« »
 
FEIRA, FERA 1, FERA 2, FERA 3, FERA 4, FERIÆ 3.
[]« Feira » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 427a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FEIRA
[]« 1 fera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERA1
1. FERA, pro Feria, Nundinæ, ex Gall. Foire. Fulcoinus Monach. de Ogerio Carmentriacensi :
Præter censum, qui solvitur ad Feram in mense Maii, etc.
Instrum. ann. 1040. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 441 :
Domino et sancto Leopardino concessit ipse benignus Princeps Archembaldus ipsius loci Feram annualem, et Feras omnes de cunctis hominibus ad feram venientibus, totum districtum in ipsa fera.
Ubi observandum vocem, Fera, 2°. loco poni pro jure ipso Feræ quod persolvebant nundinatores. Memoriale Potestatum Regiensium, Auctore Anonymo, ad ann. 1211. apud Murator. tom. 8. col. 1082 :
Et eo anno incœpta fuit Fera S. Mauritii, et fuit facta ad Pontem Platum in contrata S. Mauritii superius stratæ.
Occurrit præterea in veteri Charta apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 9. n. 4. et in Libertatib. villæ de Moneto in Biturigib. apud Thomasserium lib. 1. cap. 65. Vide Feriæ 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fera, Jus nundinarum quod Domino competebat. Privilegium Ludovici Imp. concessum Ramninco Abb. S. Sulpitii Bituric. ex Chartul. ejusd. Monast. fol. 30 :
Præterea concedimus in vestiaria et calcearia Fratrum monachorum sicut fuerat olim, omnes Feras annuales mercati cum integritate et districtum.
Eadem notione usurpari in Charta ann. 1040. modo observavimus.
[]« 2 fera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERA2
2. FERA, Prædium rusticum, quod Affare alii vocant. Vide in hac voce. Charta Bernardi Vicecomitis Carcassonæ ann. 1108 :
Et aliam Feram cum mansionibus meis, ubi sto.
Infra :
In villa Limoso unam Feram cum suis mansionibus, et cum suis ortis, etc.
Vide Feira in Feriæ.
[]« 3 fera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERA3
3. FERA, Apri femina : nam et Feros pro apris dixerunt veteres, uti monitum a Salmasio ad Capitolinum pag. 268. Charta Fundationis Abb. S. Mariæ Santonens. ann. 1047. apud Sammarthanos :
Statuimus ut quotannis Abbatissa misso venatore suo, quoquomodo poterit, habeat de præfata silva ad recreandum femineam [] imbecillitatem, aprum unum cum sua Fera, cervum cum cerva, damum cum dama, caprum cum caprea, etc.
Fera Regalis, quam Angli Staggon appellant, in Legibus forestarum Canuti Regis cap. 21. 24. 26. 34. ubi Feræ regales distinguuntur a Feris forestæ ; est autem Staggon, Anglis Stagge, cervus, cujus venatio regalis dicitur. Feræ majores vocantur in Lege Bajwar. tit. 19. § 7. Observat Nonius ferum, singulariter appellari cervum a Virgilio lib. 7. Æneid. vers. 489 :
Pectebatque Ferum, puroque in fonte lavabat.
Narrat vero Luithprandus lib. 3. cap. 4. Lanth bertum Mediolan. Archiepisc. Burchardo Suevorum Duci,
quasi hoc esset privilegium amoris, concessisse cervum, quem is suo in brolio venaretur, quod nulli unquam nisi carissimis magnisque concesserat amicis
.
Feræ Forestæ, in iisdem Legibus forest. cap. 21. 22. 27. ubi aper bestia forestæ dicitur, non vero capreoli, lepores et cuniculi.
Bestiæ silvestres et omnes aves quæ alias aves capiunt
non vero
lepores et vulpes
, in chart. Adam. de Stanelai inter Placit. Johann. reg. in Abbrev. Placit. pag. 93. Ebor. rot. 2. in dorso. Quippe, ut est apud Hyginum in Astronom. lib. 2. pag. 73. nobiles venatores circa lepores non versantur : unde carpitur Callimachus, quod Dianam dixerit leporum sanguine satiari. Libertates villæ de S. Paladio in Biturigib. ann. 1279 :
Per totam dictam forestam... venari poterunt ad omnia animalia ita quidem, si magnam feram, cervum, aprum, capreolum, vel aliam grossam Feram ceperint, tenebuntur eam Præposito vel Servientibus præsentare, etc.
