![[]](img/image.png)
4. ELEEMOSYNARII
denique ipsi pauperes, quibus Eleemosyna erogatur, in Vita S. Adalberti Pragensis, apud
Bzovium :
Quotidianis diebus quinquagenos Eleemosynarios habere solitus erat, quos in Apostolici nominis honorem dape et potu satiabat.Miracula S. Udalrici Episc. inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 469 :
Nobilis quædam matrona... quemdam claudum Eleemosynarium præcepit comitari secum.Vide Eleemosynaria 4.
P. , 1766.
◊ Charta Phil. I. reg. Franc. ann.
1092. in Chartul. Compend. fol. 61. r°. col. 1 : Hæc autem omnia... eo tenore ecclesiæ tradidimus, ut per singulos annos, infra quadragesimales dies, pascant fratres ecclesiæ Eleemosynarium unum in elemosina Karoli, pro salute et remedio animæ meæ, etc.