![[]](img/image.png)
FERRATUM, Vas forte, in quo aqua benedicta defertur, quod in quibusdam Galliæ Provinciis
Sellet vocatur, quasi Seillet : nam Seille hydriam dicunt, unde
forte legendum Sellatum, in Necrologio Ecclesiæ Reiensis apud Sammarthanos ann.
1316 : ....
diaspre
et unum Ferratum, et ysopum de argento.
Obiit R. I. C. P. Petrus Gantelmi Episcopus Reiensis, qui reliquit Ecclesiæ.... unam capam de diapr. vel
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Recte
legisse Sammarthanos existimo : nam Provinciæ habitatoribus ejusmodi vas etiamnum dicitur
lou Ferrat, quod ex cupro vel ferro fieri solet. Ferratum, eodem sensu
occurrit in Charta ann. 1329. ex Archivo S. Victoris Massil : Quatuor cruces de cupro, et aliam de fusto.... item unum Ferratum.
P. , 1766.
◊ Necrolog. eccl. Paris.
Ms. ad iv. Non. Aug. : Idem Hugo dedit nobis ad opus celarii nostri omnia Ferrata et dolia, quæ parisius habebat.Invent. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus unum Ferratum fusti pro oriendo aquas de puteo, circulatum ex circulis ferri.Vide supra Ferrata 2. et infra Ferratus.