Legibus porro Friderici Imp. lib. 2. de Feud. tit. 27. § 5. retia tendere, aut laqueos vetantur omnes,
nisi ad ursos, aut apros, vel lupos capiendos
. Aprorum tamen venationem Regibus propriam fuisse insinuat Theganus de Gestis Ludov. Pii cap. 20 :
In mense Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advenerat.
Feræ Bannitæ, quarum venatio interdicta est, in Chartis ann. 1056. 1065. in Probat. Histor. Limburg. pag. 29. et apud Zyllesium pag. 40. Alia Henrici Imp. ann. 1049. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 365 :
Ut nemo absque licentia et voluntate præfati Episcopi successorumque suorum infra prædictos ejusdem foresti terminos banni conclusione vetitos præsumat venari, aut aliquod genus Ferarum, quod in forestarum jure banni interdicitur, lege qualibet, venatoria industria capere, vel decipere.
Charta alia tom. 2. pag. 543 :
Ibique erat Bannus Bestiarum prædictorum dominorum.
Sed hic agitur de prato, non de silva.
[]« 4 fera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 434c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERA4
4. FERA. Matth. Silvaticus :
Pecus, i. animal monstruosum, quod generatur in utero mulieris, quod Salernitanæ mulieres vocant Feram.
Occurrit hæc vox, sed alia notione, apud Thomam Archidiacon. in Hist. Salonitana cap. 41. et in Historia Acutheis de Gestis civium Spalatensium cap. 2 :
Quatuor cladibus antedictis, videlicet epidimia, fame, Fera, et ferro tota illa provincia... flagellata est.
Ubi Fera videtur esse pestis.
[]« 3 feriæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERIAE2
3. FERIÆ, Nundinæ, Mercata, Italis Fiere, Gallis Foires, Feyres et Marchez, apud Brittonum pag. 21. 23. 30. etc. Ita porro appellatæ, quod ut plurimum in Sanctorum Patronorum festivitatibus, vel Ecclesiarum encæniis ac dedicationibus institutæ fuerint, cum scilicet vicinorum populorum ad illas frequens fit concursus. Charta Ludovici VI. Regis ann. 1117. ex Tabular. Maurigniacensi :
Nundinas, quas Ferias vulgariter appellamus.
Acta Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. Malbillonii pag. 321. :
Dederunt B. Juliano unam Feriam in Civitate Cenomanensi in anniversario die Consecrationis matris Ecclesiæ tribus continuis diebus celebrandam, scilicet die Dominica et die Lunæ.
Consuetudo Lorriaci ann. 1187 :
Quando homines de Lorriaco ibunt Aurelianis cum mercatura sua, pro quadriga sua solum nummum persolvant in urbis egressu, scilicet quando non ibunt causa Feriæ, etc.
Charta Philippi Regis Francor. ann. 1195. in Tabul. Prioratus S. Nicasii Meduntensis fol. 15 :
Feriam quoque, quam nomine alio mercatorum nundinas dicunt, etc.
Charta Fundationis Abbatiæ sancti Stephani Cadom. apud Lucam Acherium in Notis ad Vitam Lanfranci :
In territorio Cadomi Feriam 3. dierum, ita ut quoties quilibet horum dierum in secunda Feria emerit, totum mercatum magni burgi sit S. Stephani.
Occurrit passim, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 410. tom. 2. pag. 37. in Fleta lib. 2. cap. 63. § 2. in Miraculis S. Aigulfi cap. 2. apud Will. Thorn. ann. 1125. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 298. etc. Vide Nundinæ, et S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 440. sqq. voce Feira.
