« Exorcizare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 367b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXORCIZARE
EXORCIZARE, apud Scriptores
Ecclesiasticos, est per divina adjurando vim inimicam expellere. Ulpianus in lege 1. D. de
extraord. cognit. (50, 13.) :
Si incantavit vel imprecatus est, vel, ut vulgari verbo impostorumDuplex autem est in hominem dæmonum potestas, interior et exterior, quando videlicet animam vitiis et peccatis captam et obnoxiam tenent, vel sensus exteriores interioresque perturbant, et furorem quemdam inferunt : ergo qui malis illis curandis, sive Catechumenorum, sive Energumenorum in Ecclesia præsunt, Exorcistæ vocantur, preces ipsæ Exorcismi. Vide S. Augustinum lib. de Vita beata sub finem, disput. 2. diei, et Isidor. lib. 8. Orig. cap. 12. De divina vero Exorcistarum in dæmones potestate, qua eos de obsessorum corporibus exire compellunt, multa habent Tertullianus lib. ad Scapul. et in Apol. Cyprianus tract. ad Demetrian. et lib. 1. Epist. 6. et lib. 2. Epist. 2. Epist. 2. Lactantius lib. 2. cap. 21. Justinus Martyr, Arnobius, Octavius Felix, etc.(Christianorum)utar, si Exorcizavit, non sunt ista medicinæ genera.
Exorcismus, Isidoro lib. 2. de Eccl.
Off. cap. 20.
est sermo increpationis contra immundum spiritum in Energumenis sive Cathecumenis factus, per quem ab illis diaboli nequissima virtus et inveterata malitia, vel excursio violenta fugetur. S. Leo M. Epist. 4. ad Episcopos Siciliæ cap. 6 :
In baptizandis electis, qui secundum Apostolicam regulam, et Exorcismis scrutandi, et jejuniis sanctificandi, et frequentibus sunt prædicationibus imbuendi, etc.Ferrandus Diacon. Carthagin. :
Celebrato solenniter scrutinio, per Exorcismum contra diabolum vindicatur, cui se renuntiare constanter respondit, etc.Vide Abrenuntiare, et Scrutinium.
Excorcismus usurpatur etiam in rebus
inanimatis, quæ scilicet benedicuntur cum adjuratione qua ab iis repelluntur dæmones : ita
Exorcismum florum, olei, chrismatis olei, olei Catechumenorum, etc. habet Ordo Romanus : et Aqua Exorcizata quibusdam dicitur, quæ vulgo benedicta, ut supra docuimus. Optatus lib. 2 :
Exorcizatis et lavatis sine causa parietes, ut hoc nequitiæ genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes.Infra :
Quid iniquius quam Exorcizare Spiritum sanctum, altaria frangere, Eucharistiam animalibus projicere ?Althelmus de Laude virgin. cap. 21 :
Sic Exorcizans lychnos benedixit aquosos.
Exorcismata, Incantationes, in
Constitutionibus Siculis lib. 3. tit. 42. § 3.
Exorcista. Gloss. Lat. MS. :
Exorcista, adjurans. Exorcistætertium Ordinis Ecclesiastici gradum constituunt, qui
cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi libellum in quo scripti sunt Exorcismi, accipientes potestatem manus imponendi super energumenos, sive baptizatos, sive Catechumenos, ut est in Concilio Chartag. IV. can. 7. Ita etiam Ordo Romanus, Sacramentarium Gregorii, Missale Francorum vetus pag. 399. Isidorus lib. 2. de Eccl. offic. cap. 13. Alcuinus lib. de Divin. offic. Amalarius lib. 2. de Eccl. offic. cap. 9. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 10. Ivo Carnot. serm. de Excellentia sacror. Ordinum, Honorius Augustod. cap. 177. Stephan. Eduensis Episc. lib. de Sacrament. cap. 3. Gillebertus Lunicensis Episc. de Usu Ecclesiastico, etc. Ad vocis originem, et Exorcistarum munus alludit Firmilianus in Epist. ad S. Cyprianum :
Quod hodie etiam geritur, ut per Exorcistas voce humana et potestate divina flagelletur, et uratur, et torqueatur diabolus.Ut et Paulinus Epist. 24. sub finem :
Exorcista dæmoniis terribilis. Et Nat. 4. Felicis pag. 545 :
Infimum Exorcistarum gradum statuere videtur Fortunatus lib. 10. Poem. 25 :... Primis Lector servivit in annis,Inde gradum cepit, cui munus voce fideliAdjurare Malos, et sacris pellere verbis.
Vide Synodum Atrebatensem ann. 1127. pag. 32. Vitam S. Arnulfi cap. 5. in Bibl. Floriac. Anastasium Bibl. in S. Caio, et S. Silvestro pag. 10. 13. Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 27. 42. etc. Exorcistarum mentio occurrit apud veteres Scriptores Christianos passim, Cyprianum Epist. 2. 76. Tertullianum lib. ad Scapulam, Minutium in Octavio, Augustinum lib. 2. de Gratia Dei de peccato orig. cap. 40. et lib. 2. de Nuptiis et concupisc. cap. 29. in Epistola Cornelii PP. ad Fabium Antioch. apud Euseb. lib. 6. Hist. Eccl. cap. 31. apud S. Ignatium in Epist. ad Antioch. in Concilio Arelat. I. Laodiceno can. 24. Carthagin. IV. can. 7. 9. apud S. Hilarium lib. de Synodis, S. Epiphanium in Expositione fidei Catholicæ, Severum Sulpitium de Vita S. Martini cap. 3. Exorcistarum meminere etiam Scriptores aliquot pagani, Ulpianus loco laudato, Lucianus Epist. 30. et Julius Firmicus lib. 3. Matheseos cap. 5. et 9. Exstat. liber Italicus Hieronymi Menghi Observantini, dell' Arte Essorcistica, edit. Bononiæ ann. 1584. Adde Glossar. med. Græcit. in Ἐξορϰιστής, col. 406. et Append. pag. 70. Alteserram de Jurisdict. Eccles. lib. 11. cap. 4.De tirone duces veniunt, de milite princeps,Ut reliquos taceam, Justinianus erat.Hoc et in Ecclesia Christo tribuente refertur,De Exorcista aliquo Pontificalis honor.