« »
 
[]« Electores » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 239a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELECTORES
ELECTORES, Collegium Novemviratus potentissimæ in Imperio dignitatis ; unde in Bulla Aurea Illustres Imperii Principes, ejusdemque
decus, columnæ, latera, propinquiora membra, etc
. vocitantur. Inter præcipuas Electorum prærogativas primum locum obtinet jus Imperatorem virtute Regni et Principatuum suorum eligendi, eumdemque, si necessitas et utilitas publica postulet, ab Imperio removendi ; non tamen ut scribunt quidam, sine reliquorum Principum consensu. Vide Electorum Sententiam exauctorationis Winceslai Romanorum Regis, apud Goldastum tom. 1. pag. 139. Majores sunt Imperii Officiales, Imperatoris Consiliarii, citra quorum consensum in multis, quæ ad Imperii administrationem spectant, nihil rite aut valide peragi potest.
Qui de eorum nece factionem inierit, vel factionis sacramentum dederit
Majestatis reus declaratur. Jus habent cudendi monetam. In solemni Imperiali Curia omnes cujuslibet dignitatis præcedunt. Privilegio gaudent de non appellando, quod per Recessum Imperii ann. 1654. renovatum ipsisque denuo est confirmatum. Hactenus Bulla Aurea. Vide præterea Limnæum lib. 1. Jur. publ. Imp. cap. 20. et lib. 2. cap. 1. ubi Electorum jura et prærogativæ fusius recensentur. Ab anno 1647. vel 1654. Fratres salutantur a Rege Francorum.
P. Carpentier, 1766.
Eliseurs de l'Empire, in Hist. Caroli VI. reg. Franc. ad ann. 1400. pag. 144.
Elegantissimus quoque Electoralis ornatus et vestitus : Electorum Ecclesiasticorum, toga est
ex panno coccineo rubro, pellibus ex albo et nigro variegatis, quas hermelinas vocant, suffulta et prætexta : pileus quoque ex ejusdem coloris panno, pellibusque variegatis prætextus ; Secularium, est paludamentum holosericum rubrum, pellibus hermelinis suffultum et prætextum, pileusque ejusdem materiæ, coloris ac prætexturæ.
Limnæus ibid. lib. 2. cap. 1. n. 13.
Septem ab initio instituti, haud dubie quia totidem Imperii Officiales, Septemviri sunt appellati ; tres Ecclesiastici, Laici quatuor. Unde versus pingui crassaque Minerva olim decantati :
Maguntinensis, Trevirensis, Coloniensis,
Quilibet Imperii fit Cancellarius horum,
Et Palatinus Dapifer, Dux Portitor ensis,
Marchio Præpositus Cameræ, Pincerna Boemus ;
Hi statuunt Dominum cunctis per sæcula summum.
Qui Septemviralis Senatus in Novemviratum exinde provectus est ; de duobus recentioribus suo ordine dicemus.
Non eadem vero omnium Electorum jura eædemque prærogativæ. Ecclesiastici electione et suffragio hanc obtinent dignitatem ; Seculares, si Regem Bohemum excipias, succedunt et jure hæreditario Electoratum possident. Hi jure utriusque suffragii, sui nimirum et alieni in electione gaudent ; illi sui tantum. Ecclesiastici non nisi expleto trigesimo suæ ætatis anno in Archiepispiscopos atque adeo in Electores cooptari possunt ; Laicis sufficit decimus octavus annus completus ut suo fungantur officio. Bulla Aurea cap. 7. num. [] 2. Ut autem quid ad unumquemque eorum pertineat, quodve jus sit proprium et singulare penitius cognoscatur, de singulis seorsim paucis est agendum.
Archiepiscopus Moguntinus Collegii Electoralis Decanus, Principes Coelectores monere tenetur de obitu Imperatoris, et futuram electionem Litteris patentibus significare. Harum litterarum formulam, si videre libeat, reperire est in Bulla Aurea cap. 18. in electione Imperatoris Coelectorum suffragia colligit, quibus suum addit calculum. B. A. cap. 4. num. 2. 3. Imperatorem electum proclamat. Decreta Imperialia solus subsignat, quia Archicancellarius Germaniæ. Vide Archicancellarius.