L. Favre, 1883–1887.
Sciatis me concessisse Deo et sanctæ Fidi de Horsam et monachis ejusdem loci ut habeant Feriam quoque anno, videlicet trium dierum in vigilia festi et in secunda die festi, cum omnibus illis consuetudinibus quas Feria debet habere et pacem habeant venientes ad Feriam et redeuntes. (Cartul. Conchar. Ruthen. an. 1108, p. 370).
Feira, et Fira, Eadem notione. Charta Hugon. I. D. de Feritate, in Historia Monasterii S. Audoeni Rotom. pag. 460 :
Præterea Ecclesiam Bilci et Feiram S. Martini Feiram etiam S. Michaelis, et Feiram S. Margar. et Ecclesiam de Osbervilla, etc.
Vide tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 289. Charta Petri Regis Aragonum in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Nundinas sive Firas et mercatos nostros sub eorum regimine et securitate ponimus.
P. Carpentier, 1766.
Faire, in Charta Joan. de Pontivo comit. Albæmal. ex Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 280 :
Je weuil et ottroi que lesdiz religieux aient une Faire au jour de la S. Martin de yver, et que il aient touz les profiz, qui de ladite Faire puissent istre. Feire,
in Ch. ann. 1328. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 243.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firum, Eodem significatu. Acta consecrationis Eccl. Villæ Bertrandi ann. 1100. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1222 :
In eodem quoque loco vel in omnibus spatiis a crucibus determinato ab ullo viventium placita non celebrentur, et mercatus vel Fira sive nundinæ non teneantur, etc.
In Foris Aragonensibus et eorum Observantiis, [] Feria dicitur haberi loco auctoris : ita quod, si quis equum vel rem aliam quamvis in Feria seu nundinis emat, non teneatur dare auctorem ei, a quo emit. Vide Michaelem del Molino, in Repertorio, in verbis Autor et Feria. Idem apud Anglos obtinuit. Leg. Edow. Confessor. cap. 39 :
Quod circa S. Martini consueverant animalia in Foro mercari sine plegio.
L. Henschel, 1840–1850.
Feria Aurelianensis. Charta Ludov. Jun. ann. 1170. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 505 :
Rotroldus Parisiensis pondus et chordam ad mensuranda isembruna in Feria Aurelianensi, quæ dicitur Feria Martii.
P. Carpentier, 1766.
Feriæ Calidæ et Frigidæ apud Trecas olim celebres, ratione temporum quibus habebantur sic appellatæ, prima scilicet in festo S. Joannis mense Junio, altera ad S. Remigium Ia. Octobris. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 63. r°. col. 1 :
Monseigneur Estienne de Chanlice chevalier, sires de saint Bouere, si comme il disoit, dist et afferma qu'il avoit, prenoit et recevoit de son patremoine en la ville de Troyes en la Foire froide, en la bourse nostre seigneur le roy de France, 40. livres tournois petiz de rente.
Alia ann. 1301. ibid. fol. 183. r°. col. 2 :
Cent soulz au paiement de la Foire froide de Troyes, et cent soulz au paiement de la Foire chaude de Troyes.
Adde Regist. sign. Noster ejusd. Cam. fol. 170. r°. ubi dies feriarum superius assignati indicantur : unde emendandus videtur Computus Roberti de Seris in Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 11. v°. ubi legitur :
La foire chaude de Troyes, qui est à la saint Remy.
Vide in Nundinæ.
P. Carpentier, 1766.
Feriam Levare, Nundinas instituere. Tabul. Major. monast. :
In terra nostra apud Vallem levavit domus Guido, qui nobis illam dederat, Feriam ad festivitatem S. Andreæ... Mortuo autem illo, filius ejus Haimo cepit movere sermonem et dicere quod pater suus non instituerat Feriam illam per consensum ejus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feriari, Nundinas tenere. Charta ann. 1290. ex Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 715 :
Noverit Universitas vertra quod ego teneor reddere singulis annis viris Religiosis Dominis meis Abbati et Conventui S. Vandregesilli pro quadam masura, quam ego accepi ab ipsis ad firmam perpetuam... vii. solid. communis monetæ currentis annui redditus... persolvendos, cum juribus, costumis, redevanciis, officio Feriandi, et cum aliis jurisdictionibus villæ suæ et nundinarum suarum.
