« »
 
FERTO, FERTUM 1, FERTUM 2, FERTUM 3, FERTUM 4.
[]« Ferto » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 448b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERTO
FERTO, Fertum, Ferdonum, Fierto, Ferthing, etc. Voces ejusdem ac unius notionis, sed et ejusdem originis ac ferðing, quarta pars marcæ, ut ex Guntheri loco mox laudando constat. Sambucus apud Hungaros Fertonem 84. denariis constare ait. Quinque solidos Fertoni comparat Lambertus Ardensis. Historia Episcoporum Bremensium in Hildeboldo :
Et magna pecunia data fuit Frisionibus pro homicidiis ipsorum, ita ut qui fratrem, vel cognatum suum amiserat, vix Fertonem, vel dimidium reciperet pro eodem.
Charta anni 1270. apud. Ludewig. tom. 1. pag. 105 :
Cujus mansi annuam pensionem, scilicet quinque Fertones... decrevimus singulis annis dividendam, velut inferius continetur. Marca dimidia cedat Monasterio B. M. in Fylwastorp... dimidius autem Ferto dabitur Confratribus, etc. Ferto cedet ad luminaria comparanda.
Occurrit iterum tom. 5. pag. 17. Statutum Joannis Episc. Argent. ann. 1366. apud Schilter. in Gloss. [] Teuton. V. Fior :
Ut nobis Fertone nostro legato, vel alias jure in eis non (nobis) quæsito, illis coheredibus ipsas res et bona relicta reddat et tradat.
Ferconem pro Fertonem, in Bulla Alexandri III. PP. perperam legit Buzelinus lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 21. quam vocem non intellexit. Ferco iterum occurrit in Codice MS. Consuetud. Eccl. et Capituli Coloniensis. Vide Caus. 12. quæst. 2. c. 31. Sancimus et Ephemerides Monast. S. Galli pag. 158.
Freiton, in Tabulis Gallicis. Juramentum seu sacramentum, quod Monetarii fecerunt Comiti Pictavensi ann. 1265 :
Et jurons, que nos ne recevrions nus des deniers des ouvriers par qu'il * istic plus de trois fors, et de trois foibles au Freiton, c'est à savoir que li fors doivent estre de 15. sols et 5. den. etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Fertin et Fierton. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 259 :
Un escu d'or et xxiiij. sols en blans et un peu de menu Fertin d'argent.
Chartul. Montis S. Mart. part. 3. fol. 78. v° :
Nous avons à Lisle en Flandres un Fierton de rente sur une maison.
Hinc Fiertonneur, Monetæ ponderator, in Ch. Phil. Aug. ann. 1214. et in Lit. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 151. Firtonneur, in aliis ejusd. ann. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 13. Vide supra Ferlina et infra Freto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fartus. Innocentius IV. cap. 2. de Sent. et re jud. 6 :
Posset etiam merito reprehendi, quod mille quidem Fartorum annuam pensionem in qua pro eodem regno ipsi Ecclesiæ Romanæ tenetur, per novem annos et amplius solvere prætermisit.
Ferto Argenti. Chronicon Montis Sereni ann. 1127 :
Sub annua pensione Fertonis argenti, etc.
Adde ann. 1217. Goldast. tom. 1. Rer. Aleman. pag. 93 :
Iste dedit curiam Zingeron, quam habebat Hospitale infirmorum locatum pro tribus Fertonibus argenti annuatim.
Ferto Auri, apud Arnoldum Lubec. lib. 7. cap. 2. de Conrado Episc. :
Dicunt quidam eum in pauperum eleemosyna Fertonem auri omni septimana expendisse.
Ferdo. Guntherus in Hist. CP. cap. 8 :
Regio fisco persolvebat nummum aureum, qui Perpera vocari solet, Ferdoni, id est, quartæ parti marcæ unius æquivalens.
Canisius edidit :
Qui perperam vocari solet Ferdoni, etc.
Fierto, apud Malbrancum lib. de Morinis cap. 45. et lib. 11. cap. 47. Statutum Ludovici VIII. Regis :
Hoc modo quod si Fiertonem ultra 2. marchas fecerint, mihi hoc admittant.
Lambertus Ardensis :
Annua pensione pro uno Fiertone, vel pro 5. solidis ab ipsis hæreditario jure tenere debebat.
Infra :
Singulis annis unum Fiertonem, vel 5. solidos reddidit Cœnobitis.
Fertum. Idem Lambertus Ard. pag. 28 :
Pro tribus Fertis argenti, et cifo uno mazdrino.
Chronicon Andrense pag. 352. habet :
Pro 3. Fertis argenti et cipho uno mazerino.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fertho et Fortho, in Obituario MS. Bellijoci an. circ. 900. vel 1000 :
Nonas Julii obiit Chrispinus de Palude, pro cujus anima dedit Paganus filius ejus xiii. marcas argenti meri, et unum Ferthonem.
