« 4 eleemosynarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 245c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEEMOSYNARII3
4. ELEEMOSYNARII
denique ipsi pauperes, quibus Eleemosyna erogatur, in Vita S. Adalberti Pragensis, apud
Bzovium :
Quotidianis diebus quinquagenos Eleemosynarios habere solitus erat, quos in Apostolici nominis honorem dape et potu satiabat.Miracula S. Udalrici Episc. inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 469 :
Nobilis quædam matrona... quemdam claudum Eleemosynarium præcepit comitari secum.Vide Eleemosynaria 4.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. I. reg. Franc. ann.
1092. in Chartul. Compend. fol. 61. r°. col. 1 : Hæc autem omnia... eo tenore ecclesiæ tradidimus, ut per singulos annos, infra quadragesimales dies, pascant fratres ecclesiæ Eleemosynarium unum in elemosina Karoli, pro salute et remedio animæ meæ, etc.