Archiepiscopus Trevirensis, secundus Elector et Archicancellarius per Galliam universam, seu potius eam Galliæ partem, quæ Regni Arelatensis nomine censebatur, primus suum fert suffragium. B. A. cap. 4. num. 3.
Archiepiscopus Coloniensis, tertius Elector et Archicancellarius per Italiam, secundus eligit. B. A. ibid.
Rex Bohemiæ, ratione Regiæ dignitatis inter Seculares primus Elector et Imperii Archipincerna, tertius eligit. B. A. cap. 4. num. 1. et 3. Albertus Stadensis Abbas in Chron. ad ann. 1240. et incertus Auctor in Chron. Sclavicis ad annum 1245. scribunt Regem Bohemiæ non eligere, quia non est Teutonicus. Quod intelligere licet ex Chron. Engelhusii et Andreæ Presbyteri Ratisbonensis, ubi de Ottone III. et ex Dubravio, qui in Hist. Boiemica lib. 6. narrat :
Additus tamen sex illis Principibus posthac Rex Boiemus fuit, Elector septimus ad tollendam discordiam quæ inter pares numero, pari suffragio concurrente, nonnunquam intercedebat.
Quod ita indubitatum nonnullis visum est, ut a Rudolpho Imperatore id factum esse scribat Cromerus lib. 3. de Rebus Polonorum ; imo Instrumentum Rudolphi ann. 1299. refert Windekius in Comment. de Elector. orig. cap. 1. Horum tamen omnium sententiam scite refellit Limnæus lib. 2. Jur. publ. Imp. cap. 7. num. 1. Vide Archipincerna.
Dux Bavariæ, hodie Imperii Archidapifer, quartus eligit. Electorali dignitate primus potitus est Maximilianus, qua ann. 1623. a Ferdinando II. in Diæta Collegiali donatus, cum Palatinus Rheni, perduellionis titulo, ea exauctoratus fuisset. Quod ann. 1648. art. 4. Pacis Westphalicæ, Bavariæ Duci confirmatum fuit, ita tamen ut linea Wilhelmina exstincta, familiæ Palatinæ restitueretur Electoratus. Vide Struvium Syntag. Hist. Germ. Dissert. 35. § 20. Post obitum Ferdinandi III. ann. 1657. Vicariatus Imperii officio, loco Palatini Electoris, functus est Dux Bavariæ : litem intendit Palatinus, sed adhuc sub judice lis est.
Dux Saxoniæ, Imperii Archimarescallus et ejusdem Vicarius, vacante Imperio, in locis ubi Saxonica jura servantur : quintus eligit. B. A. cap. 4. n. 3. et cap. 5. n. 2.
Marchio Brandeburgicus, Imperii Archicamerarius, sextus eligit. B. A. cap. 4. n. 3.
Palatinus Comes, olim inter Sculares secundus Elector et Imperii Archidapifer, nunc Archithesaurarius, septimus eligit : quod definitum est art. 4. Pacis Westphalicæ ann. 1648. cum Carolus Ludovicus in Palatinatum inferiorem est restitutus, atque octavus Electoratus [] ipsius causa institutus est. Vacante Imperio ejusdem est Vicarius in partibus Rheni et Sueviæ. Coram eo Imperator conveniri potest. B. A. cap. 5. n. 1. et 3.
Dux Hannoverensis, Viennæ 12. Martii ann. 1692. nonus Elector creatus et Imperii Archivexillifer, octavus eligit : de quo Schramb in Chr. Mellicensi part. 10. n. 42. pag. 920. hæc habet :
Novemviratus ab Augustissimo Leopoldo est constitutus, creante Ernestum Augustum Principem Hannoveranum in Electorem nonum, et Collegii Electoralis Signiferum... Hac nova dignitate Electorali, qua acatholicus Palatinatus Princeps insigniebatur, cum nuper calculus Protestantium Electorum, (ex eo quod Dux Neoburgicus catholicus Palatinatus Electoratu fuerit condecoratus) esset minutus, resarciebatur.