P. Carpentier, 1766.
Nundinas frequentare, adire. Charta Rob. dom. Drocarum pro S. Arnulfo in Aquilina ann. 1184 :
Feria insuper S. Arnulphi et octo diebus ante festum ejusdem sancti et octo subsequentibus festum, justitia, viaria et conductus omnium Feriantium. Foirier,
Nundinis præfectus, in Consuet. Castell. ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2 :
Toutes manieres de marchans de quelque marchandise que ce soit, se peulent loiger et prandre estaul sans licence du Foirier.
Infra :
Gouverneur de la foire.
Feriæ Jovis, Paganiæ, seu superstitionis paganicæ species, Christianis interdicta, quæ die Jovis fiebat. Indiculus superstitionum, seu paganiarum in Concil. Liptin. ann. 743 :
De Feriis, quas faciunt Jovi vel Mercurio.
S. Eligius, apud S. Audoenum in ejus Vita lib. 2. cap. 15 :
Nullus diem Jovis absque festivitatibus sanctis, nec in Maio, nec ullo tempore in otio observet.
[]
Feriæ Messivæ, Vacationes autumnales, apud Papianum lib. respons. tit. 13. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 1. § 11 :
A 15. Kal. Augusti, usque ad 15. Kal. Sept.
quo temporis spatio eadem Lege justitium indicitur. Harum meminit Fulbertus Carnot. Epist. 18. 39. Aliæ enim feriæ sunt solemnes, divini cultus causa institutæ in honorem Dei, aliæ indictæ, quæ messium vindemiarumque gratia indicuntur ; aliæ denique repentinæ, quæ arbitrio Principis constituuntur, leg. 4. cum seqq. C. de Feriis. (3, 12.) Ferias de Messions, in Foris Beneharn. Rubr. de Ferias, art. 1. Induces mestives, in Consuet. Turon. art. 56.
Feriæ messivæ et vindemiales
, in Concilio Toletano VII. can. 6. ubi etiam
de Feriis Paschalibus 15. diebus, et Natalis Domini 7.
in quibus a litibus cessabatur. Adde Concil. Erphesfurt. ann. 932. in Caus. 15. qu. 4. c. 2. et Roye de Missis dominicis ad justitiam cap. 4.
P. Carpentier, 1766.
Feriæ Messium, Vacationes, quæ messium gratia indicuntur mense Junio, Septembri vero vindemiarum. Libert. Barcinon. MSS. ann. 1283 :
Item quod in aliqua causa post litem contestatam non conceduntur Feriæ messium vel vindemiarum, scilicet mensis Junii et Septembris.
Charta ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 8. r°. :
Noverint universi quod anno Domini 1365. die lunæ post festum beatorum Jacobi et Christofori xxviij. die Julii, quæ fuit prima dies juridica, post Ferias messium in curia Lugdunensi.
P. Carpentier, 1766.
Feriæ Pestilentiales. Chron. Guill. Bardini ad ann. 1425. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 41 :
Eodem anno et mense Julio pestis horrida Tolosam vastavit... DD. de parlamento Tolosam deseruerunt, et novæ indictæ sunt Feriæ, quæ aperte fuerant vocatæ pestilentiales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feria Repentina, Vacatio insperata, extraordinaria, quæ nulla lege statuitur, sed ex arbitrio concedentis pendet. Statuta Universitatis Paris. tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 390. iv :
Nota, quod Rector Universitatis de consensu aliarum Facultatum potest indicere Feriam repentinam, vel cessationem facere in tota Universitate, et omnes indistincte tenentur obedire sub pœna perjurii et privationis privilegiorum Universitatis.
De vacationibus in scholis medii ævi vide Savin. Hist. Jur. Rom. tom. 3. cap. 21. § 92.
P. Carpentier, 1766.
Feria Beati Thomæ, Quæ in festo S. Thomæ habebatur. Charta ann. 1110. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Donavit Helias comes Cenomanensis Deo et S. Albino... medietatem Feriæ beati Thomæ Apostoli, etc.
Perperam editum Terræ inter Opera Hildeberti pag. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feriæ Treugales. Vide in Treva.