« »
 
[]« 1 electuarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 241a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELECTUARIUM1
1. ELECTUARIUM. Isidorus lib. 4. cap. 9 :
Electuarium, vocatum eo, quod molle sorbeatur.
Matth. Silvaticus :
Electuarium, id est, mollis sorbitio.
Ex Græco ἐϰλειγματάριον ab ἐϰλείχειν, delingendo evacuare. Alii ab electis speciebus dictum volunt. Joann. de Janua : Electuarium dicitur ab electione rerum, e quibus conficitur. Electuariorum alia sunt dulcia, quædam amara, quædam acria, de quibus Champerius. Octavius Horatianus lib. 4. Rer. medicar. :
Ad Tussim, Electuarium, etc.
Cæsarius lib. 7. cap. 48 :
De pyxide, quam in manu portabat, Electuarium per cochlear hauriens, singulis in os mittebat.
Brocardus in Descript. Terræ Sanctæ :
Habent poma [] citrina magna, ex quibus optima conficiunt Electuaria.
Statuta Ecclesiæ Cadurc. ann. 1289. inter Anecdot. Marten. tom. 4. col. 699 :
Parasti species vel Electuaria, non causa medicinæ, sed ut vinum tibi melius saperet, et ad bibendum te fortius incitaret.
Statuta Arelat. MSS. art. 137 :
Non vendant Electuarium corruptum.
Vide Constitut. Siculas lib. 3. tit. 34. § 4. Durandum lib. 6. Ration. cap. 7. num. 20. etc. Utuntur passim Medici. Guiotus Pruvinensis in Biblia MS. de Medicis :
S'ils reviennent de Monpellier,
Lor Lectuaire sont moult cher ;
Los, dient-ils, ce m'est avis,
Qu'ils ont gigimbrat et pliris, etc.
P. Carpentier, 1766.
Laituaire, in Vita S. Ludov. edit. reg. pag. 350 :
Disoit souvent li benoiez rois nostre Laituaire tel, ou, noz choses teles fussent bonnes à cest malade.
Occurrit etiam in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 3 :
L'ame toute s'esburuche
Quant ele sent tel Laituaire.
P. Carpentier, 1766.
Opiate Leiture, in Lit. remiss. ann. 1467. ex Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 64 :
Lequel médecin ordonna en la boutique d'un apoticaire d'icellui lieu de Pezenas plusieurs beuvraiges... et opiatas Leitures en diverses foiz.
Electarium habet perpetuo Cælius Aurelianus Siccensis lib. 1. de Tardis passion. cap. 4. lib. 2. cap. 7. 13. lib. 3. cap. 1. etc. Λατουάριον et Λατουάριν pro ἐλεϰτουάριον habet Myrepsus sect. 1. cap. 74. 498.