Ad Electorum vero officia in Imperatoris coronatione quod spectat eorumque in sessionibus ordinem et alia jura, vide Limnæum lib. 2. cit. cap. 1.
Quæ hactenus dicta sunt de dignitate, prærogativis, juribus et officiis Electorum a nemine, quod sciam, in du bium revocantur, ut pote quæ ex Bulla Aurea, quæ ceu fundamentum Collegii Electoralis haberi debet, eruta sint et descripta. At vero longe aliter res se habet cum de eorumdem institutione et origine agitur. Tot fere sententiæ, quot hac de re Scriptores, nullum quippe exstat monumentum, ut ipsis visum est, unde quicquam certi expiscari liceat. Utrinque Viri doctissimi pro diversis sibique invicem oppositis opinionibus stant decertantque, inter quos litem dirimere non sine temerario ausu forte quivis tentabit. Præcipuas ex iis prius hic exponere libet, quam id quod nobis probabilius visum fuerit aperiamus. Qui cæteras nosse voluerit adeat Thulemarium qui eas omnes congessit cap. 7. dissert. 12. Syntag. Jur. publ. et Jo. Guillelmum Janum in judiciis Eruditorum de orig. Electorum.
Prima est eorum qui Collegii Septemviratus institutionem Gregorio V. et Ottoni III. acceptam referunt. Eam sic proponit nihil hæsitans Windekius in Comment. de orig. Elect. cap. 1 :
Ergo, inquit, Electores cum consensu Ottonis III. ann. 997. sanctione a Gregorio V. lata, sed a Sylvestro II. ann. 1000. promulgata, constitutos compertum habeo, tum ex pluribus MSS. tum ex cusis Historicis.
Fucum facit Windekius ; quæ enim profert argumenta aut ad rem non pertinent, aut levioris sunt momenti, quam ut rem tantam definire valeant : et id sensit ipse Windekius, cum adductis argumentis quæ ipsi gravissima videbantur, subinde fatetur cæteros Principes in electione Imperatoris adfuisse, non quidem ut eligerent, sed ut quem vellent eligendum Septemviris proponerent. Hæc enim fateri causa cadere est. Windekio hac in re consentit Gewoldus lib. de S. R. I. Septemvir. quos refutat Limnæus lib. 2. sæpius cit. cap. 1.
Huic opinioni præivere sine dubio antiqui Chronicorum Scriptores qui omnes fere ubi de Ottone III. mentionem fecerunt, eodem tenore Electorum institutionem referunt. Ita Martinus Polonus, Andreas Presbyter Ratisbonensis, Engelhusius, Nauclerus vol. 2. Chronogr. gener. 34. et alii. Supposititiam vero Gregorii V. de electionibus Imperatorum sanctionem, quam melius forte non verius, inter Constitutiones Ottonis IV. recenset Goldastus tom. 3. [] Constitut. Imper. his verbis refert Limnæus lib. 2. cit. cap. 1. n. 1 :
Imperatorum nullus hæreditariam dignitatem vindicato. Principes sex, sacri Ordinis tres, profani totidem, eum deligunto. Hi discordes si fuerint, Bohemiæ Regem cooptanto.
Immerenti Baronio injuriam fecerunt qui eruditissimum virum hujus sententiæ patronum arbitrati sunt. Scribit quidem ille sub ann. 996. tom. 10. Annal. pag. 913. potestatem eligendi Germaniæ Regem, in Imperatorem postea adsumendum, Principibus Germaniæ a Gregorio V. factam ; sed diserte negat ex eo tempore ad septem tantum Electores id spectasse ; quod probat ex Epist. ad Innocentium III. PP. de electione Ottonis IV. Baronio præiverat Bellarminus lib. 3. de Translat. Imperii.
