« »
 
[]« Familiares » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 410a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FAMILIARES
FAMILIARES, De familia alicujus, qui a servis separantur in leg. 3. Cod. Th. Ne præter crimen majest. (9, 6.) Gloss. Gr. Lat. : Οἰϰεῖος, Familiaris. Præsertim vero Familiares vocabant, quos Reges ac Principes in familiam suam peculiariter adsciscebant. Testam. Johan. Gasgui Episc. Massil. ann. 1344. ex Tabular. ejusdem Eccl. :
Volo quod Familiaribus meis de gagiis et salariis eis plene satisfaciat ; residuis autem servitoribus meis, etc.
Familiares Regales, in Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1172. apud Rocch. Pirrum. Will. Tyrius lib. 21. cap. 16 :
Georgius Sinaites Imperialis aulæ Familiaris.
Rogerus Hoveden. pag. 725 :
Robertus de Turneham Familiaris Regis.
In Ratificatione Testamenti Regis Philippi Pulcri per Ludovicum Hutinum, Martinus des Essars dicitur Familier du Roy. Qua etiam appellatione donatur Egidius de Compendio in Regesto Dierum Trecensium. Exstat Diploma Joannæ Reginæ Neapol. ann. 1344. qua Petrum de Aquila Minoritam in suum Capellanum et Familiarem assumit. Habetur præterea formula assumendi in Familiarem, in Monumentis Neapolitanis, tom. 3. Waddingi Hist. Minor. subjectis pag. 3.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1274. Cod. Colbert. 2591 :
Je miles de Galatas chevalier et Famelieres dou tres noble empereor de Constantinoble, etc.
Familiares Curiæ, occurrunt apud Hugonem Falcandum non semel pag. 672. 676. 777. qui dignitatem ipsam Familiaritatem Curiæ nuncupat. Erant autem ii præcipui Regis consiliarii, quibuscum res majoris momenti disceptabat et dijudicabat. Idem scriptor :
De solvendo quoque matrimonio præcepit Curiæ Familiaribus, ut convocatis Episcopis, aliisque personis Ecclesiasticis, et auditis utriusque partis allegationibus, quod inde dictaret æquitas, expedirent.
Alibi de Guillelmo II. Rege :
Familiares autem Curiæ non in eo gradu, quo fuerant, aut dignitatis æqualitate voluit permanere. Nam Gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super omnes eum eminentiori loco constituens... interesse quidem Conciliis, et Familiares appellari, sed ejus in omnibus imperio subservire.
Acta innocentii III. PP. pag. 10 :
Statuit eum Familiarem Regium.
Pag. 18 :
Quinetiam Familiares instituebat Regios, quos volebat.
Familiaritas, Dignitas Familiaris. Acta Innocentii III :
In regiam eum Familiaritatem admittens.
Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 17. de Ponifacio IX. PP :
Item revocavit litteras Familiaritatis, quas multis concessit, qui Familiares ejus continui non extiterant.
Memorantur etiam Literæ Familiaritatis Cardinalium in Constitutione Eugenii IV. Papæ Bullarii Carmelit. pag. 185. col. 1.
Familiares Curiæ Delphinalis, in Statut. Delphinat. pag. 39.
Familiares, præterea dicti, qui ex [] familia Monachorum habebantur, licet nec ex Monachis, nec ex Conversis essent. Leges Alfonsi IX. Regis Castellæ 1. part. tit. 13. lege 7 :
Familiares son llamados, o confadres, los que toman senal de habito de alguna orden, et moran en sus casas seyendo senores de lo suyo, e non se desamparan dello.
Statuta Cluniacensia S. Petri Venerab. cap. 48 :
Statutum est, ne hi, qui vocantur Familiares, hoc est, nec Monachi, nec Conversi, quorumdam Monasteriorum pessimi destructores, nec etiam pro maximo lucro alicubi recipiantur. Causa hujus instituti fuit, Familiarium illorum multis nota perversitas, qui nec Deo servientes, nec manibus operantes, nec aliud utile domibus providentes, ad garriendum, ad detrahendum, ad dissipandum, quæ poterant, in quibusdam Monasteriis alebantur et vestiebantur.
Ejusmodi Familiarium mentio est in Nomastico Cisterciensi pag. 255. 416. 342. Vide Oblati.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exstat in Historia MS. Monast. Beccensis pag. 497. et 498. Catalogus Familiarium ejus Abbatiæ, qui
omnium Congregationis bonorum spiritualium participes
declarantur. Horum præcipui et illustriores sunt :
Maurilius Archiep. Mathildis Regina. Henricus Rex Franc. Philippus Rex Franc. Ernaldus Archiep. Joannes Episc. Matildis Imperatrix.
Memorantur quoque in Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 2027. ann. 1124. ubi notatur Missa quotidie pro Familiaribus celebranda. Hinc apud nos etiamnum inter Primæ preces ab Acolytho canitur :
Commemoratio omnium fratrum, Familiarium Ordinis nostri atque benefactorum nostrorum ;
cui Superior subjungit :
Requiescant in pace.
Vide Jac. Hommey, Supplem. Patrum pag. 493. sqq. in Notis ad Epistol. S. Hildeberti et Schannat. Histor. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 143.
Familiaritas, Familia.
Familiaritati vel dominio alicujus inhærere
, in leg. 3. Cod. Th. Ne præter crimen majest. (9, 6.) i. ex familia alicujus esse. Bonifacius Archiep. Moguntin. in Epist. ad Zachariam PP :
Postquam non ante annos prope 30. sub Familiaritate et servitio Apostolicæ Sedis... voto constrinxi.
Notione paulo diversa Carolus Simplex Rex Fr. ann. 901. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 414 :
Monasterium (Corbeiense) in tutela ac Familiaritate nostra suscepimus.
P. Carpentier, 1766.
Familiares Psalmi. Vide in Psalmus.