« »
 
FALCASTRUM 1, FALCASTRUM 2.
[]« 1 falcastrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCASTRUM1
1. FALCASTRUM. Isidorus lib. 20. cap. 14 :
Falcastrum, instrumentum ferreum curvum, cum longo manubrio ad densitatem veprium succidendum. Sic dictum, quia recurvum ad similitudinem falcis. Idem et Runco dicitur.
Gregorius M. lib. 2. Dial. cap. 6 :
Et dare ferramentum jussit, quod ad falcis similitudinem Falcastrum vocatur, ut de loco quodam vepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet.
Interpres Græcus habet ξυλοϰόπιν. Occurrit in Vita S. Egwini Episcop. Wigorn. cap. 4. apud Faustum in Vita S. Mauri Abb. cap. 2. et in Gloss. Anglo-Saxon. Ælfrici. Vide Bidubium.
[]« 2 falcastrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCASTRUM2
2. FALCASTRUM, Falx militaris. Historia MS. Excidii Acconis ann. 1291 :
Portantes ibidem... lanceas, Falcastra, cassides et loricas.
Nisi ensis fuerit in modum falcis curvatus, qui Fauchon dicitur Scriptoribus nostris. Regestum Peagiorum Bapalmæ :
Le espée, ou Fauchon, chacun 1. obol.
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII :
Non arcus, non hasta gravis, non sæpe bipennis,
Non desunt Falces, gladiis armantur acutis.
Liber Anglicus inscriptus Justice of peace, pag. 77. b. :
Cum aliis ignotis de covina sua, et associatis, vi et armis, scilicet gladiis, baculis, vagis, Falcastris, arcubus, et sagittis, etc.
Occurrit non [] semel apud Willelmum Guiart in Hist. Francor. MS :
Plommées fermement tenues,
Fauchons, juisarmes esmoulues.
Idem in S. Ludovico :
Fauchons, et coutiaus, et espées.
Alio loco :
Aus Fauchons, aus coutiaus à pointes.
Idem ann. 1295 :
Hasches, espies, juisarmes, lances,
Fauchons, coutiaus, ars, arbalestes,
Et sajettes de traire prestes.
Et ann. 1296 :
Aus Fauchons tranchans et aus hasches,
Pour fairir à une main faites,
S'entrenuaisent de retraites,
D'estos et de tailles diverses.
Vide Fletam lib. 1. cap. 24. § 12. et in Falso.