« »
 
[]« Elephantus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 246c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEPHANTUS
ELEPHANTUS, pro Ebore. Gloss. Lat. Gr. : Ebor, ἐλέφας οὐ τὸ ζῶον, ἀλλ᾽ ἡ ἐϰ τοῦ ὀδόντος ὕλη. Eburnum, ἐλεφάντινον. Gloss. Græc. Lat. : Ἐλέφας, τὸ ὀστοῦν, hoc Ebur. Ελεφαντοῦργος, Eburarius. Dioscorides, ubi ait, Ebur hordei succo, quem Græci ζύθον dicunt, perfusum, tractabilius in opere fieri :
Εὐεργὸς δὲ ϰαὶ ὁ ἐλέφας γίνεται βρεχόμενος αὐτῷ.
Quo loco Plinius perperam Elephantem pro ipso animali cepit, ut observarunt viri docti. Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 10. Pertz. pag. 72. lin. 10. :
Lectionarium Elephanto et auro paratum.
Vide Goldastum ad hunc locum. Elephantinus liber, apud Vopiscum in Tacito, qui Eboreus Codex Ulpiano leg. 52. de Legat. tertio. (32.) Martianus Capella lib. 3 :
Ferculum, quod levi exterius Elephanto prænitebat.