« Faldistorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 402c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALDISTORIUM
FALDISTORIUM, Sella plicatilis, uti
nuncupatur ab Aimoini Continuatore lib. 5. cap. 33. Plictilis, in
Chartula plenariæ securitatis, scripta sub Justiniano, apud Brissonium lib. 6. Form. :
Sella ferrea plictile valente tremisse uno, sella lignea plictile valente nummos aureos quadraginta, etc.Vox porro Faldistorium, a Germanico Falden, quod est plicare, apud Keronem, ita ut iis accenseatur sellis, quas Athenæus lib. 12. Synesius de Regno, Hesychius, et alii a Græcis ὀϰλαδίας vocant. Sebastianus Cobarruvias ab Hispanico Falda, i. vestimentum femineum cum plicis, deducit. Alii denique ejusdem esse originis volunt, qua Faldao, de qua voce supra, quod prorsus non abnuerim. Skinner. in Etymolog. Faldistorium, sedes Episcopi elatior et cancellis circumclusa, ab Anglo Sax. Falde, septum, et dtoy, locus. Vide Oct. Ferrarium in Faldistoro. Eruditiss. Murator. tom. 3. pag. 646. notula 18. a Longobardico Falden, Plicare, et Stoul, Sedes, in qua euphoniæ causa l. mutetur in r, unde Faldestorium, est pro Faldestolium, arcessit etymon, illudque existimat, ut re vera est, ipsi rei accommodum, nec longe quæsitum. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 514. Utcumque sit, ridicule omnino Paris de Grassis lib. 1. cap. 3. Faldistorium dictum scribit, quasi Fandistorium, hoc est, locum fandi et perorandi. Papias :
Clepo, ClericorumBernardus Thesaurar. de Acquisitione T. S. apud Murator. tom. 7. col. 729 :(MS. Deorum)Faldestorium.
Habebat enim loco Faldestorii regii saccum foliis arborum plenum.Acta Hadriani IV. PP. :
Descendit, et in præparato sibi Faldistorio sedit.Acta Alexandri III :
Papa in eminentiori loco positus in Faldistorio suo resedit.Jacobus Cardinalis de Coronatione Bonifacii VIII. PP. lib. 2. cap. 2 :
Occurrit præterea in Chronico Casin. lib. 3. cap. 19. (al. 20.) in Chron. Fossæ novæ ann. 1196. in Ceremoniali Rom. non semel, in Actis Concilii Lugdunensis ann. 1274. apud Durandum in Ration. lib. 4. cap. 30. n. 1. etc.Cumque genu flexo sedi prostratus, et auroProcubuisset herus, simul omnis et infula circumPontificum supplex in Faldistoria pectusFunderet, etc.
Faudestola, Eadem notione. Matthæus Paris in Vitis Abbatum S. Albini :
Unam cathedram, quam Faudestolam vocant.Ubi expressa Gallica vox vetus, Faudestuef, et Faudestueil, nunc contractius Fauteuil. Le Lusidaire MS. :
Computum Stephani de la Fontaine ann. 1352. in Camera Comput. Paris. Faudestueil vocat. Inventarium supellectilis Caroli V. Regis a Menagio in Etymologico Gallico laudatum ;El Faudestuef d'or l'aserront,Illuecques le couronneront.
Item, une chaire en maniere de Faudesteuil. MS. :
MS. :Desor un Faudestuel vermeilS'apoierent en un conseil.
MS. :Dou Faudestuef s'estoit levez en piés.
Occurrit præterea in veteri Flandriæ Chronicon cap. 51. 72.El tref avoit un Faudestuef assis,Qui por Thiebaut i fust posés et mis.
Faltestalium, Eadem perinde notione. Ademarus Cabanensis pag. 164.
Pertz. Scriptor. tom. 4. pag. 125.
lin. 72. :
De Capella Regis Roberti Evangelium ex auro et argento, Dalmaticam..... Faltestalium argentatum, vestimentum integrum sacerdotale, etc.
Faldestolus. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 47 :
Et affertur illi Faldestolus, in quo sedeat, etc.in edito habetur Faldistolium.
Faldestolium. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. :
Imperator deposito pallio, de suo Faldestolio surgens, etc.Vide Cliothedrum, et Clepo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Faudestolium, apud Edmundum Marten. lib. 1. de antiq. Ecclesiæ Ritibus pag. 196.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fadistolium, Constitut. Ecclesiæ Valent. inter Concilia Hisp. tom. 4. pag. 179 : Dum divinum Officium celebratur, ne laici Clericis se immiscentes illud perturbent, nullo modo cathedras chori superiores neque inferiores, a primo Fadistolio usque ad caput Chori conscendere, neque in illis sedere audeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Faldestorum, Chronicon Fossænovæ, apud Murator. tom. 7. col. 882 : Dominus Cardinalis obtulit... optimam tirallam super altare, pulchra sandalia cum caligis, bonum Faldestorum, etc.
L. , 1840–1850.
Valdestolum, in Gloss. ad Paneg. Berengar. lib. 6. vers. 144. Locus est in
Cliothedrum.