Rectius ergo utrumque Cardinalem accensebis inter defensores sententiæ, quæ ab Innocentio IV. in Concilio Lugdunensi ann. 1245. celebrato, id factum esse defendit. Nec sua huic opinioni deest probabilitas : præter quam enim quod circa hæc tempora in electione Imperatorum prævalere cœpit Electorum auctoritas, certum est ab Innocentio IV. Fridericum II. Imperiali dignitate in hac Synodo privatum fuisse, præceptumque a Rom. Pontifice Ecclesiasticis Electoribus, ut Henricum Thuringiæ in ejus locum sufficerent. Thomas Wikes tom. 2. Hist. Anglic. Scriptorum pag. 45. in Chron. ad ann. 1245. scribit :
Innocentius Papa, convocatis universis Ecclesiæ Prælatis, celebravit generale Concilium apud Lugdunum, in quo sententialiter degradavit Imperatorem Fridericum, decernens ipsum finaliter amovendum ab Imperio ..... præcepitque Coloniensi, Treverensi, Moguntinensi Archiepiscopis, ut Henricum dictum Langravium Uthuringum eligerent in Regem Teutonicorum, quod et factum est.
Vide etiam Chron. Alberti Stadensis ad ann. 1240. Engelhusii tom. 2. Collect. Leibnitii pag. 1117. et Walter. Hemingford. ad ann. 1250.
Tertia de Electorum origine nobis super est exponenda sententia, quam doctissimi quique Germanici Scriptores amplexati sunt. Hæc autem statuit id accidisse
præcipue sub Friderico II. (verba exscribo Myleri) absque ulla interveniente singulari Constitutione, qualem nullus scriptor veridicus allegare aut producere potest, sed modo latenti, et insensibiliter quasi, cum tacito Ordinum Imperii consensu.
His apprime consonat Limnæus lib. 3. Jur. publ. Imp. cap. 1.
Statuo, inquit, Collegium hoc Electorale, non tam speciali et expressa alicujus Constitutione, quam consuetudine sensim Ordinum consensu approbata, introductum, postque aliquot mutationes intervenientes, tandem a Carolo IV. et reliquis Imperii Proceribus aurea Bulla firmatum fuisse.
Vide Nicolaum Mylerum Archologia Ordinum Imper. cap. 9. n. 4. Conringium de Republ. Imper. Germ. Exercit. 5. thes. 23. et seq. Crusium lib. 5. Annal. Suevicorum part. 2. cap 7. Onuphrium Panvin. de Comitiis Imper. cap. 6. Michael. Schiffererum de Orig. Elector. thes. 16. apud Arum. vol. 1. Besoldum de election. et succes. lib. 2. Dissert. 3. n. 4. et seq. Aventinum lib. 5. Annal. Boiorum, Goldast. in Constit. Imp. tom. 1. Struvium Syntag. Hist. Germ. dissert. 22. § 15. Natal. Alexandrum part. 2. sæc. ix. et x. Heissium in Hist. Imp. lib. 5. n. 1. Hoffmann. in Lexico ad vocem Electores, et alios. []
Quibus vero argumentis et probationibus hæc sententia, jam tot Eruditorum Virorum calculis approbata, fulta sit et munita paucis repræsentabo. Et quidem repudiata semel Gregorii V. Constitutione, de qua nullus Scriptor ab Ottonis ætate ad Fridericum usque II. meminit, ne ipse quidem Gratianus qui circa ann. 1151. Decreta, Constitutiones et Statuta Pontificum collegit ; rem demonstrare videtur silentium omnium Historicorum qui de rebus Germanicis diligentius scripserunt ; nemo quippe eorum,
neque Hermannus, neque Romerius, verba sunt Aventini lib. cit. neque Sigibertus, neque Otto noster, Guntherusve poeta, et cæteri quique proximi horum temporum gravissimi diligentissimique Scriptores, ullam Electorum mentionem faciunt : profecto non omissuri tantam rem, si uti nostro sæculo sunt, illa tempestate Principes illi, constituendi Cæsaris legem et prærogativam accepissent.
