« »
 
[]« 3 donum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 181c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONUM3
3. DONUM, Collatio beneficii ecclesiastici. Charta Matth. episc. Tull. in Chartul. eccl. S. Gengulfi :
Presbyteri qui in prædictis ecclesiis ordinandi fuerint, de manu decani S. Gengulfi Donum vicariarum in capitulo recipiant, curam tantum animarum a dicto capitulo præsentati de manu episcopi recipiant.
Vide supra Donatio ecclesiæ.
Dona Annua, Annualia, Quæ quotannis Regibus nostris a subditis offerebantur in Campo Martio, aut in Conventu generali, causa suæ defensionis ac rei publicæ, inquit Hincmarus in Quaternione pag. 405. 406. apud Cellotium : a quibus ne quidem Monasteria eximebantur, ut est in Synodo Vernensi ann. 755. et tom. 2. Hist. Franc. pag. 323. Vide eumdem Hincmarum de Ordine Palatii n. 22. Opusc. 14. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 582. et Dissertationem 14. ad Joinvillam. Anonym. Vita Lud. Pii cap. 43. Ita etiam appellatæ quævis præstationes annuæ. Privilegium Aldrici Archiepiscopi Senonensis pro Cella S. Remigii in Suburbio ejusdem urbis :
Episcopus quoque exigendis muneribus Abbatem ejusdem loci non gravet, sed sufficiat ei ad annua Dona equus unus, et scutum, cum lancea, etc.
Dona Regia, Eadem, quæ dona annua. Capitula ad Legem Salicam cap. 19 :
Et hoc nobis præcipiendum est, ut quicunque in Dono Regio caballos detulerint, in unumquemque suum nomen habeant scriptum.
Adde Capitul. 5. ann. 803. cap. 20. Frotharius Epist. 21 :
Nam ad horum itinerum incommoda, quæ vel nunc egimus, vel acturi sumus, seu ad Dona regia, quæ ad Palatium dirigimus, pene quidquid ex optimis equis habuimus, distribuere compulsi sumus.
Vide Annales Fr. Metenses ann. 753. 758. Munera regia, seu quæ Regi deferuntur, apud Ordericum Vitalem lib. 4. pag. 523. Ethelbaldus Rex Angl. apud Willelm. Malmesb. lib. 1. de Gestis Angl. pag. 29 :
Nec Munuscula præbeant, vel Regi vel Principibus, nisi voluntaria, sed liberi Deo serviant.
Dona præterea appellabantur munera, quibus sese invicem prosequebantur Principes, aut cum legatos mitterent, aut cum sese inviserent ; quod jam olim obtinuisse, idque etiamnum obtinere apud Turcicos Sultanos innuimus in Notis ad Alexiadem pag. 286. Charta Divisionis Imperii Ludov. Pii inter filios, edita a viro doctiss. Steph. Baluzio, cap. 4 :
Item volumus, ut semel in anno .... mutuo fraterno amore tractandi gratia ad seniorem fratrem cum Donis suis veniant, etc.
Et cap. 5 :
Volumus atque monemus, ut senior frater, quando ad eum, aut unus, aut ambo fratres sui cum Donis, sicut prædictum est, venerint, ........ ita et ipse illos fraternoque amore largiori Dono remuneret.
Adde cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donum de Avere et Donum de ingeniatores, in Conventu Episcoporum [] apud Cæsaraugustam ann. 1058. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 220. col. 2. ubi De avere, idem est ac De rebus possessis, De ingeniatores vero idem, si bene conjecto, quod de rebus ingenio et industria comparatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donum Gratiosum, Idem quod Gratuitum, Gall. Don gratuit. Hujuscemodi donum ab Equitibus Melitensibus contra Sedis apostolicæ privilegia exigebant nonnulli Superiores Ecclesiastici : quod reprobat Sixtus IV. Papa Bulla anni 1470. relata inter Privilegia equestris ejusd. Ord. pag. 136.
Donum Matutinale, Dos a marito profecta. Vide Morganegiba.
P. Carpentier, 1766.
Donum Commune, Dicitur quædam præstatio agraria, in Lib. nigr. 1°. S. Vulfran. Abbavill. fol. 46. v°. :
In campo au Faiel habet novem jornalia, quæ debent decimam, terragium et Donum commune de duodecim garbis.
Idem forte est Gerbe de Doy, in Ch. ann. 1521. ex Chartul. Latiniac. fol. 254 :
Et s'il y a masure mouvant de ladite église, et n'en eust que trois ou quatre piez, il ne doibt point de gerbe de Doy, mais il doibt deux gerbe de moisson prinzes en sa granche... Et si est en son election de payer lequel qui veult, ou Doy ou moisson. Don
legitur ibid. fol. 128. v°.
P. Carpentier, 1766.
Donum Sanum, Simplex, absque conditione qualibet. Charta ann. 1312. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 28 :
Promisit Gasto comes Fuxi solvere dictæ dominæ matri suæ quolibet anno.... sexcentas libras Turonensium parvorum de redditibus et exitibus castri et affarii de Sono in Dono sano, sine diminutione dotis.
P. Carpentier, 1766.
Donum Facere per Cultellum. Vide in Investitura.