![[]](img/image.png)
ELEPHANTUS, pro Ebore. Gloss. Lat.
Gr. :
Ebor, ἐλέφας οὐ τὸ ζῶον, ἀλλ᾽ ἡ ἐϰ τοῦ ὀδόντος ὕλη. Eburnum, ἐλεφάντινον.Gloss. Græc. Lat. :
Ἐλέφας, τὸ ὀστοῦν, hoc Ebur. Ελεφαντοῦργος, Eburarius.Dioscorides, ubi ait, Ebur hordei succo, quem Græci ζύθον dicunt, perfusum, tractabilius in opere fieri :
Εὐεργὸς δὲ ϰαὶ ὁ ἐλέφας γίνεται βρεχόμενος αὐτῷ.Quo loco Plinius perperam Elephantem pro ipso animali cepit, ut observarunt viri docti. Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 10. Pertz. pag. 72. lin. 10. :
Lectionarium Elephanto et auro paratum.Vide Goldastum ad hunc locum. Elephantinus liber, apud Vopiscum in Tacito, qui Eboreus Codex Ulpiano leg. 52. de Legat. tertio. (32.) Martianus Capella lib. 3 :
Ferculum, quod levi exterius Elephanto prænitebat.