Quod quidem argumentum, quamquam gravissimum sit, potest tamen et alio roborari, quo res pressius urgeatur. Constat testimonio Historicorum omnes Ottonis III. in Imperio Successores usque ad Fridericum II. vel jure hæreditario, vel omnium Principum suffragiis Imperium obtinuisse. De Henrico II. et Conrado ejus successore, id testatur Otto Frinsingens. Chron. lib. 7. cap. 7. et 8. De Henricis IV. et V. Abbas Urspergens. in Chron. ad ann. 1053. et 1106. De Lothario Continuator Sigeberti in Chron. ad ann. 1126. De Conrado III. laudatus Otto lib. 7. cap. 22. De Friderico I. idem Otto lib. 2. de Reb. gest. Frider. cap. 1. Guntherus, et Chron. S. Ulrici ad ann. 1152. De Ottone IV. et Friderico II. citatus Urspergens. ad ann. 1220. Iis addi possunt Ditmarus lib. 5. pag. 52. Wippo de Vita Conradi Salici ann. 1024. Ordericus Vitalis ann. 1124. pag. 882. Radevicus lib. 3. cap. 16. Fridericus I. in Epist. apud Baronium ann. 1156. Matth. Paris ann. 1245. 1257. pag. 456. 633. Roger. Hovedenus pag. 776. Willel. Brito lib. 4. Philipp. pag. 141 :
Est etenim talis dynastia Theutonicorum,
Ut nullus regnet super illos, ni prius illum
Eligat unanimis Cleri Procerumque voluntas.
Ex quibus ominibus manifestum est Electores non prius, cæteris Principibus exclusis, Imperatorem elegisse, quam mortem obiisset Fridericus II.
His præmissis quæ nostræ sententiæ illustrandæ necessaria duximus, jam quod probabilius nobis visum est, ea qua nos decet verecundia, præsertim in rebus obscuris, proponendum. Nec longe profecto ab ea, quam modo exposuimus, sententia aberrabimus. Itaque, ut rem ab initio repetamus, certum videtur post Ottonem III. rationem succedendi in Imperio innovatatam fuisse, suffragiisque, habita interdum natalium ratione, electos deinceps Imperatores, qui prius solo jure hæreditario nataliumque privilegio sceptro potiebantur. Hæc aperte significant omnia Historiæ Germanicæ, quæ supersunt, monumenta. Nec alia fuit, ut opinor, errandi occasio Scriptoribus, qui Electorum originem ad hæc, tempora retulerunt. Cum autem in eligendo Imperatore potiorem partem haberent septem Imperii Officiales, iique potentiores essent Germaniæ Principes, sensim pedentimque ad hanc devenere auctoritatem, ut sibi potestatem, cæteris Principibus exclusis, eligendi Imperatorem tribuere tentarent. Ne gratis vero id dixisse videamur, consulendus[] vetus Auctor de Beneficiis a Struvio citatus Syntag. Hist. Germ. dissert. 22. § 15. ubi legere est :
Rex quem eligunt Teutonici, cum Romam vadit ordinari, secum ibunt de jure sex Principes qui primi sunt in ejus electione.
Idem docet Speculum Saxonicum lib. 3. art. 57 :
In Principis electione primus erit Episcopus Moguntinensis, secundus Treverensis, etc. secundum hoc omnes Illustres Imperii tam Seculares quam Spirituales eligunt.
