« 2 exercitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 360b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXERCITUS2
2. EXERCITUS, Aulicorum
turba, Proceres, optimates. Idatius in Chronico :
Apud CPlim Marcianus a militibus et ab Exercitu, instante etiam sorore Theodosii Pulcheria Regina efficitur Imperator.Translatio S. Germiniani Mutin. Episc. ann. 1106. apud Murator. tom. 6. col. 90 :
Nullus enim locus, nulla platea, nulla domus, nulla porticus, nullum atrium saltem vel modicum a conventu populorum poterat inveniri vacuum. Adest etiam ad hoc spectaculum Princeps Mathildis cum suo Exercitu, omnes unanimiter præstolentes tanti patris translationem.Similis est locutio Lucæ 23. 11 :
Sprevit autem illumubi Græcum etiam habet, σὺν τοῖς στρατεύμασιν αὑτοῦ. Vide Valesiana pag. 79. et Glossar. med. Græcit. in Στρατόπεδον, col. 1461.(Jesum)Herodes cum exercitu suo :
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exercitus
Bestiarum, Grex ferarum in silvis, apud Kennettum in Gloss. ad calcem antiquit.
Ambrosden.