum sex,
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Patrua, f. Principalis, inde sic dicta quod sit quasi Parens inferiorum : Galli dicimus
Chef d'Ordre, ubi de prima Monachorum domo agitur. Testam. Jacobi Arrag. Regis
ann. 1272. in Anecd. Marten. tom. 1. col. 1143 : ItemVereor ne sit nomen proprium.(legamus)operi Fratrum Pœnitentiæ Jesu Christi Domus patruæ ducentos Morabatinos.
P. , 1766.
◊ Passim occurrit in Chartis
xvj. sæc. pro Domo paterna, apud Provinciales, quibus vernacule dicitur Oustau
peiroulau, Catalanis Ostal peiroal.Domus Pensilis. Eucherius Lugdunensis in Epistola ad Phylonem Presbyterum :
Hoc tamen peto ab ipso fratre nostro, ut Domum pensilem, quam jussimus fieri, nobis præpararet, et membranas.Columella lib. 12. Pensile horreum dixit, repositorium sublime et editum. Cameram pendentem, Sidonius lib. 2. Epist. 2. Κρεμάστους περιϐόλους, Palladius in S. Chrysostomo cap. 13. ϰρέμαστον ϰῆπον, Manuel Chrysoloras in Epist. edita post Codini Orig. Constantinop. pag. 127. Pensiles horti olim Thebis Ægyptiis memorabiles. Domos vero pensiles, quæ pontibus inædificatæ sunt, appellavit auctor Vitæ S. Leobini Episcopi Carnotensis num. 15. de Lutetia Parisior. :
Ignis exiliens Domos pendulas, quæ per pontem constructæ erant, exurere cœpit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Pie Doce. An Schola sic dicta, quod ibi pia et ad salutem necessaria doceantur ?
Domus quæ est intra Domum pie doce et Domum Hunfredi Ausberge, in Instrumento anni 1224. ex Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 1012. Vereor et hic ne sit nomen proprium.
P. , 1766.
◊ Haud dubie cognomentum
hominis, vulgo Pied-d'Oye. Lambertus Pesaucæ, in Charta ann. 1125.P. , 1766.
Domus Pietatis, Xenodochium pauperum, quale Parisiis exstat, vulgo dictum La Pitié, quod
B. Virgini imaginem Crucifixi super genua tenenti dedicatum sit. Consuet. de Trya ann.
1325. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 54 : Item quod consules et universitas dictæ villæ possint construere... in dicta villa... duas Domos pietatis,... in quibus pauperes Christi recipiantur.
P. , 1766.
Domus Quadrata, Ex quadratis saxis constructa. Charta ann. 1230. in Chartul. eccl. Lingon. ex
Cod. reg. 5188. fol. 198. v° : Ego Girardus de Montigneio miles notum facio,..... quod cum venerabilis pater et dominus episcopus Lingonensis haberet medietatem per omnia in situ Domus meæ petrinæ et quadratæ, etc.Vide Quadratarii.
Domus Regis, Curia. Leges Henr. I. Regis Angliæ cap. 80 :
Domum Regis dicimus, ubicunque in regione sua sit, cujuscumque feudum, vel mansio sit.Ludovicus VII. Rex Francor. apud Thwroczium, dicebat, Domum Regis esse quasi Ecclesiam. Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 450. et tom. 2. Capitul. Baluzii col. 1150.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Religiosa, Monasterium, Gall. Maison Religieuse. Occurrit apud Rymer. tom. 10. pag.
803. et alibi.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domum Revocare, in Vocabulario Juris utriusque est Dicere te non debere litem pati eo loco quo conveneris ; sed ibi ubi Domum habes. Unde Legatus qui mittitur Romam, vel vocatur a Principe pro necessitate vel utilitate Reipublicæ non tenetur tunc ibi respondere, sed habet jus revocandi Domum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Spiritualis. Regula S. Pachomii inter Acta SS. Maii tom. 3. pag. 346 : Nemo in Domo spirituali comedat, sed potius in dominica vel in Monasterio ejusdem fidei.Postremum hoc addi videtur, inquit Editor, propter Monasteria Arianorum vel Origenistarum, quæ non potuerunt iis temporibus defuisse, maxime si Monasterium intelligas in prima ac propria significatione, in quo unus aliquis solitarius degit ; vel duo tantum simul : quæ autem Spiritualis, quæ Dominica Domus, dicatur, non facile est divinatu. Fortassis Dominica dicitur hospitium seu diversorium publicum, ad Domini, puta Cæsaris, jus pertinens ; Spiritualis autem locus aliquis deliciosus, liberum aerem undique admittens, nec satis clausus honestati. Hæc vir doctissimus. Mallem Dominicæ nomine Catholicam Ecclesiam seu Religionem intelligere, ut Domus Dei paulo superius explicata est ; Spiritualis vero hæreticam Domum. Fuerunt ante id tempus hæretici, qui se jactarent Spirituales, orthodoxos vero Psychicos appellarent, ut de Valentinianis expresse docet Irenæus adv. Hær. Valentini lib. 1. cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domus Terranea, f. Tugurium terra et luto constructum, domuncula rustica, Gregorii Monachi
Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 536 : Et dedit in supra dicto sancto Adriano portionem Leonis, et in Regione quæ vocatur Vicus Patricii Domum terraneam cum curticella, et in fundo Lippiano vineam ordinum xc.
Domus Turrales, Turribus instructæ, in Chronic. Willelm. Nangii ann. 1226.
P. , 1766.
Domus Venerabilis, Xenodochium, ubi pauperes curantur et aluntur. Charta Henr. IV. imper. ann. 1118.
apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 579 : Præceptum, quod appellant bannum, emisit super Domo venerabili, hoc est, ospitali, quæ constructa est juxta Renum in curte Marchionis, ut in omnibus rebus, quas comitissa Matildis eidem venerabili Domui largita erat,.... ab omni injuria permaneant inlæsa.Vide supra Domus karitatis.