Ut ut sit de eorum in electione Imperatoris præeminentia, Collegii Septemviralis institutionem ad Caroli IV. tempora, ad annum scilicet 1356. quo Bulla Aurea, prævia deliberatione Imperii Officialium, reliquorumque ejusdem Procerum et Ordinum consensu, promulgata est, referendam arbitramur ; vel ut mentem nostram apertius explicemus, existimamus nullo, quod indubitatum sit, monumento probari posse ante Bullam Auream septem Electores pleno sibique proprio jure, quo scilicet ab electione alii Principes excluderentur, Imperatorem elegisse. Nec enim inficias imus prius exstitisse Principes, qui Electores appellarentur, quique in eligendo Imperatore potiores partes agerent. Hæc aperte significare videtur successiva Imperatorum series, qui, ad Bullæ Aureæ promulgationem, suffragiis aliorum Principum, præter septem Electores in hac Constitutione designatos, Imperium adepti sunt. Unus in exemplum sufficiat Carolus IV. hujusce Legis celeberrimæ parens, quem ad regium culmen electum refert Albertus Argentin. in Chronico ad ann. 1348. partim a Principibus electorali postea privilegio donatis, partim ab aliis quos inter Electores non recenset Bulla Aurea. Nec minoris est momenti quod in Bulla Aurea nullius Edicti, Legisve, aut Constitutionis, quæ Electorum jura numerumque prius assignaverit, occurrat mentio : neque enim id tacendum erat in Constitutione quæ solo novitatis titulo poterat repudiari a Principibus quos constanti assertoque sibi hactenus jure spoliabat. Iis addi potest Epistola Benedicto PP. XII. scripta ann. 1338. ab omnibus Electoribus, Rege Bohemiæ excepto, quæ legitur apud Goldastum tom. 1. Constitut. Imper. pag. 100. Hanc scio suspectæ fidei viris quibusdam eruditis videri : ex ea nihilominus, cum spuriam nemo, quod sciam, certo probaverit, quædam observabo, atque imprimis hanc epistolam, quæ Bullam Auream decem et octo annis tantum præcessit, sex Electorum nomina præferre ; in ea tamen aliorum Coelectorum expressam repetitamque ab iis Principibus fieri mentionem. 2°. Illos diserte profiteri eam, quam in eligendo Imperatore habent potestatem sibi ex consuetudine vel de jure competere. Quid hoc dubium ? rogo ; itane scripsissent Electores eodem jure, quo per Bullam Auream, iisdemque privilegiis jam decorati ? Num Coelectores, promulgata semel Bulla Aurea, usquam agnoverunt ? Hinc igitur recte Septemviratus Collegii originem institutionemque repetimus. Notandum 3°. Electores minime persuasos fuisse jus suum electorale Romanis Pontificibus acceptum referri debere. Sed præstat locum exhibere, ut quisquis prudens æquusque rerum æstimator judicet :
Gravamur non modice, et turbamur ex intimis, cum reverendam sacrosanctam Romanam Ecclesiam, matrem nostram, et ipsius Summos Pontifices,.... ac sacrosanctum [] Imperium, et Imperatores seu Reges ipsius, quorum defensio ad nos ac omnes alios Coelectores præ cæteris mundi Principibus specialiter pertinere dinoscitur, sicut temporibus præsentibus videmus, ad invicem discordare.
Infra :
Cum aliis omnibus Principibus Electoribus Imperii in unum fuimus congregati,... et firmavimus jurejurando per Sacramenta corporaliter a nobis et omnibus Coelectoribus nostris præstita ; quod jura, honores, bona, libertates et consuetudines dicti Imperii, et nostra, nobis in electione Imperii competentia et consuetudine vel de jure, manuteneamus, defendamus et illibata conservemus,... et quod hoc non obmittamus propter aliqua pericula rerum et personarum, aut præcepta... contra Imperium et nos vel Coelectores nostros ; per quæ dicto Imperio ac nobis et Coelectoribus nostris.... posset præjudicium generari.
Ibid. :
In prædicto Parlamento per nos et alios Coelectores nostros... sententialiter diffinitum : quod vacante Romano Imperio is, qui eligitur concorditer, vel a majore parte Principum Electorum, pro Rege Romanorum ab omnibus est habendus : et quod nec nominatione, approbatione, confirmatione, consensu, vel auctoritate Sedis Apostolicæ, super amministratione bonorum et jurium Imperii indiget, sive titulo Regio assumendo : quodque jura et bona Imperii amministrare et gubernare poterit, et de jure et consuetudine, nulla Sedis Apostolicæ super hoc licentia habita vel obtenta.
Hæc clariora sunt quam ut fusiori expositione indigeant ; cætera itaque Lectoris judicio permittimus, quæ otiose fortassis annotaremus.