« »
 
FALCO 1, FALCO 2, FALCO 3.
[]« 1 falco » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 400c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCO1
1. FALCO. Gloss. Gr. Lat. : Κίρϰος, Falco : accipitris species ; nostris Faucon, sic dicta, ait Joannes de Janua, quod ungues habeat recurvos ad similitudinem falcis. Seu potius ad similitudinem falconum, qui in Gloss. Lat. Græc. dicuntur δάϰτυλοι ποδῶν ἔσω βλέποντες. Gloss. Lat. MS. Reg. Cod 1013 : Falcones, genus avium, pollices pedum incurvos habentes. Festus, et Glossæ Isidori, Falcones pariter dictos aiunt, qui pollices pedis intra curvos habent. Aliud etymon habet Silvester Giraldus in Topogr. Hibern. dist. 1. cap. 8 : Falcones igitur a falcando, quia in falcis modum in circumeundo perlustrant. Vide eumdem lib. 1. de Expugn. Hibern. cap. 29. et lib. 1. Itiner. Cambr. cap. 12. Primus autem Julius Firmicus hoc verbo videtur usus lib. 5. cap. 7. lib. 7. cap. 4. Capitula Caroli M. ann. 769. cap. 2 :
Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et Falcones non habeant interdicimus.
Adde lib. 7. Capitul. cap. 125. Synodus Ticinensis ann. 850. cap. 4 :
Non canibus. aut accipitribus, vel capis, quos vulgus Falcones vocat, per se venationes exerceat.
Adde Concilium Cabilonense II. cap. 9. Liptin. cap. 3. et Hericum Monachum de Miraculis S. Germani Autisiod. cap. 48. Epistola Hedilberti Regis Cantiæ ad S. Bonifacium Archiepisc, Moguntinum :
Unam rem præterea a vobis desidero exhiberi,... hoc est, duos Falcones, quorum ars et artis audacia sit grues ville libenter captando arripere, et arripiendo consternere solo.
Idem Bonifacius Epist. ad Athebaldum Regem Merciorum :
Direximus tibi accipitrem unum, et duos Falcones, duo scuta, etc.
MS. :
.... Avoit Faucons mués.
[] Sunt porro falconum species diversæ, quas cum adjunctis, seu epithetis, vulgo Scriptores indigitant, de quibus singulis agunt Frideric. II. in libris de arte venandi cum avibus, Albertus Magnus lib. 23. de Animalib. Petrus de Crescentiis lib. 10. de Agricultura, etc. Vide præterea Belissarium Aquavivam de Aucupio, Jacobum Augustum Thuanum de Re accipitraria, et alios. Idem Fridericus lib. 2. cap. 2 :
Aves rapaces, quibus homines utuntur, et apud nos usi sunt ab antiquo, sunt istæ : Girofalci, Sacri, Gentiles, Peregrini gentiles, et Laynerii, quæ quidem sub uno genere comprehenduntur, videlicet Falcone.
Capiuntur autem Falcones, aut in nido, et Nidularii vocantur, vulgo Niais, Friderico II. Nidasii : aut jam adulti, et Ramales, Friderico Ramagii, dicuntur, vulgo Branchus : adultiores, antequam tamen primum deplumentur, Horni, seu Hornotini, sunt, vulgo Sores : postquam jam annum egerunt, et plumas exuerunt, hos anniculos et deplumatos, Mutatos, seu Muez appellant. Vide Gyrofalco, Sacrus, Lainerius, Gentilis, Smerilionus, Nidasius, Ramagius, Saurus, Mutatus, ubi de singulis quædam attingimus : præterea Petrum Crescentium l. 10. de Agricult. cap. 8. 9. 10. et Nicolaum Uptonum lib. 4. de Milit. Officio pag. 187. Vide Capus et Acceptor. Custodia Falconum vide in Falconagium.
[]« 2 falco » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 401a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCO2
2. FALCO, Lanceæ species, ad modum falcis recurvæ. Statuta Synod. Ecclesiæ Nemaus. ann. 1284. cap. 7. n. 4. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1044 :
Enses non deferant (Clerici) nec cultellos acutos, nec lanceas, seu Falcones, nisi forte causa probabiliter sui timoris, seu guerræ, non ad percutiendum, sed ad tuendum, et terrorem.
Attamen quæ hic recensentur armorum species non ad tegendum, sed ad nocendum aptæ. Vide Falzo.
[]« 3 falco » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 401a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FALCO3
3. FALCO, Piscis genus. Vide supra Erango.