« Ferratum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 443a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERRATUM1
FERRATUM, Vas forte, in quo aqua benedicta defertur, quod in quibusdam Galliæ Provinciis
Sellet vocatur, quasi Seillet : nam Seille hydriam dicunt, unde
forte legendum Sellatum, in Necrologio Ecclesiæ Reiensis apud Sammarthanos ann.
1316 : ....
Obiit R. I. C. P. Petrus Gantelmi Episcopus Reiensis, qui reliquit Ecclesiæ.... unam capam de diapr. vel diaspre et unum Ferratum, et ysopum de argento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Recte
legisse Sammarthanos existimo : nam Provinciæ habitatoribus ejusmodi vas etiamnum dicitur
lou Ferrat, quod ex cupro vel ferro fieri solet. Ferratum, eodem sensu
occurrit in Charta ann. 1329. ex Archivo S. Victoris Massil : Quatuor cruces de cupro, et aliam de fusto.... item unum Ferratum.
P. , 1766.
◊ Necrolog. eccl. Paris.
Ms. ad iv. Non. Aug. : Idem Hugo dedit nobis ad opus celarii nostri omnia Ferrata et dolia, quæ parisius habebat.Invent. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus unum Ferratum fusti pro oriendo aquas de puteo, circulatum ex circulis ferri.Vide supra Ferrata 2. et infra Ferratus.