« 1 emendator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 256c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMENDATOR1
1. EMENDATOR, Magistratus
in urbe Janua, fortassis idem qui Censor apud Romanos, Præfectus morum, qui delinquentes
emendat et male facta corrigit, etc. Bartholomæus Scriba lib. 6.
Annal. Genuens. ad ann. 1229 :
Celebrato Consilio ante Kalendas Augusti juxta formam Capituli de Emendatoribus eligendis, fuit de voluntate Consilii, quod dictus dominus Jacobus de Balduino solus deberet esse Emendator, qui Capitula emendavit, et ipsa per libros distinxit usque ad finem sui regiminis.Caffarus lib. 3. eorumdem Annal. ad ann. 1190 :
Præsenti quidem anno nova et inaudita per Emendatores constituta fuerunt, unde nimium novæ et inauditæ causæ evenerunt in civitate... fuit enim per Emendationemapud Rymerum tom. 1. pag. 199. col. 1. in Litteris Johannis Regis Angl. ann. 1215.(MS. : Emendatores)constitutum, ut Consules justitiæ, qui vetusta et antiqua consuetudine solebant in Palatiis D. Archiepiscopi pro tribunali sedere... prædictam vetustam solemnem sedem relinquerent ; et... apud S. Mariam de Castello placita tenebant,(vel tenerent, ut in MS.)etc. Dictatores et Emendatores treugæ,