« »
 
EMBOLA 1, EMBOLA 2.
[]« 1 embola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 252c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLA1
1. EMBOLA, Transvectio mercium, quæ in navim injiciuntur. Felix Embola, in leg. 2. C. de Navibus non excus. lib. 11. tit. 4. in Nov. Theodos. de Navib. ultra, etc. Αἰσία ἐμϐολή, in Edicto Justiniani 13. cap. 4. § 1. ubi sic appellatur solemnis et annua publicarum specierum transvectio, quæ ex Ægypto fiebat CPolim, quæ alias sacra Embola dicitur in [] leg. 10. C. de Sacros. Eccl. (1, 2.) et Nov. 163. cap. 2. est enim ἐμϐολή quidquid εἰς ναῦν ἐμϐάλλεται, ut observatum a Salmasio ad Vopiscum pag. 387. Ut felix esset Embola Romani singulis annis apud Ostiam sacrificium instituerant placandis ventis et sedando mari, similiaque sacrificia habebant pro conservatione fructuum, florum, etc. Thwroczius in Salomone Rege Hungar. cap. 49 :
Rex igitur et gloriosi Duces fere omnibus paganis interfectis, et omnibus Christianis a captivitate liberatis, una cum felice Embola totius Hungariæ, cum triumpho victoriæ, gaudentes redierunt.
Vide Blazium Ortizium in Itinerario Adriani VI. Papæ n. 44. pag. 460.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Embolanus. Vide in Embolus.
[]« 2 embola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 253a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLA2
2. EMBOLA, Alia notione, si tamen mendum non est, in Charta ann. 1272. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 56 :
Dicit, sibi videtur jus commune esse domino regi, cum in adventum regiæ majestatis et suæ felicis Embolæ, omnes, omnium cessante privilegio, certatim debeant occurrere, et ei sua ministeria exhibere.
Quid si legatur, et suæ felicis sobolis ?