Alibi :
Forthonem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firdo. Privilegium Ludovici Pii pro Monast. Ebersheim. ann. 824. apud Schilter. in Gloss. Teuton. :
Sex Firdones publici ponderis sive xxx. siclos Argentinensis monetæ.
Mox :
Unum Firdonem sive tres uncias Argentinensis monetæ.
[] Ubi sic annotat Vir eruditissimus : Siclos hodie vocamus Schillingos, quorum xxx. conficiunt tres florenos, est itaque Firdo publici ponderis libra Gallica, semifiorenus, Franc, quarta pars libræ Argentoratensis. Hinc
Ferto Ceræ, pro Libra Ceræ, in anniversar. Aleman. Ecclesiæ, apud Goldast. tom. 2. Rer. Aleman. pag. 151 :
Ad memoriam hujus Sancti singulis annis tenentur dare unum Fertonem Ceræ in festo B. Galli.
Chart. Cœnob. Seligenthal. ann. 1294. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 723 :
Quam curiam, cum eædem sanctimoniales sex septimanis et unum diem in earum potestate rite et rationabiliter habuissent pro Fertone Ceræ singulis annis usque ad obitum meum iterato in feodo recepi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ferho Thuris, Ejusdem notionis et originis, Libra thuris ; nisi etiam legendum sit Ferto. Fridericus Schannat. Vindem. Litter. pag. 88 :
Semper in festo S. Petri quo de ad Vinculis agitur, Ferhonem Thuris præsentemus.
L. Henschel, 1840–1850.
Ferto Piperis. Charta ann. 1314. in Guden. Syllog. Diplom. pag. 329 :
Et in signum hæreditatis... Ferto Piperis in pondere singulis annis in festo B. Michahelis persolvatur.
L. Henschel, 1840–1850.
Ferto Reddituum. Testament. ann. 1285. in Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 247 :
Do et lego plebano Wetflariensi... Fertonem reddituum de bonis in Retenbach annis singulis persolvendum.
L. Henschel, 1840–1850.
Ferto Panis, Certum pondus, quarta pars marcæ, in Chart. Bruggens. ann. circ. 1300. apud Lappenb. Init. Hanseat. pag. 217 :
Panis trium denariorum... debet ponderare 14. marc. et dimidiam. Panis duorum denariorum... 10. marc. Fertone minus Panis denariatus... 5. Fertones 3. lot. minus.
Firto. Chronicon Abbatiæ S. Trudonis lib. 6. pag. 403 :
Vasque argenteum ad vinum trium Firtonum pondus habens.
Charta Willelmi Castellani S. Audomari ann. 1175. in Tabulario Monasterii S. Bertini :
Porro gallinæ... sub annua pensione 5. Firtonum et unius loti redactæ sunt.
Charta Arnoldi Trevir. Archiep. pro Monasterio S. Trudonis ann. 1177. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 590 :
Quod de singula navi Firtonem tantum Coloniensium denariorum eadem Ecclesia de jure solvere debeat comperimus.
Charta Hugonis Abb. Corbeiensis ann. 1172. ex Tabulario ejusdem loci :
In feodum a nobis... accepit, tali videlicet pacto, quod dimidiam marcam et dimidium Firtonem pro stramento, cum marca et dimidia et dimidio Firtone, quæ propter decimam de Hesnes debet : quæ simul adunata novem Firtones faciunt.
Rursum occurrit in Chartulario Monasterii Aquicinctensis fol. 40. apud Miræum Diplom. Belg. tom. 1. pag. 285. etc.
P. Carpentier, 1766.
Ferto Petronalis, an Denarius qui S. Petro solvebatur ? Charta ann. 1067. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 1. col. 250 :
Rursum lege divina et praxi universæ ecclesiæ Fertones Petronales, decimas manipulares in colendis et tractu temporis innovandis agris, de omnibus fructibus terræ, quotannis a militibus fideliter persolvendas..... adjudicavimus.
leg. Patronales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fertonales Decimæ, Quarta pars decimarum, vel Decima quæ ad quartam partem exigitur. Jagello R. Poloniæ in Constit. Perricoriensi ann. 1415. Statut. fol. 290. apud Schilter. in Gloss. Teuton. :
Nisi forte aliquis de jure pro censibus et Decimis Fertonalibus debeat exigere latos grossos monetæ Pragensis.
[] Germ. Hellerzins, census nummis solvendus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Usus erat in Ecclesia Argentinensi antiqua consuetudine firmatus, ut quilibet Clericus moriens unum fertonem Episcopo legaret. Statuta Bertholdi Fpisc. Argent. ann. 1435. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 556 :
Jus et consuetudinem ecclesiæ nostræ Argentinensis ab antiquo servatam, scilicet quod et qualiter decedentes Clerici saltem Fertonem legare Episcopo teneantur, inviolabiliter præcipimus observari.
Formulam hujusmodi donationis refert Schilterus in Gloss. Teuton. his verbis :
Coram nobis Judice curiæ Arg. constitutus N. N. Canonicus N. legavit reverendo in Christo patri et domino nostro, domino Episcopo Arg. qui pro tempore fuerit unum Fertonem argenti puri, secundum laudabilem consuetudinem inter eundem dom. Episcopum ac Clerum sub sua jurisdictione in civitate et diœcesi Arg. existentem hactenus observatam. Actum 1513.
Quid vero per Fertonem intelligendum, an quarta totius hereditatis pars, an quarta pars tantum unius marcæ argenti, ambigitur : ultimum probat idem Schilterus ex Charta ann. 1415 :
Quod si de cætero, evenire contigerit quod Antistes nostræ Argentinensis Ecclesiæ vel Electus ejusdem quicumque, non obstante Fertone, id est, quarta pars marcæ argenti, per decedentem sibi ut Ordinario legata, bona decedentis Clerici vel ecclesiasticæ personæ, post mortem sibi per se vel suos officiales attrahere vel usibus suis applicare conaretur, hæredes defuncti bonis sic derelictis indebite spoliando, quod tunc nos capitulariter et conjunctim, requisiti assistere debemus et defendere, ut suo Fertone contentus remaneat.
Alia ann. 1419 :
Item quod Episcopus... Fertone, id est quarta parte marcæ argenti, per Clericum decedentem sibi ut Ordinario loci legato contentus, bona defuncti vel Ecclesiæ,... vel hæredibus proximioribus ipsius defuncti cedere permittat.
Plura vide apud laudatum Auctorem. Hinc emendandus Laurentius in Amalthea :
Verton seu Ferton, quarta pars rerum ecclesiasticarum quæ cedit Episcopo, quam redimunt sacrificuli aliquot nummis, dictam Verton Germanis.
Chart. Conradi Archiep. Mogunt. ann. 1392. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 601 :
Clericorum... qui in suis testamentis vel ultimis voluntatibus nobis juxta consuetudinem nostræ Ecclesiæ Fertonem puri argenti legaverint.
Vide Constit. ann. 1400. in Wurdtwein. Subsid. Diplom. tom. 1. pag. 375.
Ferting et Farding, apud Anglos, in nummo argenteo dicitur quarta pars denarii, qua notione accipitur apud Littletonem sect. 551. Sumitur etiam quandoque pro nummo aureo quartam Nobilis partem valente, hoc est, 20. denarios veteres, qui hodie 5. solidos excedunt. A Saxonico feorð, quartus, unde feorðling Saxonibus, pro quadrante, Anglis Farthing. Henr. Knygthon. ann. 1345 :
Eodem tempore Nobile et Obolus, et Ferthing de auro cœperunt florere in regno.
Vide statuta secunda ann. 9. Henrici V. cap. 7. Lingua antiqua Norvagica, Fiorthung, sive Fierdung, et moderna Norvagica et Danica Fierding, quartam partem rei alicujus significat, ut testantur Stephanius ad Leges Castrenses cap. 9. et Resenius ad Jus aulicum Canuti II. Regis pag. 611. Vide Christophorum Hartknochum in Dissert. 16. ad Chronic. Prussiæ num. 6.
Farthing. Littleton. sect. 551 :
Livrer [] al grantée un denier, ou un maile, ou un Farthing per voy d'attornement.
[]« 1 fertum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 449c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERTUM1
1. FERTUM, Genus panis, in Glossis MSS. Isidoro et Papiæ dicitur oblatio, quæ ad altare fertur et sacrificatur a Pontificibus, a quo Offertorium nominatur. Idem habet Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Fertum, Offerende. Festus : Ferctum, genus libi dictum, quod crebrius ad sacra ferebatur, nec sine strue, altero genere libi ; quæ qui afferebant Struferctarii appellabantur. Vide Fertores. Ferta Melitenses vocant eleemosynam, quæ tempore offertorii in Ecclesia colligitur. Vide Fertura.
[]« 2 fertum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 449c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERTUM2
2. FERTUM, Nundinæ, Gall. Foire, Angl. Fair. Charta Matthæi Comitis Boloniæ apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 97 :
Concessi etiam ob amorem Sancti (Jodoci) et utilitatem Ecclesiæ Fertum ejusdem quod est viii. Kal. Augusti, per quindecim dies prolongari, et cum omni libertate ratum et perpetuum haberi.
Vide Feriæ 3.
[]« 3 fertum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 449c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERTUM3
3. FERTUM, Quarta pars marcæ. Vide in Ferto.
[]« 4 fertum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 449c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FERTUM4
4. FERTUM. Porta de Ferto, Parisis Eadem, quæ Inferni, ut et S. Michaelis, vulgo appellatur ; quod ultimum nomen sortita est a Michaella Caroli VI. filia, ut scribit Juvenal. de Ursinis ad ann. 1394. Hist. ejusd. reg. Hist. episc. Autiss. tom. 1. Bibl. MSS. Labbei pag. 508 :
Petrus de Mornayo episcopus acquisivit magnam partem domorum episcopalium, quæ sunt Parisiis contiguæ portæ, quæ nominatur Inferni, licet antiquitus solebat nominari de Ferto.